CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — VI. THEOPHILUS Advocatus DOROTHEAE Virg. Martyri. DE CAELITUM Rosis.

latín

QUos mihi misisti, caelestia munera, flores,
Lectaque de ramis mitia poma tuis,
Illa tuus mihi (testor) heri, cum forte vagarer,
Detulit, ingenuo nobilis ore Puer.
Detulit attonito. Nam nec satis, ille quis esset,
Quaeque vel unde forent, munera, gnarus eram.
Ecquis enim, hiberno videat seu stantia vitro
Flumina; seu cano prata ligata gelu;
Seu iuga densatis nemorum squallere pruinis;
Seu nivea pressum mole rigere solum:
Ecquis ibi, teneros, hortensia munera, faetus,
Aut hiemi ignotas speret habere rosas?
Attulit ille tamen. Socii obstupuere: rosaeque
Et nova portendant quid mihi poma? rogant.
His ego (da veniam, Caeli decus) omnia dixi:
Rerum erat hic series nulla tacenda mihi:
Dorotheae, dixi, venit hoc mihi munus ab horto:
Illius hi flores, illius iste Puer.
Has ibi Virgo rosas, atque haec ibi mala (recentes
Ruris opes) omni crescere mense videt.
Ille, nec hibernos, Aquilonia murmura, ventos,
Taedia nec nostri frigoris Hortus habet.
Sed veris violas solet, autumnique racemos,
Et mera Pomonae gaudia ferre, locus.
Ipse tamen potui ridere, bonaeque puellam
Esse inopem mentis credere, mentis inops.
Cum traherer nexis illam inter vincula palmis,
Dederet ut iussae, turba scelesta, neci;
Ipsa, nihil deiecta, viam carpebat; ad omnes
Laeta suae mortis visa salire minas,
Non minus, ac patrio solita est per littora ritu
Ducere securos virgo Lacaena choros.
Stant sociae, et gemitu, quid vitae prodiga, clamant,
Quid properas? via quo desinat ista, vide.
Desinit irriguos, ait, haec via lenis in hortos;
Pictus ubi aeterno vere perennat ager.
Campus odoratas illic abit omnis in herbas;
Et croceis operit floribus arva seges.
Ambiguos ibi pugna tenet suavissima sensus;
Hos color, hos alia parte lacessit odor.
Hic violam tondebo manu, calthamque thymumque
Deque rosa molli plena canistra legam.
Nec deerunt avidis argentea lilia votis,
Nec fugient digitos alba ligustra meos.
Sive Therapnaeo generatum sanguine quaeram,
Sive mihi florem quaeram, Amaranthe, tuum,
Copia floris erit. Mihi suavis Amaracus illic,
Illic, si cupiam, mollis Acanthus erit.
Quid pyra? quid dulci melimela madentia succo?
Milleque de ramis pendula poma suis?
Nulli aberunt fructus: omnis mihi serviet arbos:
Vix penus innumeras ulla recondet opes.
Nam quod Hymettus habet, vel habent Phaeacia rura,
Id meus, et multo plus, meus hortus habet.
Desinit in talem via, qua de quaeritis, hortum.
Ista meae non est meta pigenda viae,
Sponsi invitat amor. Iubet hac decurrere, si qua
In dotale velit sponsa venire nemus.
Maturemus iter. Comitum si forte recuser
Ulla sequi; nostrum nulla moretur iter.
Finierat virgo. Stolidis ego protinus illud
Et nemus, et nemoris carpo roseta iocis.
O bona, clamabam, simul hos penetrabis in hortos,
Implebuntque ruos poma rosaeque sinus,
De calathis, rogo, prome tuis (nam copia restat)
Prome libens aliquas, et mihi mitte, rosas.
Nempe ego delicias, caeli inter frigora, vernas,
Putida delirae somnia rebar anus.
At non illa iocis itidem mihi talibus; Horti,
Ne dubita, nostri dona videbis, ait.
Sic moritura, mihi. Nec plura morata, resectum
Deposuit, fuso laeta cruore, caput.
Advolat extemplo Puer; os, oculosque manusque
Membraque mortali pulchrior ore puer.
Aligeri exstabant humeri: color aureus alis,
Caerulens manicis, vestibus albus erat.
Baltheus ambibat croceo stellatus acantho;
Picta cothurnatos texit aluta pedes.
Vimineus laeva calathus pendebat ab ulna,
Quem Sindon phrygia facta tegebat acu.
Utque stetit, porrecta manu propriore canistra
Obtulit; et paucis, haec tibi, dixit, habe.
Florea dotali quae dona remittit ab horto
Dorothea; (ante tuo dona petita ioco)
Misit dona libens: sed in ipso plura roseto
Et meliora tibi crescere dona, monet.
Erige te, felix; nec in uno munere siste,
Tota sed illa oculis visere prata stude.
Dixit, et aetherias abiit sub limis in auras.
Quam cupii pennas tunc habuisse pares?
Utque oculos tandem puero a fugiente removi;
Aggredior calathi dona videre mei.
Invenio, quae poma, DEUS! Color omnibus auri;
Omnibus Assyrii roris inhaeret odor,
Omnibus Ambrosiae sapor. Et, si nectaris ulla
Poma ferunt succum, succum ea poma ferunt.
Mox video et velo summa de parte reducto,
Veras, hiberno tempore, veris opes.
Nec nostri modo veris opes, Meliloton, Anethum
Et Violam, et Thymbram, et quem parit Hybla, Thymum,
Liliaque aut Calthas aut, altera nomina, flores
Quos neque Corycius curet habere Senex:
Sed quibus Elysii redolent violaria campi;
Et quibus hic noster par nihil orbis habet.
Ite rosae, ite croci, morituri gloria ruris.
Altera perpetuo prata colore virent.
Quorum ego cum flores tetigissem pollice summo
Obvia tam grati copia odoris iit,
Ut, vel odoratae segetis quod olentibus arvis,
Ustus ab assiduo Sole, recondit Arabs,
Vel quod Trinacriis exhalat floribus Hybla,
Vel Corcyreus vere quod hortus olet,
Vilius acciderit morientis odore lucernae,
Et putrida stagnat siqua Mephitis aqua.
Nempe, odor aut non est caelestibus ullus in hortis,
Aut ibi siquis erit, certe ibi talis erit.
Ergo valete mei, quondam agmina chara, sodales;
Et, male quod risi, vos bene amate, nemus.
Sic ego tum Sociis, mirantibus omnia, dixi:
At, modo quid potero dicere, Virgo, tibi?
Si mea lingua suis veniam temeraria dictis
Speret, ego veniam supplice voce rogem.
Nam risisse pudet, nimis, ah! pudet. Improbus illas
Quas pia misisti, risi ego, virgo, rosas.
Sed quia prona graves caeli indulgentia culpas
Excipit, et meritis est minor ira meis,
Tu saltem, hesternos, mea lacrima, plecte cachinnos,
Ac, nisi sufficiat lacrima, plecte cruor.
Commerui. Huc ferrum, ferrum vibrate Tyranni,
Vester in hoc iugulo nolo sit ensis hebes.
Non timet elatas moritura puella secures,
Dum subeat sponsi florea rura sui:
Sed qua non potuit perrumpere sola, patentem
Ipsa sibi vestro repperit ense viam.
Nolo, puella mea sit fortior illa iuventa;
Femina qua praeiit, quis timor ire viro?
Ibo vir, ibo. Tuos mihi mittere omitte ministros
Nympha, dehinc: lectas mittere parce rosas.
Cras ego monstrati nemoris violaria visam
Ipse; et odora meo pollice parata metam.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — VI. CONRADINUS, adolescens, moriturus, orbae Matri. De suo CARCERE, et morte.Heroum Epistolae — VII. CONSTANTINUS Imperator e Caelo, URBANO VIII. Pont. Rom. De URBE ab ipse exornata. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — VI. THEOPHILUS Advocatus DOROTHEAE Virg. Martyri. DE CAELITUM Rosis.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-vi-theophilus-advocatus-dorothe--iacobus-bidermann-42e960
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — VI. THEOPHILUS Advocatus DOROTHEAE Virg. Martyri. DE CAELITUM Rosis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-vi-theophilus-advocatus-dorothe--iacobus-bidermann-42e960.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.