CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi.

latín

QUI domitum Augustis moderaris fascibus orbem,
Et mare cum terris omnibus unus habes,
Ore serenato, quam mittimus, aspice chartam;
Nil ea, quod possit laedere, charta feret:
Ni medico laedat Podalirius unguine; quando
Putria Paeonia vulnera sanat ope.
Nolo, Maclaoniae tamen artis opisque peritum
Esse putes: Animi vulnera tracto tui:
Plus ea mortis habent: quantoque pericula celant
Altius, hoc artis dexterioris egent.
Non renues molli fomenta medentia tactu:
Saeva manus medici, ni premat ulcus, erit.
Forsitan (aegrotis quod quondam usuvenit) aegrum
Caesar, adhuc nescis te esse; vel esse negas?
Esse nega. Mihi fama tamen, quid nuntiet, audi:
O utinam, falsi nuntia, fama foret!
Qua super Aemathii circumflua littora ponti
Erigit alta suum Thessalonica caput,
Diceris, in pleno Circi admisisse theatro
Invisum superis terrigenisque nefas.
Spectatura tuos Circensi in puluere ludos
Venerat, abiecto civica turba metu.
Iam Cuneos implerat eques; summaque locarat
In cavea lassos pulla caterva pedes;
Iam biiuges audire roras; iam laeta videre
Carceribus misses incipiebat equos;
Hic alii Prasinae palmam spondere quadrigae;
Hic alii Veneto malle favere Sago:
Ter prope contactam rota flexerat aemula metam;
Ouaque erant avido iam tria capta sinu:
Iam secura manus plausum tentare; locatasque
Insidias, structis nemo timere dolis;
Cum tuus, ecce! tuus (quid enim formido?) Satelles
Iussus ab arcanis prosilit insidiis:
Et Cuneos, mucrone ferox, bacchatus in omnes,
Obtuit armata vulgus inerme manu.
Tollitur extemplo feralis ad aethera clamor;
Et mera naufragii symbola Circus habet.
Femina virque pares iugulantur: frater eodem
Quo soror; et natus, quo pater, ense cadunt.
Iosontes cum sonte luunt; cum Civibus hospes;
Patrono tenuis cum locuplete cliens.
Pars dum tela fugit, rapidis perit obvia bigis;
Pars animam, Cuneis praecipitata, vomit.
Et pueros mullo, et iuvenes, discrimine truncant,
Decrepitosque secant impia tela senes.
Clamor ubique et ubique cruor; mixtaeque cruori
Lacrimae, et humectae nimbo ab utroque genae.
Obiciunt alii gladiis fulgentibus aurum:
Spretus apud gladios aureus umbo fuit.
Ast alii veniam, moribunda voce, rogabant:
Ad veniam surdus miles, et ensis erat.
Quid, quod et insontes (miserabile vulgus) in ipso
Funere, cur pereant, dum periere, rogant?
Et certe, mihi, Caesar, adhuc (permissi is) ipsi,
Urbs tua cur pereat tanta, rogare libet.
An, quia plebeius volucri furor impete, nuper
Ausus erat fasces ludificare tuos,
Caesareumque sacro maculare cruore tribunal,
Debuit uno omnis funere turba rapi?
Consule te, caesar: Tua te clementia, talem
Civibus ob culpam, posse nocere negat.
Quod nocuisse tamen potuit; fuit impetus ille,
Et subitus, ferro praecipitante, calor.
Non ego vaesanae facinus defendo iuventae;
Crimen erat certe, nec leve crimen erat;
Esse tamen (fas esto loqui mihi) crimine magno
Debuerat Magni Caesaris ira minor.
Grandia non plectunt Superi periuria semper
Fulmine; sed lacrimis saepe piare iubent.
Cum tua par Superis, et paene sit aequa potestas,
Cur etiam mores non sinis esse pares?
Adde; quod, et Sociis, (cum te per sacra rogassent
Omnia, perque tuam, voce gemente, fidem,)
Et tua prensanti mihi genua; Remittere, dixti,
Quanta ea cumque reis debita poena foret.
Actae ideo grates (memini) tibi, Caesar: et aegris
Quam desperarant, reddita visa salus.
Quis subitus promissa calor mutavit? ut irae
Iam semel obstructam panderet ira viam?
Quemque datae meruit veniae clementia plausum,
Eriperet Circi tristis arena tibi?
Verum age, plecte reos: meruere. Perire iubebant
Cum sonte insontem, quae nova iura, gregem?
Nempe, decem ut luerent commissa piacula sontes,
Praestitit innocuus funera mille cruor.
Atque utinam vel mille satis Libitina putasset?
Saeva putaremus tela fuisse minus.
Nunc septena vorax populavit milia ferrum:
Erubuit factas ensis et hasta neces.
Hoc, quid erat, caesar? quid erat; nisi, Caesaris iram,
Plecteret ut paruum, grande patrasse, nefas?
Grande nefas, Caesar, lacrimisque piabile magnis;
Et, lacrimis (si res vera fatenda) tuis.
Nec grave sit, lacrimas tibi fundere, Caesar: et illud,
Quod leve credebas fundere, Sanguis erat.
Si tamen ista negas, quamvis atrocia, fletu
Digna; aliud. dignum, quod lacrimeris, habe.
Nam, dederim, (quod nemo dedit) licuisse peremptis
Sontibus infontes iungere (nemo dabit)
Quis monstrum ferat istud, ut advena pauper et hospes
Cogatur populi soluere furta tui?
Iam nihil in vacuo, nisi trunca cadavera, circo
Obvium; et in tota vivum erat urbe nihil,
(Nam reliqui, notas pars quaesivere cavernas,
Pars sibi non lenta consuluere fuga)
Et necdum Libitina tamen compleverat omnem,
Quem tua finierat caedibus ira, modum:
Defuerant numero duo funera. Militis ingens
Nempe scelus, numerum non superasse, fuit.
Ergo iubetur, adhuc tot mortibus addere mortes
(Heu! nimis obsequii sedula turba!) duas.
Advena forte Senex, cum Graiis baiulus ibat
Mercibus, in vacuo quaerere lucra foro.
Pone gemella patrem comitantur pignora: rebus
Carior appendix omnibus illa patri.
Attigerant visu iam maesta suburbia; iamque
Transierant, nullo limina prima, metu:
Barbara cum strictis legio ruit obvia telis,
Sparsa cruentatas caede recente manus,
Mox caedes factura novas. Ceu triste luporum
Vastavit pavidas cum semel agmen oves,
Sint, licet, a raptis iam fessa bidentibus ora,
Obvia restinctam suscitat agna famem.
Haud aliter se turba furens subeuntibus offert,
Edere mox geminas turba parata neces.
Horruit occursu pater, et cum prole refugit,
Ni foret obiecta clausa phalange fuga
Quo furor hic, quo spectat? ait. Si quaeritis hostes;
Nos pauci, et pavidi, et vulgus inerme sumus.
Aut spolia, et praedas agitis? Nos paupere censu
Vivimus; et nullas arca flagellat opes.
Condite tela viri: sine caussa perditis iras:
Seruetur Parthis iste Getisque calor.
Haec pater. Illi instare, merumque sitire cruorem;
Iamque adeo in pueros cominus ire duos.
Ergo novare preces, lacrimasque opponere ferro,
Quamque habuit, tota merce rogare Senex.
Irrita caepta, novumque in avaro milite monstrum!
Nec positae merces, nec valuere preces:
Nec placare sitim lacrimae potuere cruentam;
Sedanda a iugulis illa duobus erat.
Vos per ego vestros, si cui sunt pignora, natos,
Et per adhuc quicquid carius esse potest,
Vos precor, a natis divertite tela duobus:
Unus ero vobis nati utriusque vicem.
Dixit, et in medios avide pater insilit enses,
Unius ut redimat pignora bina cruor.
Sed, patris unius pactum Libitina cruorem,
Respuit in geminae prolis habere loco.
Sit, licet, uberior sanguis, patre, dixit, in uno;
Non tamen est numero mors satis una meo.
Pro nato satis ergo, pater, potes esse, sed uno:
Alter erit patri, cum perimere, comes.
Elige de geminis, quem caeso vivere patre;
Elige, quem iubeas cum genitore mori.
Hic, misero sensum quem par erat esse parenti?
Quem mihi? quem, Caesar, par erit esse tibi?
Stare iubes dubium gemina inter pignora patrem,
Et medium huc, medium huc, partem in utramque rapis.
Hunc prior optet, an hunc? illum eligat? abdicet illum?
Huius agat caussam partis, an huius agat?
Viscera, crede mihi, Metii, in diversa fuere
Vix per quadriiuges sic lacerata rotas.
Hunc ego, clamat, amo: Sed et hunc amo, clamat. Uterque
Aequali patris est dignus amore puer.
Atque hanc de gemina si vivere prole iubebe,
Hanc ego de gemina prole iubebo mori.
Ergo iubebo mori? Superi, hunc a patre furorem;
Et procul haec animo tollite sensa meo.
Vivere utramque volo. Sed vivere Caesar utramque
Non sinit: Est parti pars adimenda suae.
Quid moror ergo? Pius si non sinor esse duobus;
Unus erit, qui me sentiat esse pium.
Festinata mihi sobolem optio vindicet unam,
Cunctanti perdat ne mora lenta duas.
Sic ait; atque oculos modo ad hanc, modo flexit ad illam;
Carior haec oculis, carior illa fuit.
Iamque manus illi, rursusque tetenderat illi:
Inde retracta tamen rursus, et inde mannus.
Quas lites natura facis? Secum ipsa voluntas
Dimicat; et quicquid vult modo, velle negat.
Interea pueros in lite, quis explicet, illa,
Egerit in partem quantus utramque timor?
Stant circum trepidi; nutuque parentis ab uno
Fila videt vitae pendula quisque suae
Ille senem lacrimis manantibus ambit, et ille;
Esseque et ille suum clamat, et ille, patrem.
Vivere uterque cupit: Sed enim dum quaerit uterque
Vivere, se fratri frater obesse videt.
Undique discrimen stat ineluctabile. Mortis
Hinc Timor; hinc fratris vincere pugnat Amor.
Quid faciant? Dubii dum longa in lite morantur,
Lis decisa brevi militis ense fuit.
Occubuere pares. Doluitque miserrima proles,
Altera in alterius vulnere; neutra suo.
Hoc genitor viso, quid senserit; edere, Caesar,
Non ego, non genitor, si velit ipse, queat.
Res, fateor, narrata, simul pervenit ad aures,
Saepe cadente meas abluit imbre genas.
Et, nisi vana rei me fallit opinio, Caesar,
Saepe cadente genas abluet imbre tuas.
Nam levius quid agas? Pro sanguine funditur unda;
Censeri an pretium sanguinis, unda potest!
Unda nequit; mihi crede, nequit. Nihilo minus undam
Quam potis est oculus fundere, Caesar ama.
Purgat, et haerentem sensim abluit illa cruorem;
Nec, querulus poenas ut petat ille, sinit.
Poscit enim poenas alioqui; et vindice caelo
Pugnat in aspersas illius ira manus:
Ira gravis; qualem latro senserat ille, recentem
Sanguine cognato qui macularat humum.
Ira gravis; qualem metuit Iesleius heros,
Fecerat Uriae quem cruor esse reum.
Unius ille fuit cruor; unius ille cruorem
Continuis omni nocte piabat aquis.
Nec gemitu caruere dies: lunaque silente,
Hoc etiam stratos diluit imbre toros.
Aemulus huius eras, faciendis caedibus? Idem,
Si sapis, in lacrimis aemulus huius eris.
Imo, decet, lacrimis superes maioribus illum
Quo, caede in facta, te fuit ille minor.
Nam minor ille fuit; qui, per fera bella, doloso
Non nisi in unius saeviit ense caput.
At tibi, de populo concidere milia septem,
Quid nisi Circensem vidimus esse iocum?
Desine, Magne, iocos; hos ludere desine ludos;
Et mecum lacrimans seria, Caesar, age.
Haec moneo Ambrosius, Mediae qui moenia Lanae
Tempero: sive nefas est monuisse, rogo.
Non pigeat morem Ambrosio gessisse precanti:
Vult, minus has nulli, quam tibi, obesse preces.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — I. FILIUS Prodigus, Patri. De CALAMITATE famis.Heroum Epistolae — II. HIERONYMUS ex Eremo, Iuveni Romano. De ULTIMO IUDICIO. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-ii-ambrosius-theodosio-imperato--iacobus-bidermann-be2ef2
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-ii-ambrosius-theodosio-imperato--iacobus-bidermann-be2ef2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.