HINC, ubi Campano Siren vicina Vesevo
Rauca Dicarcheae murmura frangit aquae,
Ite breves elegi, Septemque remota Trionum
Arva, per Ausonios usque subite sinus.
Mater ibi viduos servat Regina penates,
Et dolet aspectu se procul esse meo:
Ite, precor, querulaeque meum portate parenti,
Ipsa parens mitti quod sibi nolet, ave.
Imo merum portate Vale: nam missa fuisset
Multa salus matri, si foret ulla mihi.
Dum tamen hinc itis, pede vobis claudicet uno
Versus; et hac lentam nectite parte moram.
Nam iuvat ignorare diu, cum maesta propinquat
Non exspectatae nuntia charta rei.
Post quoque, transmisso cum venerit Appennino
Sera ad maternas littera nostra manus,
Parcite praecipiti simul omnia fundere lingua:
Tota cadat subitis ne domus icta malis.
Prima sed obscuris memorate ambagibus: udas
Quae faciant nullo credita rore genas.
Inde aliud super atque aliud. Dum denique luctu
Exsuperante, genis omnibus imber eat.
Verba praeibo. Dies vix primo Sole rubebat,
Plena viris acies, plena fremebat equis:
Iamque aberant teli non amplius agmina iactu,
Mugiit immenso cum tuba rauca sono.
Nec mora: miscentur consertis ensibus enses
Et clypei clypeis, pes pede, virque viro.
Vulnera vulneribus pensantur, sanguine sanguis;
Et nece, quam timuit, vindicat ira, necem.
Intumuit vulturnus aquis; stupuitque colore
Non proprio fluctus Cuma rubere suos.
Et mea Parthenope, Siculique Triquetra profundi
(Agnita quondam aravis utraque Regna meis)
Eminus attonito trepidabant pallida vultu,
Protinus alterutri praeda futura duci,
Paene triumphato iam victor in hoste videbar;
Cum vertit subitas Sors inopina vices.
Incipiunt mutare meis in partibus: et mox,
Cornibus impulsis, cedere fusus eques.
Inde fugam sperare pedes; ruere omnia. Campos,
Et nemora, et prata, et littora victor habet.
Ipse (fatebor enim) numero desertus ab omni
Non explorator tramite carpo fugam.
Austrius a tergo Fridericus inhaeret: et uno,
Nescio quo, profugi condimur ambo specu.
Hic ego, tot Iuvenes inter fidissime, dixi,
Digne loco, et socio prosperiore comes,
Cernis, ut a nostris fortuna recesserit armis?
Terga premit, clausumque omne habet hostis itet:
Quid superest in rebus opis? qua fallimus arte?
Vix satis haec unum fida erit umbra diem.
Prodita turba sumus. Vel enim lux crastina coget,
Vel (nisi lux cogat) coget abire fames.
Res aliud tentare monet. Saga proiice mecum,
Proiice Sidonio vellera pota cado.
Rustica nos villo circumdabit endromis hirto;
Pellibus inversis fallere forma solet.
Nox erit auxilio. Quid multa? Repertus agaso
Et tegete informi, et paupere veste iuvat.
Oebalii contra nos tegmina tradimus ostri,
Et phrygia textum tradimus arte Sagum.
Purpura non potuit vendi mea pluris: Et emptus
Maiori nequiit cento fuisse lucro.
Nam fuga sub tali secura patebat amictu,
Qua brevior Thuscum trames ad aequor erat.
Picta phaselus ibi, gemino cum remige; iam iam
Candida Tyrrheno vela datura mari.
Cursus ei, Hetruscas Alphea ab origine Pisas,
Moenia consiliis non inimica meis.
Conscensurus eram. Sed nusquam copia nauli.
(Huc recidisse meas unda videbat opes.)
Unus in articulo digiti mihi manserat imi
Anulus; exiguus mole, sed arte gravis,
Gemma Pyropus ibi; fuluo quam pala metallo
Clauserat, intacta docta flagrare manu.
Haec mihi (Trinacriis minitanti finibus arma)
Tradita, materni in pignus amoris erat.
Et tamen hanc nautis (genitrix irascere) gemman
Hanc, stolidus, naulo deficiente, dedi.
Utque dedi, perii. Me, eheu, me perdidit illa,
Tam dilecta licet, perdidit illa tamen.
Quippe oculos rapuit species Eoa pyropi,
Dignandusque manu nolibiore lapis,
Nec mea bardiaco quadrabat forma cucullo,
Cumque suo discors endromis ore fuit.
Ergo latere dolos conclamat turba: videndum
Continuo, quales, qui genus, unde domo?
Prendimur: et larva cognoscimur ambo revulsa,
Illi signa nocent Austria, Sueva mihi.
Vincula mox teneris induntur ahenea palmis;
Et duo victori tradita praeda sumus.
Inde triumphati, patriae Sirenis in urbem
Retrahimur, proavis moenia fida meis.
Hei mihi! quantum illo nunc differo Conradino,
Quem comitate suum est Suevia terra ducem?
Qui modo compleram populos terrore Latinos;
Littoraque armato Parthenopea metu:
Et caput imposita sperabam cingere lauru,
Victoremque inter signa referre pedem;
Idem ego regnata iam captus in urbe triumphor;
Quemque habuit patris Regia, carcer habet.
Atque utinam solo saeviret carcere victor;
Intervalla meus posset habere dolor.
Nunc miseris alterna iocis iniuria ludit;
Alternis iterum terret agitque minis
Denique (cur spatiis ego inanibus ultima vito?)
Ultima sunt oculis subicienda tuis.
Post quam longa Satur tulerat fastidia carcer,
Et mora victori longior omnis erat,
Plurimus, ecce, fores fragor impulit: ostia cedunt;
Adstitit armata cum legione Senex,
Territus ingressu Friedericus, viximus, inquit,
Conradine; ferunt omnia visa necem.
Tristia signa viden'? viden' arma virosque? Satelles
Nil, nisi decretae symbola mortis, habet.
Contra ego; Parce metu: fieri imo benignior hostis
Incipit: immunes carcere abire sinet.
Esse ferus nescit Ludovici Sanguis: ut audit
Ipse pius; fratrem sic docet esse pium.
Quod voluit, dum vicit, habet: numquam ille cruenta
Saeviet in pueri dedita colla manu.
Adde, quod arma puer, quamquam infelicia, sumpsi,
Arma tamen studui sumere iusta puer.
Non peregrina vagus mihi littora praedo petivi,
Sed, mea quae moriens dixerat esse pater.
Si tamen aut meus hic fuit, aut patris, error; utrumque
Iam diuturna mei carceris umbra luit.
Plura sibi numquam petet ipse piacula victor:
Ulnere sed gratum me sibi teque volet.
Nuper ut Eoo germanum e carcere vidit.
Pacto ad liligeros aere redisse lares,
Barbarico laudasse fidem memoratur in hoste,
Clementesque feri Regis amasse manus.
Aemulus has laudes imitabitur ipse: nec ullo
Carolus in pueri sanguine saevus erit.
Talia causantem, spes, heu, quam vana! fefellit:
Tradita sunt rapidis vota ferenda notis.
Ecce! Nigram interea submota veste tabellam
Promit, et haec tristi fulminat ore Senex:
Venit summa dies, et ineluctabile tempus:
Mors rata iam patulas excubat ante fores.
Cras, ubi Sexta sonum Temesei excluserit aeris
Hora, meus praeco lege iubebit agi.
Ferrum utrique caput iugulo cedente revellet.
Haec duo damnatis fata duobus erunt.
Dixi; et, ambobus Senior sine voce relictis,
Obdidit aeratas post sua terga seras.
Hic mea quis verset praecordia sensus, omitte
Quaerere: de sensu coniice nostra tuo.
Carceris angusti, rima fallente, dehiscit
Valvula; vicinum cernitur inde forum;
Applico dimidios oculorum proximus orbes,
Quis novus adversa turbet in urbe fragor?
Conspicor excelsam tabulati assurgere molem,
Lugubreque in media crescere pegma via.
Funereo circum paries operitur amictu,
Tensaque sunt toto pulla tapeta solo.
Ambit ahena locum manus undique. Ponitur illic
Cippus, et extremo bina feretra situ.
Nempe erit hoc nostrum, exclamo, Friederice theatrum,
O mihi plus oculis frater amate meis!
Haec aulaea meo pingenda cruore, tuoque
Parturiunt strages ista seretra duas.
Parturiant. Bis ego, bis caedar ego unus. Ego uno
Implebo geminas funere sandapilas.
Solus ego bellum, solus, duce nemine, movi
Extera Campanis arma virosque plagis.
Si scelus est, movisse; luam scelus ipse. Recedant,
Praelia quos insons ad mea traxit amor.
Parcite victores sociorum a sanguine: totus
Transeat hac vester per mea colla furor.
Nam tua quid meruit, Friderice, iuventa? Nocere
Nec potuere tuae, nec voluere, manus.
Solus amor, socioque fides servata, nocentem
Fecit. Habet laudem tam pia culpa suam.
Ah! miserande puer; mihi sors ubi laetior esses,
Pars tibi de regno cederet aequa meo:
Meque novum Pyladae sequeretur nomen; at ipsum
Maior Orestea te nova fama fide.
Nunc, ubi mutatis exterrita suppara ventis
Abstraxere meam per vada caeca ratem,
Tu sequeris, Syrtes per, et ultima quaeque sodalem,
Dignus amicitia prosperiore puer:
Tu tamen et talem sequeris. Fortuna profugit
Tota; tamen, tota tu fugiente, manes;
Et mecum pereunte peris. ne sabula Nisum
Laudet et Euryalum, tu, Friderice, facis.
Audiet hoc annis melior voluentibus aetas,
Claraque de pueris fama duobus erit.
Finieram lacrimis haec omnia. Plura loquenda
Cum sociis nullam mi dabat hora moram.
Cetera servabam tibi tempora, mater. At anni
Mille ea si fierent, vix satis illa forent.
Debuit hora tamen satis esse vel una; iuberent
Ultima qua matrem verba valere meam.
Ultima: Nam properant momenta rotata, meumque
Incipiunt vesper condere et umbra diem
Inde grave, et tristi patiar caligine noctem,
Hei mihi! quae tetricae somnia noctis erunt!
Occurrent animo simulacra minantia; lictor,
Carnifices, uncus, vincula, furca, rotae.
Hic acies nudae iam iam vibranda machaerae;
Hic aderunt querulae tristia signa tubae;
Hic geminas tortis alii post terga lacertis
In nodum adducto stringere fune manus,
Hic egomet collum nudare videbor; et imo
Non surrecturus ponere genua solo.
Forsitan occurres, laceros effusa capillos,
Tu quoque, et in gladios, mater, et arma rues:
Iratique pedes prensabis iudicis; omnesque
Implebis lacrimis, me miserata, sinus:
Miscebisque preces; medio dum funere raptum
Me patrio reddas exhilarata lari,
Talia forte mihi per noctem somnia ludent,
Somnia, si demas ultima, vera nimis.
Mox, ubi deserto Tithoni Aurora cubili
Nascentem ostendet sole rubere diem,
Aspectabo vigil mea somnia. Vera sonabunt
Aera; strepent armis septa virisque fora;
Horridus accurret (iam non mera somnia) lictor,
Et socios enses carnificesque trahet.
Victima postremus sequar ipse: gemensque madebit.
Omnis ab aspectu femina virque meo.
Solus ab occulta victor (neque credo) fenestra
Pascere velle mea dicitur ora nece.
Pascat: et e nostro discat pallere theatro,
Versaque fortunae terga timere suae.
Est mihi Caesar avus: Siculae est pater arbiter aulae;
Et proavis tellus paret Ibera meis:
Nomina vana! Genus succurrit imagine nulla:
Caeca inter titulos lumina lictor habet.
Nec patris ille videt, nec avorum sceptra meorum:
Et rigida Suevos praeterit aure duces.
Quis stabili durare loco sperabit; in isto
Si mea conspiciat fulcra labasse iugo?
Fulcra labant certe. Nusquam ulla potentia patris;
Nusquam implorati nobile nomen avi.
Sola vocata mihi (sed et haec per somnia) mate
Nil profecturam ferre laborat opem.
Parce fatigatas genitrix impendere vires:
Ut venias vere, sero nimis venies.
Utque etiam venias in tempore, fabula agetur,
Cuius ego, o Mater, non bonus actor ero.
Hanc quoque te madido legisse fatebere vultu:
Quid faceres, eadem si tibi visa foret?
Ergo vale; et, sine te, permitte, ut fabula agatur:
O utinam et sine me fabula posset agi!