QUAM legis, ex hortis tibi littera mittitur illis
Servat ubi nostros Sponsa iugata lares.
Mittere cogit amor, Nam quae mea cumque fuerunt
Gaudia, tota mei gaudia fratris erunt.
Fratris erunt certe. Et ditissimus inde videbor
Unde meus de me plurima frater habet.
Sed mea quae fuerint, Tiburti, gaudia, quaeris?
Ipse veni, atque oculis, quae tibi narro, vide.
Narro tamen. Taedis mihi nupta iugalibus, ibat
Virgo, suas, caelo fundere sueta preces.
Insequor. Arcano suberat penetrale recessu,
Quo procul est omnis turba remota loco.
Hic ea, si dictis faciles, ait. arrigis aures,
Quaeque loquar, Samia lege tacere voles:
Pandam mira tibi; quaeque ipse fatebere, rebus
Quondam operae pretium grande tulisse tuis.
Annuo, rem fidis committat ut auribus: unum
Si gnarum arcani te tamen esse sinat.
Gnarum, ait, esse sinam. Tum sic exorsa, modesto
Confudit niveas picta rubore genas.
Caelitibus magnis curae sumus, optime coniux.
Depulit ut primo me mea lacte parens;
Aliger e superis exinde tuetur ephebus;
Quo sine nusquam ullum profero teste pedem.
Ille meos servat suspenso lumine gressus,
Ille omnes nutus, omnia verba, notat.
Sed vigil in primis, thalami penetralia curat.
Tutus ut a Cyprio sit meus igne pudor.
Ipse tuo, ipse meo formosior ore: sed arcet
Undique mortales conscia forma procos.
Virginis ora refert animosque habitusque: videri
Nec nisi consimili virginis ore solet.
Denique virgineis o qualia moribus offert
Praemia? mortali vix capienda sinu.
Sin'temerare fidem, Gnidusque petita sagittis,
Auderem humani foedera malle tori,
Tum capiti mala mille meo; thalamoque minatur
Altera mille; meo milia plura viro.
Quare age, sive minas reverere volucris Ephebi,
Grandia sive novi dona savoris amas;
Mecum ades, et Virgo cum coniuge virgine coniux
Vive libens: Casto foedere duret Hymen.
Dixit, et os lacrimis perfusa rigavit obortis;
Prensavitque meos prona virago pedes.
At mihi, nescio quis, per corporis intima lapsu.
(Has ubi nupta preces finiit) horror iit:
Mutatique omnes, uno velut impete, sensus
Iusserunt thalami vota valere mei.
Totus in aligerum rapiebar, ubi esset, ephebum.
Hunc avidae votum cernere mentis erat.
Rumpe moras, dixi, meque hoc, age, Caelite viso
Et Sponsum, et Castum, et quidlibet, esse iube.
Illa, videbis, ait. Vix alter et alter abactus
Inde mihi (centum rebar ego esse) dies,
Ecce tibi! (o oculis, o cantum digna theatris.
Tiburti! o oculis forma videnda tuis!)
Ecce tibi! clausum subit aethere lapsus ab alto
CAECILIAE felix in penetrale puer;
O qualis, Superi, qualis puer ille! tegebant
Obscurata suas astra minora faces.
Parrhasis erubuit, latuit Cyllenius ignis,
Et minus illustri Lucifer ore fuit.
Serica velabant generosum vellera pectus,
Fluxerat in niveos aurea laena pedes.
Gemmea mordebat Melibaeam fibula vestem,
Et chlamys ignota picta nitebat acu.
Limbus Erythraeis circumdabat ima lapillis;
Totaque divinum forma probabat opus.
Singula quid memorem? cum dixero milia, centum,
Milia plus centum sunt reticenda mihi.
Talia vestis crant. Sed formam corporis ipsam
Quaerere, Tiburti, desine: forma vetat.
Omnia Maeoniae si sint mihi Humina linguae,
Arpinasque meo Romulus ore, tonet,
Illius exiguam vix sperem attingere partem;
Dicere ni vero verba minora iuvet.
Aurea Caesaries humeros umbrabat; et auro
Concolor, utroque in tempore, cinnus erat:
Omnia naturae, nihil artis: Eburnea cervix;
Collaque non tacta candidiora nive:
Frons radiis, vultus maioribus aemulus astris;
Aemula nativis bina labella rosis.
Ambrosius color ora, vigorque perennis habebat:
Pinxerat impubes prima iuventa genas.
Lumina certabant Soli Lunaeque: sed illis.
Iudice me, primas Lunaque Solque dabant.
Par linguae vocisque modus; par gratia gestus,
Caeliteque et digiti, et caelite digna manus.
Denique cuique suus parti decor. omniaque unum
Membra merumque mihi visa fuere iubar.
Tu tibi Phidiaco caelatum marmore signum
Omnibus artificum nobile finge notis,
Huic tamen illud ubi compones marmor ephebo,
Sordebunt oculis omnia signa tuis.
Ille igitur tali specie ut puer adstitit ales,
Vertit ad obtutus ora serena meos:
Ignotoque duas e flore rosaque corollas
Monstrat; et, has sponsis porto duobus, ait.
Texerunt manibus Charites caelestibus ambas;
Par aliud numquam Flora peregit opus.
Nullo sole color, nullaque aetate senescet,
Inque suo aeternus flore vigebit odor.
Haec placida mihi fronte puer. Sertoque gemello
Induit inde meum, Virginis inde, caput.
Non ego Gnosiacae quondam pretiosa coronae
Maluerim capiti serta data esse meo.
Nam sensus simul ille meos odor imbuit, omnis
Vanuit humanae conditionis amor.
Mille mihi Siculis cantent Sirenes in undis;
Mille meae ceras iam sinus auris habet.
Clamabit vacuam caecus Puer esse pharetram,
Matrisque imbellem sentiet esse facem.
Intemerata toris stabunt connubia: visis
Caelitibus, caelebs vivere discit Hymen.
O sero monstrata mihi spectacula! Dudum
Debueram Pueri haec ora videre puer;
Tunc oculis et Arena meis caruisset; et infons:
Tentasset numquam scire theatra pudor.
Et neque me Campus traxisset: et improba Circi
Iussissem studiis ludicra abesse meis.
Hei mihi! quanta meae periistis tempora vitae;
Noxia dum Latio lumina pasco foro!
Iam spectasse pudet. Veniam date lumina; mecum
Vos ego sola dehinc astra videre sinam.
Astra videre placet, quibus huc mihi talis ab Astris
Et puer, et capiti missa corona venit.
Indigenas ibi mille pares, et milia centum,
Atque iterum centum milia, Campus habet.
Fas mihi sit numerum, Superi, hunc augere! Vel uno
Plus ego; vel centum e milibus unus ero.
His quoque Tiburti, precor, his super additor alter,
Per fratres numerus crescat ut ille duos.
Tunc mea, quae vel erunt, vel quae mea cumque fuerunt.
Gaudia, tota mei gaudia fratris erunt,
Fallor enim, aut certe simul hunc spectabis ephebum,
(Et poteris; tantum, sit mora nulla, veni)
Otius et vani fugies tua gaudia Circi,
Inque mei, dices, nil placet urbe Remi:
Sola sed Astra placent, quibus huc mihi talis ab Astris,
Et puer, et capiti missa corona venit.
Haec, scio, Tiburti, longeque his pluria dices,
Illa videnda tibi cum dabit ora Puer.
Et dabit illa tibi, non fallimur. Ipse rogabo:
Audiet ille meas, Caeciliaeque preces:
Audiet imo tuas; tali est puer indole: Castis
Ipse, venire prius quam iubeatur, adest.