CAROLUS ille, suos qui fulmina nuper in hostes
Suerat, et in Cives spargere dona suos,
Iam solitas Regni discedere pectore curas;
Sceptraque pertaesa iussit eburna manu;
Et Martem positis inglorius exuit armis;
Calcatasque inter vivit egenus opes:
Et fastiditis nudatus honoribus, Ablam
Damnat, et angusti septa mapalis amat.
Tam subitam rerum faciein, Francisce, mearum
Quae nova mutarit, discere, caussa, cupis?
Illa eadem; quae caussa fuit tibi nuper, ut Aulae
Ipse tuae fugeres taedia; caussa mihi est.
Nam tua, conspecto non dudum funere nostrae
Coniugis, informis terruit ora color,
Cum prius illa oculis mortalibus immortalis,
Dignaque vel superis credita forma foret,
(Talis enim fuerat, qualis cum mala decorus
Inficit alterna candida parte rubor.)
Sed Libitina simul Lethaea decolor umbra
Aurea funesta contigit ora manu,
Nativum abstersit generosa a fronte nitorem,
Et veteres texit lurida forma genas.
Pallida maerebant fugiente rubore labella;
Implebantque duos lumina cassa sinus.
Omnia mortis erant: nec ibi color ullus in illo
Funere, quem posses noscere testis, erat.
Tum perhibent, riguisse tibi, Francisce, capillos.
Et tenuisse oculos te, sine voce, tuos:
Et fragilem formae ambrosiae expavisse ruinam;
Et vanam in magno stemmate flesse fidem.
Haeccine, tot proavis illa edita Regibus? illa
Caesarei consors est ISABELLA tori?
Est illa, est, ISABELLA quidem: sed ut ipsa rogetur;
Ipsemet esse illam sese ISABELLA neget.
Languet adoratum populis caput. Aemula Lunae
Lumina, Cimmeria nocte sepulta iacent.
Frons inhonora (meris quondam praetexta Smaragdis)
Oraque sunt oculis ipsa timenda suis
Heu! magnum humanis in rebus inane! Quid unus
Vertere mortali suevit in ore dies?
Haec ibi voluebas animo, Francisce; fuitque
Principium vitae, mors aliena, tuae.
Nam fragiles exosus opes, aeterna caducis
Gaudia caepisti praeposuisse bonis.
O factum sapiens! o dignum insonte magistrum
Invidia! Ex ipsa vivere morte doces.
Sint, utinam, (o utinam!) factum qui imitentur, alumni:
Ipse ego primus eos inter Alumnus ero.
Ac, nisi tu tantis properasses passibus, ipse
Auctor ego facti, te prior huius eram.
Nam tua, ceu viso REGINAE funere, teter
Vultus et informis terruit ora color;
Sic, simulacra mei cum vidi ego pallida REGNI
Insolito REGNI territus ore fui.
Quae facies illi? quae forma? Colore, nec ipsum
Exilium pingi deteriore queat.
Anxia suspenso vigilant duo lumina somno;
Et latus obvallat iugis utrumque Timor.
Observata premunt pavidae vestigia CURAE;
Et mille Invidias, insidiasque trahunt.
Haeccine, clamabam, species est illa, tot olim
Regibus (o votum triste!) cupita procis?
Quis furor est, hanc Marte sibi deposcere formam,
Cognita quae toto Marte fuganda foret?
Vix mea bis denos aetas impleverat annos,
Obvia cum species iam fuit illa mihi,
Et placuit caecae (nihil excusabo) iuventae:
Falsus enim rapuit lumina capta nitor.
Ipsa suos fasces fuco mendace tegebat,
Quodque inerat Sceptro, dissimularat onus.
Et trabeas ostro, et diademata pinxerat auro;
Sternebatque suas flore, rosaque vias;
Circum, hilares RISUS, et amoeno GAUDIA vultu,
Trinaque cum blandis GRATIA picta IOCIS.
Ergo ego rivales ante omnes occupo REGNUM;
Visaque sunt votis omnia parta meis.
Ah! male deceptus, formaque illusus inani!
Non decor in REGNO, non color ille fuit:
Sed LABOR, et denso coeuntes agmine CURAE;
Et mala, quae verus plurima Carcer habet.
Barbarus Odyrsio ruit, ecce, Gradivus ab Haemo;
Thraeiaque in fines intulit arma meos.
Atque alibi Libyca me classe lacessit Enyo;
Atque alibi armatis Celtica signa minis.
Hinc Italae traxere manus: hinc perfida Cattus
Institit excusso bella movere iugo:
Saxones, ante alios; quorum de sanguine vidit
Ire cruentatas concolor ALBIS quas.
Otia turbabat Rheni modo ripa, modo Istri:
Nec plaga Germanae conscia pacis erat.
Denique Lerneam pugnare videbar in Hydram:
Visaque de bellis sunt nova bella seri.
Scilicet, ex aliis alias diademata semper
Insidias capiti progenuere meo:
Haec mihi ter denos ierant neglecta per annos,
Vivida dum fusus pasceret ossa calor,
Post, oculis tot monstra meis ubi visa fuerunt,
Concussere gravi territa corda metu,
Abiecitque manus Sceptri grave pondus eburni;
Et posuit fessum gemmea serta caput.
Ite procul, dixi, Regnique facessite curae;
Atque alios porro sollicitate sinus.
Me satias formae huius habet. Poteratis amari,
Tectus adhuc vester dum mihi vultus erat.
Nunc ubi se species nudavit vestra, valete:
Me rapiet formae nobilioris amor.
Talia dicebam; versoque ad sidera vultu,
Regna statim iussi res sibi habere suas.
Tectaque mox, sociis turbisque remota, petivi.
Hic vacuus totos iam mihi sumo dies:
Secessuque fruor; placitaeque intenta quieti
Pectora cognatis abluo creber aquis.
Nec Martis tunicas, adamantinaque induor arma;
Qualibus usa ferox ante iuventa fuit:
Sed latus arctatis, amor est, circumdare setis:
Nudaque contextis membra ligare pilis.
Et mea nodoso contundere tergora loro,
Denec ab innumero vulnere sanguis eat.
Inde preces, noctisque bonam vigil exigo partem;
Ut veniam culpis impetret umbra meis.
Impetret o utinam! Quod enim decepta iuventae
Gaudia peccarunt, maesta Senecta luit.
Quamquam ego, cur maestam queror hanc adeo esse senectam,
Quae toties lacrimis laeta sit ipsa suis?
Tunc ego maestus eram, cum REGNI mole premebar;
Cum Tyrio ardebam murice, maestus eram.
Nunc nihil est maero ris, ubi me nulla caduci
Nec bona sollicitant, nec mala vota, boni:
Sed rapiunt animum caelestia: quasque recondunt
Sidera, mens illas tota requirit opes.
Ite profana tamen, studiumque hoc ludite, turba.
Sunt oculi vobis ad bona nostra rudes.
At, Francisce, (suas eadem cui sidera gazas
Illecebrasque meis exhibuere pares.)
Tu studiis gratare meis. Erit, ut tua quondam
Facta secuturos sint habitura DUCES.
Et mea forte trahent aliquos vestigia REGES.
O quantum hoc voto Regibus opto boni?