CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — IV. NIVARDUS, e Custodia paterna, BERNARDO fratri germano. De DESIDERIO imitandi.

latín

CUIA sit haec, lacrimis insignis, epistola quaeris?
Inque tuas, a quo venerit illa, manus?
Est calamo, Bernarde, tui perarata Nivardi;
Et tibi de patria, clam patre, missa domo.
Clam patre. Nam vigiles senis (ut timet omnia) vultus
Vix mea, quicquid agam, fallere cura potest.
Ille meos servat suspenso lumine nutus:
Nec studio servat cauta minore soror:
Atque ego, ne fratres sequar aemulus, altera et alter
Excubiis obstant femina, virque suis.
Non odio, sed amore, nocent: unoque relinqui,
Post quam omnes alii deseruere, timent.
Saepe suos genitor, cano mihi vertice crines
Exprobrat, et Pylia tempora faeta nive:
Et tremulos artus, et genua labantia monstrat,
Et quicquid senium triste coloris habet.
Haec per, ait, quaecumque precor, miserere relicti;
Nec, mihi quod reliquum est de patre, tolle mihi
Sex modo mi fuerant, felicia pignora, nati:
Vix hodie nomen restat inane patris.
Ac, nisi tu numeri pars manseris ultima tanti,
Cras, patre de toto, nil mihi patris erit.
Si tamen usque adeo fraterna per omnia, certum est
Ire tibi, et patriis tam procul esse plagis;
Ne propera; super alter adhuc est mensis, et alter,
Altera vix imo atque altera forte dies,
Cum me tu solito curabis funera luctu,
Et super iniecta contumulabis humo;
Tum propera, quacumque voles, nullo obice; tutamque
Ipsa tibi capito per patris ossa fugam;
Nulla ego voce querar: calcato impune sepultum:
Exiguum intererit, pectus an ora premas.
Ignoscetur et hoc, Oculis ubi forte paternis
Insultare tuos senserit urna pedes:
Quicquid erit, patiar: Spiranti animamque trahenti
Dum prius hanc operam gratificere Seni.
Has ubi mille preces, et mille movere querelas
Desiit; has pergit mille movere Sotor.
I, licet, i, pertaese tuos. fuge dure, Parentis
Ora filex: Oculis est gravis ille tuis:
Et gravior fortasse Soror. Cognata relinque
Limina, ad ignotae littora gentis abi:
Longa ubi te generis capiant oblivia nostri;
Sitque Soror lacrimis nulla molesta suis.
Si tamen ulla pii superest tibi gutta liquoris,
Admittitque breves auris ahena preces,
Te Soror, hanc per ego oro fugam, quam praecipis, unam
Me, Patremque tua laedere parce fuga.
Laedimur ambo: parum est; ab eadem occidimur ambo;
Una ea funeribus caussa duobus erit.
Scilicet in fratros pius ut semel esse puteris;
Impius, in patrem, meque, bis esse voles?
Quin agis, et mihi te, patrique Nivarde, reservas?
Hac potes, hac una, bis pius esse, mora.
Te penes omnis erit, generisque domusque vetustae
Gloria: te patrius verna cliensque colet.
Solus et haec (viden'? inquit) et haec opulentus habebis;
Nec minuet census aemula turba tuos.
Fratres cares; certusque domus non pauperis heres,
Quae bona sufficerent pluribus, unus habes.
Finge, alium iam iamque domo fugisse! rediret
Quilibet ad tantas, non revocatus, opes.
Tu prece, tu lacrimis locuplete retentus in aula,
Diffugere ex aula tam locuplete paras?
Nempe Soror merui! Merui fortasse; quid urges?
Afo, tuum certe non meruisse patrem.
Talia vociferans, passis soror aegra capillis,
Ungue fero frontem sauciat, ungue genam.
Quaeris, in hac quid fessus agam, Bernarde procella?
Num lacrimata meam subruat unda ratem?
Iactor adhuc, medio veluti cum navita ponto
Per coniuratas velificatur aquas:
Et procul a portu, quem vos germana tenetis
Pectora, maturam postulo frater opem.
Maturate: videt scopulos mea camba, tremitque
Et Pelagi Syrtes, et vada caeca timet.
Vix scio, qua pavidam liceat modo flectere puppim,
Quidque miser fugiam vix scio, quidque petam.
Vos mihi, qui Clara securi in Valle sedetis,
E vestra fieri valle iubere Pharon,
Et proferte citam de claro lampada portu,
Ut mea monstratam sentiat umbra facem.
Vincula tunc obstent adamantina Dedalaque omnes
Implicet ambiguo tramite Creta vias:
Qua dabitur mihi rima, ruam; patremque sororemque
Effugiens, fratres, qua praeiere, sequar.
Haeret adhuc (reminiscor enim) vox illa, supremum
Qua mihi dixisti turba abitura vale,
Haeret adhuc. Dum forte pares vagus inter ephebos
Mitto pilam, aut celerem turbine verso trochum,
Aut nuce, nescio quos, aut cursu exerceo ludos
(Qua pueri totos fallimus arte dies)
Haec ego dum secors, ridenda crepundia, sector,
Et pueros inter ludere pergo puer,
Seria tum vobis animi, tum seria caeli
Cura, sed excluso fratre minore, fuit.
Iam coniuratum, spretis mortalibus, agmen
Pectora ad aeternas transtuleratis opes;
Iam fuga, iam tacito vobis quaesita recessu
Et nemora, et Clarae gaudia Vallis erant;
Iam genitoris amor, calidusque remiserat imber,
Fuderat ex oculis quem soror aegra suis:
Iamque dies suberat, qua vos mutare paternos
Exspectata diu iusserat hora lares:
Tunc ego ter centum Fabios exire putabam;
Visa nec est numero vestra minore cohors.
Quid facerem? cecidere mann mihi tesa, pilaeque
Et trochus, et ludi tota palaestra mei.
Et lacrimans, Sine me, Sine me, quo tenditis? inquam:
Sanguine de vestro me quoque sanguis habet.
Noscite concordem, et fugituri iungite fratrem:
Appendix vestrae parva cohortis ero.
Seu petitis vicina iugis silvestribus antra,
Horrida sint quamvis antra, subibo prior.
Seu procul Eoos sedem inter quaeritis Indos,
Quaerenda est sedes et procul Inda mihi.
Nil metuo: scopulis habitabo colonus in ipsis,
Seu locus usquam ullis durior est scopulis.
Quae vos cumque domus capiet, domus horrida quamvis
Illa sit, illecebris plena erit illa suis.
Haec ego si verbis totidem non omnia dixi,
Omnia sunt lacrimis pluraque dicta meis.
Tum simul iniectis fraterna in brachia palmis
Distinui vestras sarcina parva manus.
Ter reiectus ego, ter ego violentior haesi,
Terque novas vires ipsa repulsa dedit,
Denique Guido meus (Guidoni ignoscite) blanda
Oppugnare meam caperat arte fidem.
Nos procui imus, ait, tectisque Nivarde, paternis
Cedimus; inque alio quaerimus orbe locum.
Tecta laremque tibi, tibi culta relinquimus uni
Praedia, frugiferi iugera mille foli.
Unus habes, quas cernis opes: nihil ista reposcet
Turma: frui toto tu patris asse potes.
Nos iuvat ire; Vale: manuumque haec vincla remitte:
Arctius his patris stringere colla licet.
Haec iterumque iterumque meus dum Guido canebat,
Plus solito, blanda voce disertus erat.
His puerum speret quis posse resistere donis,
Saepe solent visae quem superare Nuces?
Me nequiere tamen nec sparsa papavere verba,
Nec promissarum fallere fucus opum.
Nam mihi, nescio quia, tacite novus omnia labi
Membra per, et subitus tota per ossa calor,
Et nusquam in puero puer esse; sed omnia miro
Versa modo, in sensus mecum abiere novos.
Egregium, exclamo, donum et memorabile! vobis
Aurea seruentur sidera, Terra mihi?
Et mihi sensus inest. Quid inanibus aera lupinis,
Quid Caeli a Caeno differat aula, scio.
Terram habeant quicumque sibi: mihi sidera seruem:
Plus satis, hoc solo mi dabit asse pater.
Omnia quin etiam vos cetera tollite: sola
Hac fieri vobis parte iubete parem.
Sic ego vociferans, dum fratris inhaereo palmis,
Visus eram vestrae iam comes ire viae.
At mea tum nullam metuentia brachia fraudem
Auulsit vestro vis inopina sinu:
Invitumque patri puerum, fratremque sorori
Rettulit. Hic clausas servat uterque sores.
Interea castris procul arceor, ardua pugnat
Maior ubi nostrae pars, meliorque domus;
Et caelum precibus, lacrimisque perennibus urget,
Vimque audita Deo caelitibusque facit.
Felices; quos arma tegunt adamantina, quando
Iusta triumphanda cum styge bella gerunt.
Surgite concordes, et quoque iungite. Discam
Ut pia cognato cum grege signa sequi.
Tuque prior, fratrum si cetera turba moretur,
Tu, Bernarde, tuam mi prior affer opem.
Exorare Senem blando potes ore parentem;
Non renuente pars audiet aure preces.
Fac tamen, ille preces ut ferreus abnuat; ille
Vincetur lacrimis, fratre iuvante, meis.
Finge, nec his flecti: quid agam, Bernarde? Docebo,
Et patre tunc aliquid carius esse mihi.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — IV. GILIMER REX obsessus, Belisario Victori. De FAME, et aerumna Regis.Heroum Epistolae — Liber I. De quatuor novissimis. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — IV. NIVARDUS, e Custodia paterna, BERNARDO fratri germano. De DESIDERIO imitandi.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-iv-nivardus-e-custodia-paterna--iacobus-bidermann-42c5c1
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — IV. NIVARDUS, e Custodia paterna, BERNARDO fratri germano. De DESIDERIO imitandi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-iv-nivardus-e-custodia-paterna--iacobus-bidermann-42c5c1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.