CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — IV. AUGUSTINUS aeger, Caelitibus. De PATRIAE caelestis desiderio.

latín

HAec ego Caelicolis suspiria muta patronis
Flebilis e Libyco litore mitto cliens.
Ipse aditurus eram; coramque rogare parabam,
Quae mea nunc tacita littera voce rogat:
Sed via perque auras, mediasque per invia nubes
Reppulit audaces terque quaterque pedes.
Quid superest, dixi, toties totiesque repulso?
Ire ego qua nequeo, nuntius ire potest.
Ire potest certe. Properet modo; et omnia vobis
Deferat arcani sensa legenda mei.
Sed mihi talis ubi continget nuntius: Illum,
Illum ego, qua fas est quaerere, quaero, via.
Charta rogata, negat: Penna ipsa, perita volandi,
Tam sublime tamen polle volare, negat.
Quin adeo, voces, et verba morantia, lentos
Ad caelum mihi sunt visa movere gradus.
Inveni demum SUSPIRIA. Vocibus iste
Nuntius, et pennis, aptior unus erat.
Non alius poterat pernicior ire per auras;
Nec liquidum caeli tam bene norat iter.
Appendix etiam portatur Epistola; nulla
Scripta manu; solito nec meditata stylo;
Estque ea, non atro Lolliginis illita succo;
Sed, quanta est, lacrimis est perarata meis.
Hunc scio gratum oculis caelestibus esse liquorem;
(Nam Minii vobis est color iste vicem)
Tota dein gemitu signatur Epistola nostro:
Signa meam suerunt ista probare manum.
Nomen omitto. Satis fuit hoc subscribere: Nota
Aeger in Hipponis sede colonus ago.
Quid rogitem; dictura brevi SUSPIRIA questu,
(Si tamen a vobis illa legentur) erunt.
Pertaesum est (nec enim dubiis ambagibus utar)
Pertaesum est longae, qua traho fata, morae.
Exsilii grave pressat onus, crescitque ferendo:
Inque annos vivo tristior, inque dies.
Altera vita placet: placet illa, simillima vestrae,
Sidereos inter vita fruenda choros.
Fons ubi vitali saliens exuberat unda,
Alternamque liquor pellit, alitque sitim.
Illo ego fonte trahor: mens illo e flumine vivam
Et sitit; etc, spreto nectare, poscit aquam:
Poscit, ut aeternis labra proluat ebria lymphis;
Ebrietas vitii sola habet ista nihil.
Corporis obstantes ideo indignata recusat,
(Heu! nimis angusto carcere clausa!) moras.
Suspiciensque procul, supera illa palatia; tentat
Ad patriam extorres irrita ferre pedes:
Et miseris male pressa modis, circumspicit; an sit
Ulla capessendae pervia rima fugae?
Hei mihi! cur morso periisti patria pomo?
Iam quoties lacrimis es revocanda meis?
Atque utinam lacrimis etiam revocabilis esses!
Diffluerem usque meas totus ego in lacrimas.
Mille oculos, et mille genas super adderem; et ipsis
Mille quod est oculis carius, atque genis.
Nunc geminus dolor est, duplicant quia foenore magno
Iacturam amissi tot mala parta boni.
Quis pacem illius patriae, quis gaudia, narret?
O pacem! o patriae gaudia rapta meae!
Non ibi plebeiae casa visitur ulla tabernae,
Nec premit augustum vile mapale solum:
Grandia consurgunt sed ubique palatia Regum;
Regibus optandas parsque habet omnis opes.
Isthmiaco stant aere sores: postesque Smaragdus,
Et pretiosa domus limina fundat Onyx.
Aurea recta nitent; paries micat illitus auro:
Materiemque suam cedere forma iubet.
Atria Beryllo crustantur; et aula Pyropo:
Porticus innumeri lucem Adamantis habet.
Sternuntur radiante viae plateaeque metallo,
Lucentemque frequens incola calcat humum.
Argenti villescit honos: gemmae omnia, gemmae.
Has etiam viles copia mira facit.
Nulla locum infestant ullo contagia tabo:
Nulla lues illic, quam LUA purget, adest,
Non ibi Sole diem torrente Canicula vexat;
Saevit et hiberno bruma ibi nulla gelu.
Veris adest facies, quae totum floribus annum
Pingit, et aeternis induit arva rosis.
Undique destillant opobalsama, lilia candent;
Et Crocus innocuo plurimus igne rubet.
Passim prata virent, ridet seges obvia passim;
Et faciles rivi, per sata, mellis eunt.
Hic Nardi spiratur odos; hic rore beato
Nobilis Elysium prodit aroma liquor.
Parturiunt. Violam, et Caltham, et Colocasia campi,
Et Casiam, et pleno sparsa ligustra thyme.
Hic itidem felix, ab onustis pondula ramis
Poma fovet, Zephyro morigerante, nemus.
Vitiferi colles, et dulcibus una racemis
Autumnum medio vere venire iubent.
At neque Luna suas, neque Sol, ibi mutat habenas,
Et variant cursus Astra ibi nulla suos.
Totum ibi conspicuo dimanat lumen ab Agno,
Et Lunae, et Solis fungitur ille vicem.
Nullam ibi habent noctes, nec habent vaga tempora sedem,
Continui durant, continuique dies.
Quid memorem, positos illa intra moenia Cives?
Ipsi omnes vestem Solis ad instar habent.
Gemmiferis omnes redimiti tempora sertis;
Victrici ter, io, voce, Triumphe, canunt.
Et sua securi memorantes praelia, rident
Omnia Lethaeae tela hebetata ferae.
Sic, fuerint saevo quae decertata Nerone
Praelia, tu, victo, Paule, Nerone, refers.
Sic, tibi, Petre, tuam, (quanta inter gaudia?) narras
Spectatam in Iani colle fuisse Crucem.
Tuque tuam, Laurens, domita sartagine, prunam:
Tuque tuam memeras, Bartholomaee, cutem:
Tuque tuos enses, Cypriane; Sebaste, Sagittas;
Ignes, Agna; rates, Ursula; Thecla, feras.
Sic alii atque alii, sua quisque tropaea, subacto
Quae statuere sibi de Phlegethonte, canunt,
Scilicet, exuti cognato pondere, nullas
A veteri possunt hoste timere minas.
Quin etiam, quae sunt ibi corpora, fida perenne
Iam cum mente suum corpora foedus habent.
Laedere pars partem refugit, sed compare voto
Mutua iuratae commoda pacis amat.
Foederis ut durent haec gaudia; perpete mentem
Ubere, vitalis vena liquoris alit.
Quid, quod abest morbi timor omnis? et exulat omnis,
Cedere ab intacto iussa Senecta loco?
Multus ubique vigor: nihil illic debile: totam
Iure suo sedem sola Iuventa capit.
Inde, nec ulla trium metuuntur pensa Sororum:
Actio Morti illo non datur ulla foro.
Vita sed aeterno sancitur foedere: quod mors,
Quamvis rumpatur, rumpere nulla queat.
Quae porro patriae est, et quanta scientia? Nostis
Omnia ibi, Cives; omnia nostis ibi.
Mentis adest acies, quae fraudi obnoxia nulli
Conspicuum veri lumen ubique videt.
Non fugiunt animi vos sensa; nec abdita fallunt,
Alter in alterius, quae videt esse, sinu.
Mens eadem cunctis, eadem omnia vota: bonique
Quicquid habere potest primus, id imus habet.
Delicias quis deinde dapum, et bellaria narret?
Temperat ambrosius res ibi quasque sapor.
Non epulas ibi parca manus; sed opima ministrat
Fercula; de pleno fercula prompta penu.
O quales epulas! o qualia fercula! sordent
Omnia mortali prandia farta cibo.
Ite vagae, aerium volucres genus: aequoris ite
Pinnigeri. et nullum rete timete, greges:
Sigmate cum tali conviva recumbere coepit,
Iam nihil ad stomachum vestra sagina facit:
Panis adest unus; sed pane redundat ab uno
Quicquid ubique dapum nobile gustus amat.
Inde licet, quod cuique libet, decerpere: Sed quo
Carpere cuique licet plurima, plura libet.
Ipsa solet saturare fames: facit ipsa, repulsam
Continua satias arte redire, famem.
Talibus o epulis mihi fas accumbere! solae,
Implebunt tales omnia vota, dapes.
Iam, quod ibi, vocis variae discordia concors,
(O Superi!) et quanta temperat arte melos?
Tale nec Aoniae testudinis arbiter aequet;
Nec Methymneae Lesbia plectra lyrae:
Nec, quem Bistonio mentitur fabula cantu
Detinuisse pigra flumina surda mora.
Vocibus unum illis et idem omnibus argumentum
Est DEUS: hoc solo Musica plena sono est.
Hunc iuvat assiduo, iuvat, unum hunc psallere voto:
Materies suaves haec facit ipsa modos.
Ecce autem! dum plena sonant hoc atria cantu,
Alternoque domus plaudit, et aula choro,
Candidus e caeli prodit penetralibus Agnus,
Quo nihil ipsa Dei mitius aula videt.
Agmina mille illum iuxta, mille altera circum,
Altera vicino mille secuta gradu,
Candida turba, omnes, Cypriis intacta sagittis,
Virginis ora omnes, Virginis arma gerunt.
Qua se camque movent, subitos vestigia flores,
Et calcata suar suggerit Hybla rosas.
Suavius hi carmen reliquis, imitabile nulli,
Voce, modos omnes exsuperante, canunt.
Pergite felices, o pergite, caepta choraulae
Carmina per longas continuare moras.
Quae, si forte nefas mihi erat cecinisse; profecto
Fas audire mihi, si faveatis, erit.
Sed, quid ego hos rivos, neglecto fonte, lacesso?
Unus inexhaustas ille propinat opes.
Inconniva DEUM spectant ibi lumina; in ipso
Iam solita obtutus figere Sole suos.
Quas ibi res, quantasque vident? Quod quisque videre,
Et, quod habere cupit quisque, ibi quisque videt.
Quaeque oculi numquam videre, nec audiit auris
Ulla, nec in mentis clausa fuere sinu,
Haec ibi quisque videt; gaudetque ardetque videndo.
Conspectoque Deo, paene sit ipse DEUS.
Felices animos, quibus illud cernere Numen,
Et divina oculis ora videre licet?
Quis mihi, quis pennas properanti accommodet: Ibo,
Ibo per aerias, ad iuga vestra, plagas:
Inde Hyadas supra, supraque ero Pleiadas: illic
Non Leo terrori, non erit Hydra, mihi.
Indidem ab excelsa statione videbo rotari
Sub pede caelestes non titubante globos.
Quemque ego suspicio nunc inter sidera Solem,
Ille mihi e caelo despiciendus erit:
Et mea subtexte pallens vestigia Luna:
Vos solum, o, socias vos mihi ferte manus.
Tuque loci felix optati Numen, in istos
Euehe cunctantem me, pie Christe, lares.
Ardeo dilectos iam dudum invisere caetus
Inque tua Cives Urbe videre meos.
Ardeo, te dignas meditari, et dicere laudes;
Quas utinam linguis dicere mille queam:
Mille velim linguas, titulis impendere mille;
Nec numerus voto par erit ille meo.
Annue, sis, voto: placitosque reclude penates.
Queis sine, (parva licet sit) mora longa mihi est,
Hanc etiam, o, quamcumque brevem, properantius urge,
Et breviore diem currere luce, iube.
Functus uti statione cita, bellique solutus
Lege, triumphantes inter et ipse canam.
Tunc ego, tunc, gemitus, et taedia nota relinquens,
A lacrimis udas esse negabo genas.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — III. EPULO dives, quinque Fratribus. De INFERORUM Supplicio.Heroum Epistolae — IV. GILIMER REX obsessus, Belisario Victori. De FAME, et aerumna Regis. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — IV. AUGUSTINUS aeger, Caelitibus. De PATRIAE caelestis desiderio.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-iv-augustinus-aeger-caelitibus--iacobus-bidermann-51b97b
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — IV. AUGUSTINUS aeger, Caelitibus. De PATRIAE caelestis desiderio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-iv-augustinus-aeger-caelitibus--iacobus-bidermann-51b97b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.