CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — VII. CONSTANTINUS Imperator e Caelo, URBANO VIII. Pont. Rom. De URBE ab ipse exornata.

latín

MAXIME Tarpeiae pater urbis, et Arbiter orbis,
Cui par terra nihil, par nihil aequor habet.
Seu Vaticano de culmine prospicis; omneque
Imperio claudis caelum, aperisque, tuo;
Seu placide monstras, vicino e colle Quirini,
Inconniva tuo pervigil ora gregi;
Alia seu moles te distinet: unde Quirites
Providus aeterna vivere pace iubes;
Seu magis Albana sublimis ab Arce, tueris
Per iuga deductos prodigiosa Iacus;
Sive alia de parte, novis labentia firmas
Legibus; et populos iura fidemque doces:
Solue graves animi pauxillo tempore curas;
Pondere quarum ingens pressus anhelet Atlas,
Ut mea, quae medio stellantis in aethere mundi
Verba, inter superos, dicta fuere, nores
Hellespontiacas cum moenia primus ad undas
Fundassem, a muris, Roma, secunda tuis,
Caelestes petii, pertaesus cetera, sedes:
Sic tamen, ut Romae tangar amore meae.
Tangor adhuc; faveoque tuis URBANE, meisque
Civibus; et partes tecum ego patris ago
Forte Petro stabam Pauloque propinquior, inter
Alituum innumeros Caelituumque greges
Nuper: ibi, e nostra, studiis concordibus, Aula
Vertere ad Ausonias caepimus ora plagas.
Praecipue partes avidi respeximus illas,
Thusca ubi septenis obstrepit unda iugis.
Attonitus fulgore loci, dum singula lustro,
Alloquor hac Socios demum ego voce meos:
Quas, superi, spectamus opes! quae templa? videri
Aut caelum, aut caeli, Roma, gemella potest.
En Vaticano quae surgat in aggere moles!
Ardua vicinus sidera terret apex.
Quam facies Augusta loci? Rubet omnis ab auro,
Et vario pictus lucet Apelle Tholus.
Arte sua pars nulla caret. Latera omnia, gemmae:
Sed pretium gemmis forma, laborque facit.
Hic ego tot numerem licet in penetralibus aras;
Pulchrior ex aris omnibus illa placet,
Quae mihi de sectis caelestia bella lapillis
Exhibet; Aligero bella patrata Duce.
En, quantam assurgat Volucer divinus in hastam!
Quam sua calcatus torqueat ora Draco?
Spirat uterque; suis tamen ille simillimus astris;
Et facie flammis aemulus iste suis.
Ecce iterum Isthmiaco radiantes aere columnas
Quattuor! aeternae molis et artis opus!
Paene suas Temese vacuavit Graia fodinas,
Lassaque mittendo tota erat aere Cypros.
Machina si caeli timeat labefacta ruinam,
Impositumque Atlas ferre recuset onus;
Possit in hoc moles secura quiescere fulcro;
Expleretque ratas iussa columna vices.
Quattuor hic Phrygio lucentes marmore Cellae:
Et totidem cellis Signa reposta suis.
Inde pluunt madidi divino sanguine VULTUS.
Inde rubet sacro LANCEA fixa sinu.
Hinc Helenae simulacra rua CRUCE; Christe, triumphant:
Andreae monstrant hinc simulacra suam.
Sed quali caelata manu? Myrmecide dignus,
Quisque suo; dignus quisque Bryaxe labor.
Hic iterum argenti video grave pondus, et auri;
Hic iterum bimari fusa metalla foco.
Hic mera (quid numero?) mera sunt miracula. Posset
Omnibus haec superis una sat esse domus.
Iam Laterana suis vicina Palatia templis,
Quam faciem, et quantae Relligionis habent?
Nosco situm. Hic structis fuerat mihi sanguine thermis
Abstersura meam turba Quirina luem.
Mutavit Silvester opem: Morbique peritus
Balnea de sacris hic mihi fecit aquis.
Hic, memini, hic locus est. Sed quam mutatus ab illo?
Ante, rudis fuerant ista sacella lapis.
Divite nunc radiant laquearia fulva metallo;
Et pretiosa locus marmora totus habet.
Hic ambit niveo vacuum Paros aera gyro:
Hic Nomas impositum purpura fulcit onus.
Hic habet Eoam medium penetrale Syenen,
Quodque laboratum Synade marmor erat.
Ipsa superbit humus: Seque hic miratur Ophites;
Et pede calcari paene recusat Onyx.
Ecce! Pavimentum non uno Sole relucet!
Perque Asarota piae sacra vagantur Apes!
Fallor! an URBANI mihi sunt ea symbola Magni.
Sunt cerre: URBANI sunt ea signa mei.
Ille meae solus cunabula prima salutis,
Et totam hanc gemmis talibus ornat humum.
Principe iam locuples URBANO Roma vocari
Incipe. Me quondam Principe pauper eras.
Talia Caelituum memorabam adstante Senatu;
Curiaque in laudes tota iit illa tuas.
Atque aliquis, Molem, viden' hanc? ait Aelia quondam est:
Maius ab URBANO nunc ea nomen haben
Hanc circum et vallis, et muniit vudique fossis;
Liminaque aeratis sepsit ahena seris.
Omnibus e pinnis Siculum Balista minatur
Fulmen; et immani murmure tela vomit.
Tarpeia tonuisse Iovem de rupe sinamus:
Hac hodie URBANUS maior abarce tonat.
Quod si iterum Brenno trepident redeunte Quirites:
Certus in hac illis arce Camillus erit.
Saepe labare suum sensere iuga Aelia pontem,
Turbida cum Tuscas volueret unda nives;
Cum Tybris assuetos renuens transire per arcus.
Restagnante novas quaereret urbe vias,
Et pontis super alta ruens fastigia, Pyrrhae
Fingeret haud vano secla redire metu,
Et refugos ageret super arva natantia fluctus,
Natufraga dum medio staret in amne seges.
Haec Tyberi facies hos usque remanserat annos:
Nuper ab URBANO Principe versa fuit.
Ille novos aliis superaddidit arcubus arcus;
Laxavitque arctas per iuga plura vias.
Iamque redux aderat Tuscis e montibus amnis,
Parturiens plenas et nive, et imbre, minas.
Tum stagnare suos credebat Martia campos,
Perque forum effusos currere Roma lacus.
Pons etiam, pridem Tyberinae conscius irae
Visus erat pilis ipse timere suis.
At, propiora rotans iam iamque volumina Tybris
Rapturus solitis obvia quaeque minis,
Vidit in antiquo Iuga, iam non Aelia, ponte;
Plura sed URBANA iam iuga facta manu:
Detumuit, mora nulla, Tybris; placideque subire
Tam veneranda suas sub iuga iussit Aquas.
Discussoque metu, Romana, dixit, in urbe
Nulla meae posthac signa paludis erunt.
Indignabar enim, quos fecerat Aelius, arcus:
Parvus erat lymphis transitus ille meis.
Neve alios arcus domini maioris adoro,
Et novus URBANUM dico subire iugum.
Finierat; plausuque dato, sic caeperat alter:
En, aqua Flaminiae prodigiosa viae!
Hic, ubi deductos immisso Tybride vidit
Feruere sub Caluo Roma Nerone lacus,
Currereque infestas per Martia prata biremes,
Nereaque in medio belligerare foro:
Despiciunt placidas ibi nunc iuga Pincia valles;
Securosque inter compita plana lares.
Non ibi nec Thetidos manant, neque Tethyos, undae:
Sed rigat URBANUM Virginis unda locum
Nam vetus ut signo sibi Roma superstite vivat,
Auditasque, oculis praestet imago, rates,
Huc URBANUS aquam de Virgine fonte perennem
Docta per artificum currere saxa iubet.
Currere iussa, subit rorantia SOLIS in ora:
Frigidiorque illo in SOLE manere solet.
Utque suo mellis trahat haustum e fonte saporem;
Unda; per URBANAS provida transit APES.
Subter hiante labro stat saxea puppis; et imbrem
Continuum patulo captat avara sinu:
Inque sinu dum servat aquam; simul ipsa, refusae
Virginis ambitur septa carina lacu,
Atque ibi, sive natat, seu visa est nare, vetustam,
Flavia quam dederant tempora, ridet aquam.
Nam mea Virginis est; erat altera Tybridis, inquit:
Purior haec illa limpidiorque fluit.
Hanc dedit URBANUS, sed Flavius ultimus illam;
Parvus ad URBANUM Flavius ille fuit.
Denique si geminas etiam contendero naves,
Vincam etiam naves, Flavia lympha, tuas.
Quippe tuae, mera pinus erant. Quis nesciat, undis
Impositas ultro posse natare trabes?
At mihi prora, lapis; lapis est mihi puppis: et ima,
Summaque cum media sunt mihi parte, lapis.
Et tamen, ecce, lapis mirante sepernato Roma:
Saxeaque in liquida numquam ego mergor aquae.
Indole tam placida, dominoque simillima, lympha est:
Mergeret, URBANUS ni foret ille latex.
Adfremuere omnes. Superos ego denique caetus
Ad repetenda Petri maxima templa voco:
Qua Vaticani patet ingens area campi,
Unaque caelesti stat minor orbe domus.
Stabat ibi, et PETRI, sed caelo stabat aperto
Parrhasia pingi digna Carina manu.
Tessallata meris, et vermiculata lapillis,
Et similis gemmae quisque lapillus erat.
Hic rabies Euri, Boreaeque procella furentis,
Et facies, tumidi quam maris aestus habet,
Navitaque et pavidi pendentia carbasa mali,
Et quicquid veri rebus inesse potest,
Omne laborati simulatum erat arte lapilli:
Reddiderat molles paene lapillus aquas.
Hanc tamen Olenii vexabant imbribus Haedi
Saepius; hiberno saepius Ursa gelu.
Nunc Aquilone frequens; nunc cana sparsa pruina;
Nunc pulsata fera grandine puppis erat.
Denique Romano iam paene fatiscere nimbo
Caeperat, assiduis usque gravata notis.
Tendere proinde manum; et navi, iam iamque labanti
Visus erat properam poscete PETRUS opem.
Attulit URBANUS: raptamque minantibus undis
Vivere, PETRE, tua iussit in aede ratem.
Hic neque Tyrrheni timet aequoris illa procellas
Deucalioneo nec tremit uda metu.
Templa PALATINO suspicienda iugo:
Mox alio nova Templa iugo BIBIANA: sitosque
Gaudet ibi Cineres, per tua dona, suos.
Parte alia spectat positi nova culmina Templi
CAIUS; inque tuo se quoque colle videt.
Quid meritis URBANE iubes dare sidera tantis?
Exige: sunt vortis PLURA datura tuis.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — VI. THEOPHILUS Advocatus DOROTHEAE Virg. Martyri. DE CAELITUM Rosis.Heroum Epistolae — VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — VII. CONSTANTINUS Imperator e Caelo, URBANO VIII. Pont. Rom. De URBE ab ipse exornata.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-vii-constantinus-imperator-e-ca--iacobus-bidermann-35ad47
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — VII. CONSTANTINUS Imperator e Caelo, URBANO VIII. Pont. Rom. De URBE ab ipse exornata.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-vii-constantinus-imperator-e-ca--iacobus-bidermann-35ad47.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.