VINCTUS, in obscuro fraterni carceris antro,
Exaro captiva paucula verba manu.
Plura velim: sed dura metu custodia terret;
Vix etiam ista sinit scribere pauca locus.
Nam, mea qui curat Lynceus ad ostia custos,
Non exorandas obserat aere fores.
Omnia tuta timet. Sed enim, quae crimina, tali
Reddiderint dignum carcere, nosse cupis?
Accipe. Calcatis ego iam mortalibus, ibam
Subdere divino libera colla iugo:
Inscia mater erat. (Nec enim, si gnara fuisset,
Magna erat inceptis fulcra datura meis.)
At mihi Parthenope, mihi tunc Sebethidos undae
Hospita mutatam ripa dedere domum.
Hic ego tiro novis assuescere legibus; et, qua
Sacra mihi praeiit turba, meare via.
Donec ad Aonios, Musarum gaudia, colles
Mittor, ubi doctis Sequana ludit aquis:
Inde, Alberte, tuo studia ab sublimia ductu
Pacturus properos (spes erat ista) gradus.
Ecce tibi! patrio temere vicinus Aquino,
Non exspectatas labor in insidias.
Vis armata viam stricto occupat ense; minisque
Inde duos comitum pellit, et inde duos.
Solus ego, iniectis vepreta per invia vinclis,
Abstrahor, a Sociis praeda relicta meis.
Abstrahor: et valido circumdatus aggere, caepta,
Qua tecum optaram, vivere lege vetor.
Obstat amore parens, uterique molesta labores
Exprobrat; et lactis me meminisse iubet.
Accedunt geminae, lacrima pugnante, sorores:
Spemque suam, querulo carmine, remque vocant.
Ariete maiori quatiunt mea moenia fratres;
Et nova, nescio quo, bella furore, movent.
Daro tamen, matremque puer fratresque triumpho:
Blandaque vim nullam tela sororis habent.
Ergo nihil metuens, porro fore lenia duxi
Vincula: nec durus iam mihi carcer erat:
Cum subito crepuere meae (quas indita more
Fecerat insueto clavis hiare) fores:
Ingreditur (superi, terris avertite monstrum?)
Ingreditur, stygio femina digna lacu:
Thaidis illa Soror, vel Thaide nequior; ausa
Ferre Dionaeas in mea damna faces.
Terreor aspectu; Venerisque a nepte revulsus,
Suppetias hominum caelituumque voco.
Defuit humanus capto favor omnis: et omnem
Hinc locus, hinc custos ferre negavit opem.
Illa ter, illa quater pede calcitrante repulsa,
Reppulit iratum terque quaterque pedem.
Saepe suas, et saepe, manus inferre paranti,
Saepius iniectas ipse repello manus.
Quid misero restaret adhuc? Animabat Erinnys
Impia Tartaream perpete folle pyram.
Saevibatque calor. Fuga nusquam erat ulla; nec usquam
Tam validas contra tuta latebra faces.
Aemula Nicetae tentassent vulnera dentes.
Si sperata pari vulnere palma sores.
Nuda volutassem lacerantibus ossa vepretis,
Area Nursinos si daret ulla vepres.
Si, Bernarde, tuas caelo glaciante paludes,
Aut. Francisce, nives fas habuisse tuas:
Tecum ego frigentes voluissem nudus in undas,
Nudus in hibernas tecum ego abire nives.
Aut ieram praeceps de caligante fenestra,
Si daret in praeceps ulla fenestra viam.
Nunc ubi nulla fuit dictarum copia rerum:
Siqua mea capiam tela, requiro, manu:
Quaero; sed omnis abest, qui cominus arceas ensis;
Qui procul insidias arceat, arcus abest.
Saltem aderunt, dixi, Silicis mihi framina durae.
Quaero manu Silicem: Nusquam erat ulla silex.
Torris adhuc, moriente foco, restabat. Is, hasta
Et lapis, et gladius, tunc mihi, et arcus erat.
Corripio: taedaque hostem fumante lacesso:
Totaque cum sparsis crinibus ora cremo.
Non tulit haec calamistra Venus: sed Maenados instar
Summa per, incerto, fugit et ima, gradu,
Non exspectata face territa. Liber ego illa
Peste, citas verso cardine claudo fores.
Detersoque oris sudore; Supinus ad astra,
Incolumes Superum munere, tendo manus.
Tum subitus defecta mihi per lumina fundi
Somnus, et illabi lenit in ossa quies.
Ecce fatiscente visae discedere nubes;
Et gravis in mediis nubibus esse puer.
Is propere caelo descendere: iamque propinquus,
Ante meos nutu stare favente pedes.
Numquam obiecta mihi species formosior ulla;
Nec facies oculis blandior ulla meis.
Candida vestis erat: croceis coma pendula cinnis;
Frons, radia; stellae, lumina; vultus, ebur.
Fascia cingebat latus aurea; cuius adunca
Fibula, celari pars adamantis erat.
Hanc ubi caelestis lateri detraxit ephebus,
Immortale, mihi, donum, ait, istud habe.
Cingulaque ambitis circumdedit aurea lumbis.
Nec visum Zonae pondus inane fuit.
Omnis enim flagrante calor de corpore cessit:
Convaluitque novo tacta medulla gelu.
Excitor; atque oculis obeo vigilantibus, omnem,
Presserat aligeri quem modo planta, locum.
Hei mihi! Nullus adest oculis vigilantibus Ales;
Quodque datum est somni tempore, munus abest.
Sed patiar, donata mihi si fascia desit;
Munera dum maneant interiora mihi.
Et mansura reor. Nec enim donantis Ephebi
Dicta volent pactam fallere verba fidem.