CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio.

latín

VOS ego SOSA meos, o pectora fida, Sodales,
Patria quos tuto servat Ibera sinu,
Vos ego Memnoniae navifragus hospes arenae,
Ad mea ferali funera voce voco;
Funera: Nam vitae superat mora parvula, verbis
Quae neque supremis tota sat esse potest.
Illa tamen legitis dum verba suprema, sinetis
Pectora me lacrimis vestra rigere meis.
Sic gemitu inclusum modico laxabo dolorem.
Haec mora continui parva doloris erit.
Nec tamen aggrediar cladis mala singula nostrae
Pandere; plus uno singula digna libro;
Me potius passum semel omnia et omnia dicam,
(Inquinat hic nostram fabula nulla fidem)
Nam neque terra mihi, neque lympha, nec aura pepercit:
Aptus eram caussis SOSA perire tribus.
Certavit natura minis: dubiumque reliquit,
Saevior aura meis rebus, an unda, foret.
Vicit Terra duas; Comitum quae sola meorum
Innumero plenum funere littus habet.
Mille per infames Sabuli squallentis aceruos
Ossa relicta feris alitibusque iacent.
Vix mihi ter deni, sociis de mille, supersunt:
Barbarica periit cetera turba fame.
Ultima iam cogit penuria carpere dumos,
Quaerereque agrestes per mera tesqua rubos.
Invenisse unam tria post ieiunia glandem,
Est, Luculle, tuas paene comesse dapes.
Nulli etiam fontes, labra nulli arentia rivi,
Sordida sed mixto recreat unda luto.
Quaeritis, unde sit haec feritas tam barbara terrae?
Imbuitur gentis moribus illa suae.
Credite; dirorum gens est minus aspera fratrum,
Quos fovet in Siculo Trinacris Aetna specu.
Tutior intrarem Getulas navita Syrtes,
Massylae peterem tutior antra leae;
Littora quam tetigi fallacis inhospita gentis,
Nullus ubi sceleris perfidiaeque timor.
Forsan, et hoc aliqui cupient ediscere, nostram
Littora quis tulerit casus ad ista ratem?
Appulimus non sponte ratem: sed Auctibus actos
Exposuit tali fracta carina loco.
Me miserum! quid prima iuvat momenta doloris
Intempestivo pingere velle stylo?
Pingo tamen. Fessus rerum, domitisque superbis
Aurorae populis, divitisque satur,
Defensaque DIO; (magnis ubi cladibus Indum
A metuente meus reppulit arce Socer;)
Exarsi, patriae iam dudum tactus amore,
Deserto Hesperium visere Gange Tagum.
Hoc socii, hoc optabat idem, cum pignore bino,
Illa mei consors Eleonora tori.
Expedior: celsamque argento divite puppim,
Quaque alia est felix India, merce gravo.
Nec deerant gemmae, nec Eois raptus ab undis
Unio, (dignandum pollice Regis onus)
Vix omnes rostrata (ingens licet omnia posset
Cetera ferre) suas ferre valebat opes.
Unda querebatur, molem pertaesa: nec ipsum
Insoliti patiens ponderis aequor crat.
Provehimur portu tamen; et, pede carbasa facto
Corripiunt iussam per vada falsa fugam.
Iam procul ex oculis discesserat India nostris.
Et vicina Bonae luxerat ora spei.
(Mentior: Ora mihi fuerat dicenda sinistri.
Ominis illa; Spei non erat ora Bonae.)
Ecce! nigrae coeunt trepidante sub aethere nubes,
Et rutilum involuit nox violenta diem:
Inde micare feri ruptis e nubibus ignes,
Et fremere irato murmura rauca polo;
Eurique Zephyrique manus, Boreaeque Notique
Ardua per latum bella movere salum.
Ingeminant fluctus, scopulisque illisa rebellant
Aequora, et infenso plus furit unda Noto.
Expavere novas stridentia vela procellas,
Et nusquam auditas Tethyos ante minas.
Iamque regi indocilis, non arte, sed impete fertur,
Per coniuratas territa puppis aquas.
Tollimur alterno nunc usque in sidera fluctu:
hei mihi! quos montes, cum tumet, aequor habet!
Alterno rapimur nunc usque in Tartara lapsu;
Hei mihi! quas valles, cum cadit, aequor habet!
Tres sine Sole dies, et tres sine sidere noctes,
Tresque aliae noctes, tresque abiere dies,
Dum lacerata suos ruperunt vela rudentes,
Ludibrium ventis vela relicta suis.
Turbine mox fracti ceciderunt robora mali,
Exermemque ruens absulit unda ratem.
Hic clamare viri, trepidique pavescere nautae,
Et dubias inter, vota vovere, preces.
Proicimus tum quisque suas, et mergimus undis,
Quas avidi nuper quaesieramus, opes.
Fului adeo (quis credat?) honos ibi viluit auri;
Nec suus est Onychi, Sardonychique valor.
Fastidita natat spretum inter Iaspis Achaten,
Et cum beryllo vile Smaragdus onus.
Numquam ita divitias me spernere posse putaram,
Mortis uti didici spernere posse metu.
Euacuata ratis gaza tam divite, tutum
Sperabat modicis iam fore rebus iter.
Parcite vel vacuis caelestes puppibus irae,
Parcite: nil ultra, quod repetatis habent.
Quicquid erat, dedimus: Superest, quam cernitis, una;
Effugiat vestras ista carina manus.
Haec ego cum lacrimis. Rapit haec tamen omnia ventus;
Omniaque haec, ventis durior, unda rapit.
Dum loquor, ingentes agit undique et undique rimas
Navis, et in mediis fissa dehiscit aquis.
Hic neque si calamis utatur dextera centum,
Chartaque vel votis suppetat aequa meis,
Expediam, miserae lamenta immania turbae,
Aut varium visae cladis inibo modum.
Omnia turbantur clamoribus: obruit alter
Alterum; et auxilio femina virque caret.
Hauritur rapido pars gurgite naufraga: partem
Detulit in Libycum parvula cymba solum.
Triste, licet, fuerit, comitum vidisse meorum
Innumeros illa morte perire greges,
Euasisse tamen vicina in littora vivos,
Tristior, hac ipsa morte, medela fuit.
Nam quibus aura Noti, quibus ira pepercerat undae,
Exitium inventi littoris ora tulit.
Vix emersa cohors tumidis e fluctibus, aegros
Arenti in sabulo constituere pedes,
Cum furua Aethiopum magno ruit agmine pubes,
(Nullum Erebi quondam nigrius agmen erat)
Pars iaculis arcuque ferox; pars horrida fundis;
Vibrabat quernas pars numerosa sudes.
Obruimur numero. Tamen arma capessimus, et qua
Possumus, hostiles pellimus arte metus.
Pellimus. At facilem deserto in littore victum
Qui mihi, qui sociis suppeditaret ager,
Nullus erat. Discurro vagus, portumque requiro:
Portus in ignoto littore nullus erat.
Quid iuvat hostiles igitur pepulisse pharetras,
Si fugiente potest hoste necare fames?
Aut, quid ab aequoreis iuvat evasisse procellis,
Arida si torrens enecat ora sitis?
Enecet ora tamen sitis, et penuria perdat,
Nam merui. At Socios non meruisse puto;
Non meruit taedis desponsa iugalibus uxor;
Et pueri certe non meruere mei.
Parce fames istis: quibus aura perpecit et unda,
Hos orata, mihi perdere parce, fames.
Dixi ego; sed surdae. Nihil illa remittere: Nusquam
Ullus in ingrato littore adesse cibus.
Cogimur ergo; datisque alimenta paciscimur armis.
(Numquam alias tanti res fuit empta mihi.)
Hostibus arma damus, quae sola reliquerat aequor;
Sed tamen accepta tradimus illa fide.
Omnibus una viris generosior obstitit uxor,
Arma viri, ingeminans, arma tenete viri;
Nulla fides hosti; fraus barbara fallet inermes:
Arma cibos nobis, arma retenta, dabant.
Praepotuit vaesana fames; victique cruentis
Hostibus, accepta tradimus arma fide.
Ac Venti rapuere fidem. Gens impia post quam
Discinctum Hesperio viderat ense latus,
Eluso gavisa metu; nudavit Achivos,
Quos personato texerat ore, dolos.
Iniectaque manu, nostris modo saevior armis,
Pulsatum totis finibus agmen agit,
Et cunctas avide spoliato a corpore vestes,
Invida quas nondum merserat unda, rapit.
Nec mihi, nec sociis trama ulla relicta tegendis;
Inde oculos refugit quisque timetque suos.
Umbra omnes noctemque petunt: castusque subire
Alterum in alterius non sinit ora pudor.
Abdita se Coniux sabulo defodit in alto,
Quaeque nequit sabulo condere, crine tegit.
Ad latus hinc atque hinc miserabilis accubat infans,
Atque in opem, plorans, matrem alimenta rogat.
Quid faceret genitrix? pueros qua pasceret esca?
Ambrosiam; si qua posset habere, daret.
Pectore si rupto, vel pascere sanguine posset;
Prodiga materni sanguinis illa foret.
Quod super unicum erat; geminis dedit oscula natis:
Haec cibus, haec inopis fercula matris erant.
Quis mihi sensus ibi? genitor cum bina viderem
Pignora iam certa iamque perire fame!
Ipsa perinde parens anima defecta cadebat,
Quamque ego non poteram ferre, rogabat opem.
Ergo, licet mea fracta fame mihi genua labarent,
Vix etiam ut plana stare liceret humo,
Moverunt me dira tamen lamenta, putarem
Ut iuvenile meos robur habere pedes.
Silva procul vasto squallebat opaca vepreto;
Horrida, et obstructa, vix adeunda, via.
Huc feror: et, si qua rudis haereat arbore faetus,
Si qua vel in sterili, quaero, sit herba solo.
Nocte, dieque nemus dum pervagor omne, reporto
Vix demum, gemini munus agreste pyri.
Laetus et hoc: curro, veluti si lecta referrem
Alcinoi farto plurima poma sinu.
Me miserum! Cur lenta nimis vestigia fixi?
Nec properata meos impulit aura gradus?
Debueram mollem citus evulsisse myricam,
Aut teneram e prima fronde rulisse comam:
Forsitan annona vitam producere tali
Fas erat, et paucos fallere fata dies.
Nunc ego dum lentus remeo, tria cerno meorum
Non apportato, funera facta, cibo.
Quartum ego (quo sine me, gnati, sine Coniuge Coniux
Quo properi ruitis?) quartum ego funus ero.
Tardum etiam quartum est: segnem excusate futurus
Primum egomet funus, si licuisset, eram.
Talia lamentans, dum littora et aequora testor;
Nudaque crudeli pectora plango manu;
Labor inops animi; tenebrisque repente coortis
Destituunt sensus luxque colorque meos.
Et geminos patrio superobruo corpore natos:
Pondere credo illos hoc voluisse tegi.
Erigor a Sociis. Iterum inde iterumque relabor,
Cumque tribus caepi terque quaterque mori.
Ut sensus rediere tamen, vultusque dolori
Non potuit lacrimas suppeditare novas;
Intuor adstantes, ut erant; gemituque represso
Mandata ad socios haec referenda dedi.
Vos ego Sosa meos, o nomina chara, sodales,
Quodquod adhuc estis, vos ego Sosa precor,
Vivite contenti propriis, quas Baetica vobis,
Quasque Tagus patrio flumine vectat opes,
Neu petite Hesperio peregrinum Nerea velo,
Eoo cupidi cymbam onerare lucro.
Hei mihi! qui vobis haec suadeo serus amicis,
Cur eadem suasi non prior ipse mihi?
Laetus Ulysseo vobiscum ego gaudia portu
Nunc agerem; noto gaudia tuta sinu.
Saltem, ibi pane famem, vilique levare polenta
Sperarem, et liquido pellere fonte sitim.
Aut, morienti oculos qui claudere posset, haberem,
Quive rudi corpus condere vellet humo.
Hic, neque littorea moriturus humabor arena;
Sed rapient Afrae corporis ossa tigres.
Nec me terra sitim lympha recreare lacustri,
Nec sinit inventa pascere glande famem.
Iamque iterum vires, dum scribimus ista, labascunt,
Destituuntque aegram brachia lassa manum.
Et nova diffusis oritur caligo tenebris,
Scilicet agnatam nuntiat umbra necem.
Nil moror: Amissis una cum coniuge natis,
Res me nulla iubet vivere; multa, mori.
Vos tamen exsequias absenti soluite Sosae;
Istud et in vacua scribite carmen humo.
Ne Sosa cineres hic quaere, nec ossa, viator;
Nam locus hic, Sosae nil nisi nomen habet.
Cetera Memnoniae rapuerunt omnia tigres.
Et prae Memnonia tigride, saeva fames.
Dives opum fuerat, gemmaque gravatus et auro;
Hinc spolium terris aequoribusque fuit.
Nunc illi ex opibus reliquum manet omnibus unum,
Civibus exemplum possit ut esse suis.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — VII. CONSTANTINUS Imperator e Caelo, URBANO VIII. Pont. Rom. De URBE ab ipse exornata.

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-vii-emanuel-sosa-naufragus-lusi--iacobus-bidermann-fa5c27
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-vii-emanuel-sosa-naufragus-lusi--iacobus-bidermann-fa5c27.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.