CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Hymni (Rabanus Maurus) — XX. Hymnus in laudem S. Bonifacii martyris.

latín

Inclyta sanctorum cum gloria crescit ubique.
Et meritum splendor fulget in orbe soli.
Asia magnificat Jacobum, Ausonia quoque Petrum,
Joannemque Ephesus, Africa Cyprianum.
Non minus exaltans celebrat Germania laudes
Et Bonifacii opus martyris almificum.
112.1661C| Ordinat hunc Roma, mittitque Britannia mater
Doctorem populis hoc decus Ecclesiae.
Pontificem summum signorum fulmine clarum,
Eloquio nitidum, moribus egregium.
Tanta prophetalis quem gratia fulcit honoris,
Ventura ut multa rettulit uti nova.
Quem Francos Fresoque simul Saxoque ministrum
Aeternae vitae praedicet esse sibi.
Quanquam Fresonum gens moribus effera semper
Martyris ergo manus sanguine polluerit:
Praedixit Christi sed vox verissima quod nunc
Cernitur impletum pluribus esse locis.
Quod terra moritur, frumentum plurima confert
Semina, fructumque multiplicare studet:
112.1661D| Sicque sacerdotis Domini laetissima crescit
Paucis ex granis glorificanda seges.
Mortuus ecce modo, vivensque solebat ut ante,
Lucratur Christo agmina multivaga.
Signa movent populos, cernent magnalia caeci,
Sudorumque sonus auribus ipse tonat.
Morborum fugiunt labes, furor impius atri
Daemonis absistit martyris ex precibus.
Sicque tuum famulum Christus ditavit honore,
Ut regnet coelo, imperet atque solo.
Multorum aeternas Dominus dat crescere laudes,
Quos fidei meritum fecerat esse sacros.
Sed merito Ecclesiae laudantur in orbe magistri,
Quos opus et verbum praeparat atque fides.
Ergo vir iste Dei spernens mundana reliquit,
112.1662A| Pro Christo cuncta qui meliora daret.
Centuplicemque metens fructum hic accipit amplum,
Insuper aeternam possidet et requiem.
Dignus quidem laude es, vitam sine crimine ducens,
Qui aevi sic metas clauserat et numeros.
Accola jam Domini saevum jam vicerat hostem,
Cum Christo regnat accola nunc Domini.
Gaudia magna Dei jam intravit laetus, et ille
Invitat vos ad gaudia magna Dei.
Sanguine nempe suo requiem sibi comparat almum,
Imperat hanc nobis sanguine nempe suo.
Martyrio decorat quidquid Germania nutrit,
Et proprio sobolem martyrio decorat.
O patria, o populus tanto ditata patrone,
Per quem vita venit, o patria, o populus!
112.1662B| Dignaque quae fueras, o terque quaterque beata,
Praesule hocque regi dignaque quae fueras!
Gloria digna Deo, talem qui illum dedit esse,
Quique dedit nobis, gloria magna Deo.
Gloria magna Deo semper, per saecula cuncta
Dicamus omnes: Gloria magna Deo.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Rabanus Maurus) — XVIII. Hymnus in Natale Sancti Joannis Baptistae.Hymni (Rabanus Maurus) — XXI. In Natale Sancti Andreae apostolo. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Hymni (Rabanus Maurus) — XX. Hymnus in laudem S. Bonifacii martyris.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-rabanus-maurus-xx-hymnus-in-laudem-s-bonif--rabanus-maurus-a5611c
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Hymni (Rabanus Maurus) — XX. Hymnus in laudem S. Bonifacii martyris.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-rabanus-maurus-xx-hymnus-in-laudem-s-bonif--rabanus-maurus-a5611c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.