CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis.

latín

ILLE tuos quondam, non ultimus, inter amicos.
Dum traherent nostram vela secunda ratem,
Nunc etiam, hibernis lacerata carina procellis
Dum natat, et mediis obruta pugnat aquis,
Ille tuus (licet esse neges) Belisarius, oro
Pauca legas, alia verba notata manu.
Ipse mea scripturus eram: sed cassa, volentem
Lumina servitio destituere suo:
Lumina, (da veniam: non exprobro) lumina quae te
Iudice, sunt oculis nuper adempta meis.
Hinc aliena manus; propriae sed lacrimae. Ab istis,
Haec, quamcumque vides, facta litura venit.
Unicus hic oculis usus mihi restat ademptis:
Unicus hic illis eripiendus erat.
Quem tamen usum illi ne qua dediscere possint,
Haec mea, quam cogor vivere, vita facit.
Quamquam ea, non video, cur possit vita putari,
Quae nusquam visa vivere luce sinit.
Fac, sine luce tamen, vitam mihi posse vocari;
Vita mihi dici non sine Pane potest.
Panis enim (quis credat?) abest Belisario: et illi
Qui modo messuerat Gargara, panis abest.
Quemque onerata dapum strue pascere mensa solebat,
Arida iam queritur membra rigere fame.
Ah! dedimus, damno dedimus non impare poenas:
Praeteritamque fames expiat ista gulam.
Non accuso sitim. Nam, quae fuit ante falerno
Pulsa mihi, gelida nunc relevatur aqua.
Obvia sunt undae salientis murmura; caecisque
Omnibus accessus pauperibusque patet.
Si me lege fames uti sineretur eadem,
Gratuitam illi ut opem ferret inempta Ceres,
Esse mihi locuples iam parte viderer utraque,
Nec gravis orato civibus aere forem.
Sed quia venduntur Cereris mihi fragmina numo,
Et tamen est numis orba crumena suis,
Flagito, devexi lacrimabilis accola clivi,
Assiduam turbae praetereuntis opem:
Porrectaque manu, qua quondam ego fundere mille
Prodigus assueram munera, capto stipem:
Et, vestram huc, cives, huc, clamo, tendite vestram
(Brachia si nondum diriguere) manum:
Induperator opem Belisarius orat, et assem:
Asse et ope esuriens Induperator eget.
Hac, puto, voce tigres mollirem, hac voce Leones,
Et, tigre si qua magis, si qua Leone, fera est.
Te quoque, praeteriens si vocem senseris illam,
Sis licet iratus, molliet illa tamen;
Et gemitus non sponte dabis; lacrimansque, clientes
Forte meos, dices, inter, hic unus erat.
Unus eram certe; numquam inficiabor: et idem
Donec vivo, tuos inter ego unus ero.
Si tamen, an fuerim tuus, ambigis immemor; edam
Symbola servitii non dubitata mei.
Quaere, Semiramio quis castra tumentia fastu
Ruperit? Eoo quis fera Bactra solo?
Clamabunt, se capta meo Babylonia ductu
Moenia: seque meo Bactra subacta manu.
Quaere, tibi Reges quis cedere iusserit Afros?
Mauraque sub pedibus sceptra iacere tuis?
Edomitos Reges, Maurique vetusta Syphacis
Regna, subacta meo Marte fuisse scies.
Quaere, quis infestos a moenibus egerit Hunnos?
Quis sua barbaricis fregerit arma Gothis?
Quis Tarpeia tuis Capitolia fascibus? et quis
Subdiderit Latium fascibus omne tuis?
Ausonibus, disces, Romaeque Hunnisque Gothisque
Impositum esse tuum nostra per arma iugum.
Tunc ego nempe tuus: data tunc mea nomina fastis;
Inque tua niveis urbe vehebar equis.
Proximus a curru magni Belisarius ibam
Caesaris; et nusquam, me sine, Caesar eras,
Nunc, ubi nulla Gothi, nulla Afri bella minantur,
Notitiae, Caesar, tu nihil huius eges.
Nec solum, nihil huius eges; sed triste perosus
Exsulis invisi nomen abesse iubes.
Hinc rebus fortuna meis illudere gaudet:
Quippe sequi vultum Caesaris illa solet.
Blanda mihi fuerat, dum Caesaris ora favebant;
Duraque mutato Caesaris ore, fuit.
Et fuerit! Quid multa queror? nihil illa fefellit.
Ipsa mihi, hos ludos, dixerat, esse suos.
Dixerat id, Cereris cum mucida frusta rogantem
Ad me Gerulum compulit ire ducem
Tunc ego, cum legerem, quas agri dives et auri
Gilimer, humenti fuderat ore preces,
Tunc poteram cavisse mihi. Tunc omnia, versa
Damna mihi fuerant ista timenda, rota.
Aerumnis modo disco meis, et sentio, nullam,
Heu! nullam humanis rebus inesse fidem.
Sero nimis, fateor. Quid enim cum perdita iam sint
Omnia, ne perdam plura, cavere iuvat?
Mille meos soliti nutus servare clientes,
Ante meas servi mille sedere fores;
Me stipare frequens (nec inermis turba) satelles,
Et comitum innumeri me comitare greges;
Diffugere omnes, et verna, cliensque comesque
Immemores domini verna cliensque sui.
Tecta mihi Phrygiis stererant effulta columnis,
Pensileque e Mauro dente lacunar erae,
Calcabatur onyx, pariesque refulserat auro;
Expavere meos picta asarota pedes;
Plenaque fumosis pendebant atria ceris,
Visaque erat fumo cera superba suo.
Tota tamen subitis sunt versa palatia ventis,
Maximaque est una strage sepulta domus.
Adde, tot infecti factique talenta metalli,
Aera Corinthiaco tot liquefacta rogo;
Quae Crassi potuisse sitim sedare putares:
Omnia fors uno sustulit illa die.
Aspice bissenos, Socio cum Consule, fasces!
Iam nihil ex illis fascibus exsul habet.
Cerne triumphatos victa Carthagine Reges!
Iam nihil ex victis Regibus ille tenet.
Sic bona, quae virtus mihi longa paraverat, uno
Omnia fortunae rapta fuere ioco.
Ensis erat; (fulua qui pictus iaspide, suerat
Cingere, multorum terror, herile latus.)
Hunc mihi, dicebam, certe hunc, fortuna, relinques;
Ut pia pro magno Caesare tela feram.
Raptus et ille fuit. Fuerit! Cogemus, inermes
Caesare pro magno belligerare manus.
Restabant oculi; pars corporis optima nostri;
Et, saltem haec, dixi, pars mihi sospes erit.
Dixi ego: sed dictum rapidae excepere procellae:
Pupulaque est oculis eruta bina meis.
Heu subitas noctes! quantis cadit umbra tenebris:
Undique Cimmerio pingitur ore dies.
Nusquam Hyperioniae lucent mihi lampadis ignes;
Occulit ipsa suas invida Luna faces.
Urgeor aeterna caligine: nigraque circum
Omnia. Me solus non fugit iste color.
Inde vagus prenso vestigia dirigo muro,
Aut baculo incertos pono regente pedes:
Unus hic et comes est, et caeci ante ambulo gressus:
Non alium novit semita nostra ducem.
Sic regit ille tamen miseri vestigia, caecum
Ut sinat infido saepe labare solo.
Tum, neque qui teneat titubantem, est verna: neo ulla
Sunt, quibus imponam debile, fulcra, genu.
Abstulit ira tui mihi fulminis omnia, Caesar:
Nec scio quid post haec omnia, restet adhuc
Restat adhuc unum, memini. Tu tollere id unum
Parce, quod unum ipsis carius est oculis,
Restat Amicus adhuc, oculis mihi carior ipsis:
Hunc unum, ut tuleris cetera, linque mihi.
Dum loquor haec, medio recubantem caecus amicum
Quaero sinu. At raptus iam mihi amicus erat:
Fortuna labente, fidem mutavit: et illum
Quo sine vix poterat vivere, nosse negat.
Do victas, fortuna, manus: nihil abnuo; vincis:
Rapta mihi iam sunt, quae potuere rapi.
Nec mala plura tibi, superant, quae, saeva, mineris;
Nec bona, quae possis tollere, plura mihi.
Inde suis mea vita malis, non sponte superstes
Molitur tacitam, qua data porta, fugam.
Apponetque lucro, mortis si copia fiat:
Illius instantes optat amatque minas.
Dum tamen inveniat tanti compendia voti,
Porgite quaesitam vos, pia turba, stipem:
Induperator opem Belisarius orat, et assem:
Nullum assem esuriens Induperator habet.
Sic meritum dices; qui coniurante iuventa
Impulerim cives in tua fata tuos.
Falleris, o Caesar; non hoc luo nomine poenas:
Expertem vitam criminis huius ago.
Nam, nihil ut videant aliud mea lumina; culpae
Insontem istius me tamen esse vident.
Et, nisi noxa meam gravis ureret altera mentem,
Conscia nullius criminis illa foret.
Nunc ego, non omnis sceleris me praedico purum:
Laesi, quod Magno Caesare maius erat.
Extorrem, infelix, egi Silveium. Ab illo
Crimine, res omnis est mihi versa retro.
Da veniam Tarpeie Parens? A vertice sacro
Debueram iustas abstinuisse manus.
Iniecisse pudet. Romani ignoscite: vestrum
Impius invasi nullo ego iure caput.
Nec scelus excuso, fieri quod femina iussit:
Iusserit: a titulo est maior inerte pudor.
Qui prius ora virum terrere ducumque valebam,
Una repente mihi femina terror erat.
Inde meum scelus, inde dolor. Silverius ultor
Criminis est: oculos eruit ille meos.
Sed paenis satiare Pater mitissime sumptis;
Laesaque pacari Principis ora sine.
Tuque libens ultro tua mittere fulmina cessa
Caesar; et augusta mitis ab arce tona.
Caecus ut inteream repetito funere; non est,
Non opus est, trifido me ferus igne petas:
Rem perages nutu: meque illo, sive labantem
Sternere; seu lapsum, me relevare potes.
Et, spero, relevare voles. Decet ista potentes
Gloria: nil miti nomine maius habent.
Ipse tuis etiam (quod vidimus) hostibus ultro
Tu solitus saepe es parcere, saepe soles.
Materies veniae neque prima nec ultima fiam:
In mediis aliquem mi dabis esse locum:
Et quem pauperies diram perferre coegit
(Heu! mala, vix servis perpetienda) famem,
Lenior hunc atro tu pasci pane iubebis,
Aut, si quae dapibus decidet esca tuis.
Si tamen hoc etiam dignum esse favore negabis,
Caecus ut ambesi fragmine panis alar;
Hunc saltem oranti supremum impende favorem,
Aere parata tuo condat ut urna Senem.
Et patere, haec illic in paupere carmina saxo,
Aut hoc, aut simili scripta tenore, legi.
Emeritus victi domitor Belisarius orbis,
Hoc totum a Magno Caesare marmor habet.
Cetera quisquis habet, dum sese credit habere,
Cogitet, exemplo perdere posse meo.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — Liber III. De miscellaneis.Heroum Epistolae — V. THOMAS Aquinas, e Carcere, ALBERTO Magno. De SUA pro Castitate Pugna. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-v-belisarius-caecus-iustiniano--iacobus-bidermann-8baf84
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-v-belisarius-caecus-iustiniano--iacobus-bidermann-8baf84.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.