QUI dolor ad Nomadum me barbara culmina traxit,
Ultima ubi Libyae pascua Maurus habet,
Ille itidem voces, itidem ille madentia dictat
Verba mihi; ille stylum commodat, ille manum.
Uda proin maculis si squallet epistola; parce:
Non didicit verus scribere pulchra dolor.
Scripta tamen sic sunt, legere ut, Belisarie, possis;
Et, quae non poteris, res leget ipsa tibi.
En, ego, qui Tyriae domitor Carthaginis, Afros
Usque meo pressi dives, et usque iugo,
Omnia qui Libyci maris aequora classe tenebam,
Et longinqua etiam per freta terror eram;
Gilimer ille, tuis nunc ultima pastus ab armis,
Hic miser amissis fascibus exsul ago.
Pallor, et Exsilii sum nomine abusus honesto;
Carcere, debebam dicere, claudor ego.
Carcer enim certe (vel si quid tristius illo)
Est meus, in tali quem colo rupe, locus.
Undique vel saxis, vel ahenis moenibus arctor;
Semita vix oculis restat ad astra meis:
Respiciant quascumque alias mea lumina partes,
Undique quos metuant, arma virosque vident.
Arma vir osque tamen minus est grave cernere: solum
Esse molesta foris arma virique solent.
Saevior intus agit, multoque propinquior hostis,
Qui cruciat longa viscera sicca fame.
Inde ego Massylae regnator gentis; opimas
Regia cui suerat mensa parare dapes,
Cui, volucrum stragem caena olim fecerat una,
Prandia cui magnae funera cortis erant,
Ille, fame iam victus, opem, Belisarie, parvam
Oro: sed oratam, me nisi fallo, dabis.
Quanta rogem, exspectas? Tria sunt, quae Gilimer oro,
Et tria, quae Regum nemo poposcit adhuc.
Grandior haec, video, praefatio terret. Ego orem
Nempe, quod oratum a nemine Rege sciam?
Quicquid id est, dices, magnum esse necesse profecto est,
Omnia si Regum vincere vota potest.
At neque victorem promittere talia victo,
Talia nec victum poscere dona, decet.
Posce minora; dabo. Poscam, Belisarie, poscam:
Ipse ruo dices esse minora metu.
Prima mihi, fateor (quis enim pudor ista fateri?)
Exigui PANIS, pro stipe, dona peto.
Nam nova ter plenae coierunt cornua lunae,
Cum Cereris nulla est micula tacta mihi.
O semel illa mihi! semel, o, (neque summa precabor)
Detur adhuc oculis illa fruenda meis!
Tum ferus insultabo fami; victorque videbor
Fragmine conspecto panis, obire satur.
Haec mihi prima trium praestetur gratia: Reges
Illam alios numquam credo petisse prius.
Gratia quam votis ego Gilimer oro secundis,
SPONGIA sit; madidas apta levare genas.
Mitte libens illam; Libyae Rex indiget illa;
Deficiunt lacrimas altera lina meas.
Assiduo vitiata fluunt duo lumina rivo,
Oraque decurrens pallida nimbus habet.
Ex opibus, gazaque tamen de divite, nullus
Est mihi, quo tergam lumina, cento super,
Ulteriora mihi si fas orare; Sonorae
Postremum CITHARAE, quod peto, munus erit.
Fortunae minus est Cithara, inquis, idonea tali;
Non placant surdam tinnula plectra famem.
Apta meae minus est (non abnuo) Musica vitae.
At comes esse mei funeris apta potest.
Ipse mihi, ante meum lugubria carmina bustum,
Et querula lessum Praefica voce canam.
HUC faciet Citharae (neque sum rudis illius) usus:
Non alium fidibus nostra dat aula locum.
Nec timor est, nimio tumeant ne gaudia cantu:
Turbabit laetum crebra querela sonum.
It mihi materies ego non sum tota querendi:
Sunt alii, quorum damna perinde querar.
Qualia cum scieris, puto, collacrimaberis ipse.
Et faciam certe, si sinis, illa scias.
Maestus heri patula prospexi forte fenestra,
Cum vidi (o oculis tristia visa meis!)
Indole sunt magna mecum hoc in monte Nepotes,
Iam duo lustra minor, plus duo, maior habet.
Eximia virtute pares, vultuque decori;
Rege, Nepos alter dignus et alter, avo.
For una fuerat sed uterque indignus avita:
Non cadere in rotam debuit illa domum.
Mos pede collato miseros concurrere vidi,
Et fera conserta bella ciere manu.
Clamor utrinque et utrinque oculis uberrimus ibat
Imber; et alterno sparsus ab ore cruor.
Quis, procul exclamo, pueri, hic furor? abstine obuncas
A fratre, infelix, abstine uterque manus.
Surdus uterque mihi. Rursum, impia bella Nepotes
Sistire, proclamo. Surdus uterque mihi est.
At mihi tam diri rabies et caussa duelli
Non, nisi cum belli cognita fine fuit.
Quippe ferina duos (superiora avertite) fratres
Cetera concordes, egit in arma fames.
Abdita sub cineres, plebeiae cruda farinae
Pars erat; exiguo massa coquenda foco.
Repperit hanc ut forte minor; plenam ille favillae
Crudamque esuriens ore patente rapit.
Nec panis, sed limus erat: tamen institit illam
Regius insueto mandere dente Nepos.
Ecce autem! advertit maiorem nidor Ephebum;
In fratrem ergo furens esuriensque ruit,
Semesamque trahit cognata e fauce farinam,
Et raptam, in fauces ingerit ipse suas.
Impatiens id ferre minor; dum rapta reposcit,
Fraterna exertis unguibus ora ferit.
Mutuus inde furor pueris. Mihi plurimus inde,
Pectora qui posset rumpere ahena, dolor:
Qui licet e proprio mihi vulnere creverit ingens,
Maior ab istorum clade fameque venit.
His, precor, ignoscas. Auus ut peccaverit, isti
Nes timuere tuas, nec meruere, minas.
Si Libyes vel sceptra mihi, vel pristina regni
Gaudia; vel sErum texta, togasque rogem,
Vel similes illis, potui quas perdere, gazas,
Vel, quibus assueram, flagitem habere dapes,
Iure tuo mihi quaeque neges. Sunt carceris huius
Et sunt exsilii vota minora mei.
Frustula semesae Cereris mihi parva poposci:
Da Regi, dederas qualia saepe cani.
Nec soli dabis illa mihi. De fragmine parvo
Obveniet, ducta pars mihi sorte, minor.
De maiore duos ego pascam parte Nepotes;
Aut, ne iterum pugnent, totum ego utrisque dabo:
Spectando saturabor ego: Citharaque loquente,
Quae comedent illi, dona tua esse canam:
Flens tamen illa canam. Sed flentibus arida lapsas.
Quam dabis, ex oculis, spongia tollet aquas.
Mox ubi de Libyae regnoque et Rege triumphum
Aurea Romanae per fora plebis ages,
Tu biiugis invectus equis, me pone sequentem
Victor ad usque tui Caesaris ora trahes.
Illum ego sublimi cum videro sede locatum,
Et pavidum armata cingere gente latus,
Auratumque tholo radiante micare lacunar
Et positos supra picta tapeta pedes:
Stans ibi Rex Libyae, manibus post terga revinctis
Infelix populi Sanna iocantis ero.
Tum mihi fortunae species obiecta prioris
Materiam risus, quam modo ploro, dabit.
Quippe, superba videns vestri diademata regni.
Exsulis, hesterna luce, gravasse caput;
Et citius, fortasse, dies quam crastina vertat,
Posse etiam vestra sceptra labare manu;
Democritus fiam, et ruptis clamabo cachinnis,
Iam, fortuna, tuos cesso timere iocos.
Nil ubi, quod ludas, reliquum est, ibi saeva, neaurum
Tollere, nec sceptrum, nec diadema, potes.
Te meruant, qui regna tenent. Cui perdita iam sunt
Omnia, nil porro, quid minitere, timet.
Sic ego ridebo, Belisarie; quando triumphum
Aurea Romanae per fora plebis ages.
At fortuna suos ubi desultoria ludos
Egerit, insida circumagere rota:
Quare ego quos demens ludos vitare nequivi,
Dum potes, ingenio tu meliore cave.
Scribere plura dolor, penna renuente, iubebat:
Sed scripsisse, tibi plus satis, ista, fuit.
Quamquam ut penna velit: renuet iam saepia; pridem
Diluta a lacrimis, albaque facta, meis.
Interea e titulis crescet tibi gloria nostris,
Quos tua mox inter quisque tropaea leget.
Cassis ibi, et galeae, et clypei, et thoraces aheni,
Fractaque captivi multa farissa ducis,
Laxatique arcus, et inermis theca pharetrae;
Non ita conspicuae symbola laudis erunt,
Sicut erunt, hinc Visa CERES; CITHARA inde; madensque
In medio, lacrimis SPONGIA plena meis.
Tunc neglecturi Signa omnes cetera, quaerent,
Haec tria praecipue quid sibi signa velint?
Tu, Libyci dices haec esse Insignia Regni.
Invideat Regnum iam mihi nemo meum.