CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroum Epistolae — I. FILIUS Prodigus, Patri. De CALAMITATE famis.

latín

ORDIAR unde meas, Genitor longaeve, querelas,
Illa paternarum vera Charybdis opum?
An tacitus lacrimas, et singultantia fundam
Verba prius? Mixtas his an utrisque preces?
An potius calamo chartaque madente, fatebor
Conscius, exsilii probra pudenda mei?
Sed calamos chartasque manus cunctata recusat,
Et meditata fugit scribere verba rubor.
Scribere dira tamen renuentem cogit egestas?
Illa rubere meo est fortior, illa manu.
Scribo PATRI. Titulo iam littera peccat in ipso:
Inscribenda meo rectius esset HERO.
Nam quid ego Patrem voco, degener indole? vita
Hoc mea me genitum patre suisse negat.
Fac tamen, agnoscat genitor; res abdicat ipsa,
Peccatum est, tali dicere Patre satum.
Sed peccare iuvat: veniam haec mea culpa meretur:
Patris enim debes nomen habere pater.
Solus ego titulo cessabo priore vocari
Filius: et famuli nomen onusque feram.
Hei mihi! cur abii? cur ditia recta reliqui?
Omnia cum patria mi periere domo.
Inque vicem subiere novae, mala tristia, plagae,
Quas mea me prohibet dissimulare fames.
Iam ferulae subducta manus; nucibusque relictis
Edomitos aetas apta regebat equos,
Cum cupii terras, alio de Sole calentes,
Noscere, materni iam satur orbe soli.
Instigabat amor; stimulosque addebat amori
Degener, ad mores facta, iuventa, meos.
Sed numos poscebat iter. (Nam divite Patris
Asse saginandus venter asorus crat.)
Ergo ferox (meminisse pudet) bona patria posco:
Plangebas genitor pectora; posco tamen:
Acceptoque amens semisse; larique patrique
Et fratri, siccis dico valere genis.
Ut fastidito miser a Genitore recessi,
Hospitaque incautos intuli in arva pedes,
Continuo comites, et, pectora ficta, sodales,
Armarunt oculos ad mea damna suos.
Aurea mirantur pendere monilia: et ambas
Undique gemmata luce nitere manus.
Et Tyrio missas, Serumque a littore, vestes;
Quasque patris dederat gaza, tuentur opes.
Haec pretium fecere mei. Sociae inde cohortes,
Et parasitorum, prodiga pompa, greges;
Hi stipare latus, operam hi praestare togatam:
Gens ultro in clades officiosa meas.
Denique, quicquid agi placuisset, quicquid omitti;
Unicus ista mihi turba Senatus erat.
Ergo dies epulis Saliaribus aestuat omnis;
Continuatque suas fessa culina dapes.
Potaque coguntur peregrino exstinguere luxu
Non exspectatam Caecuba vina sitim:
Nec cyathis bibimus, modicisque infusa culullis;
Ebria sed toris mergimus ora cadis.
Luditur interea pereuntibus alea numis;
Et iacitur rarus Senio, saepe canis.
Ne mea damna tamen sentire Canicula cogat,
Obstar Arioniae tinnula chorda lyrae,
Pectine quae blande dum plurima personat, omnem
Auocat a damnis sensum animumque meis.
Inde chori, et choreae. Pudet, ah pudet, ultima fari?
Maior erat, fierent cum reticenda, pudor.
His primi cessere dies, cessere secundi,
His studiis alter mensis, et alter iit.
Sol duodena suo iam Signa peregerat ortu,
Bisque etiam Senas aemula luna vices:
Nec dum nota mihi violatae damna crumenae,
Nec ioca fortunae, quae struerentur, erant:
Gum subito ventis defecta carina secundis,
Restitit in mediis interiitque vadis.
Nam, simul exhausti mihi copia vanuit auri,
Deque omni reliquum mi fuit asse nihil,
Mutavit fortuna fidem. Fugere Sodales,
Et parasitorum deseruere greges;
Praetereunt veteres, oculo nictante, clientes,
Et, semel affari, quem coluere, piget.
Iam nosci mihi nemo cupit, iam noscere nemo;
Iam dare promissam nemo rogatus opem.
Tunc ego, quid fieret, postremo denique sensi.
Poenituit, patria tunc abiisse domo.
Tunc odisse choros, et inertia damna choraulas,
Et procul Orpheas velle fuisse cheles.
Sero nimis sapuere Phryges. Iam rebus adesis
Parcere, consilium segne, et inane fuit.
At nondum ista meae mala sunt extrema querelae:
Altera me telo fors graviore ferit.
Ecce! novae subeunt agitatae Maenades oestro,
Unanimesque in me, turba pudenda, ruunt,
Hinc digitos gemmis, hinc colla monilibus orbant;
Hinc praedam e Tyriae vellere vestis agunt:
Expulsumque domo, gravibus risere cachinnis.
Stultitiae fuit haec debita poena meae.
Debita poena fuit, sed non fuit ultima: plecti
Pluribus, ur saperem, debuit illa modis.
Pallida compensant veteres ieiunia mensas,
Et macie lenta vindicat ora fames.
Impransus traduco diem; ventrique soporem,
Pro veteri caena, praeparat atra Ceres.
Quid faciam porro? Per compita publica tendam
Gratuita insuetas pauper ad aera manus?
Quique meas rapuere dapes, mendicus ego horum
Mucida semesi fragmina panis edam?
Erubuit sua probra fames. Consultius illi
Visum, apud ignotos esuriisse, fuit.
Omnibus ignaris, damnosam prodigus urbem
Desero, et obscuri tecta requiro soli.
Devenio, post longa fugae divortia, serus
Hospes, ad antiquae vile mapale casae.
Hic gelidae valles; hic, edita culmina, montes:
Cetera non felix occupat arua seges.
Frondea silvarum circum querceta susurrant,
Et pluit innumera fertile glande nemus.
Tum miser audebam, posita formidine, primam
Poscere, iam nulli cognitus hospes, opem.
At mihi, cum Cererem lingua titubante precarer,
Quam rudia ad tales verba fuere preces?
Utque dein' frustum dedit atri villica panis,
Quam rudia ad tales ora fuere dapes?
Credita massa mihi terrae fuit illa subactae,
Aut si quid terra nigrius esse solet.
Sed didicit condire fames sua fercula: mollit
Corna, gravesque vetat dentibus esse rubos.
Et morsu spoliare docet nemora; inque ferinos
Irruere, stomacho non renuente, cibos.
His ubi me sperare fames meliora vetabat,
Caepi operam in vili corte locare meam.
Nec tamen aptus eram, aut validas librare bipennes,
Aut ruere impacto putre ligone solum.
Aut sociale iugum domitis aptare iuvencis.
Finderet ut putrem vomer ahenus humum.
Pascua restabant. Ego sortior illa; pedoque,
Pascua Setigeros in sua duco sues.
Quis mihi tunc sensus, sociis si forte viderer
Talis in immunda stare subulcus hara?
Ipsa suam quoties hic forma notaverat umbram,
Lugubris est umbra territa forma sua.
Et mea iam nullis onerantur tempora cirrhis;
Lurida caesaries, et sine lege coma est.
Quosque humeros torques hamato presserat auro,
Scortea nunc vili pondere pera premit.
Et quondam armillis, gemmisque gravata, colurnum
Circumfert baculum, pondus agreste, manus.
Quique Rosam calcare prius violamque solebant
Aut aliquid Viola mollius, atque Rosa,
Illuvie pleni Saxeta per horrida, perque
Aspera coguntur currere tesqua, pedes.
Calcatis refero vestigia laesa vepretis,
Et male vitatis crura notata rubis.
Tum, nimio vertex Hyperionis uritur aestu,
Aut madidum lapso torpet ab imbre caput.
Utque fatigati gemuere laboribus artus,
Et saturum e pastu depulit umbra gregem,
Triste cubile parat lassis humus obvia membris,
Et macra ieiunus corripit ora sopor.
Hic vero, ipsa famem mihi somnia noctis acerbant,
Fingere praesentes, nec dare, sueta cibos,
Saepe sinu, tostae depromere frusta farinae,
Atque avide impresso mandere dente iubent:
Saepe pyrum videor prono mihi poscere morsu,
Quaerereque amissam, vel reperire, nucem:
At saturum hac fingunt dape dum mihi somnia ventrem,
Deliciasque breves dentibus umbra facit,
Excitor infelix, epulisque fugacibus insto
Veraque nocturna de dape frusta peto:
Nulla nucum species, mensae pyra nulla secundae:
Mobilis illuso sugit ab ore Ceres.
Improba nox, dapibus miserum quid inanibus imples?
Non satis aerumnis lux erat ipsa meis?
Dum queror, ecce, dies radiis properantibus urget
In sua consuetos ducere rura greges.
Surgo, manumque pedo, peramque accommode collo;
Notaque cum Socia rura reviso fame.
Actus ibi sine pane dies; in prandia glandem,
Et lecta in caenam de vepre mora, parat.
Mox eadem cum nocte fames; eademque perennis
Sive oriente die, sive cadente, redit.
Ah, quoties vili desidero furfure pasci?
Sed neque de vili furfure pastus adest.
Ergone, quae gregibus praebenter pabula brutis,
Non eadem esuriens pabula pastor habet?
Non habet, Utque habeat; voti miserabilis escas
Quis dignas lacrimis omnibus esse neger?
Verum ego iam tantis vota irrita perdo querelis:
Dura vel ad siliquas fit mihi terra suas.
Interea patria, memini, quam largus in aula
Mendicis pateat seruitisque penus.
Victus ibi, atque ingens operas annona saginat,
Et mediastinos copia panis alit.
Fastiditque satur plebeiam verna polentam,
Nec spatium venter, quo sua condat, habet.
At peregrina meas tenuant ieiunia vires;
Inque dies cogit fata timere fames.
Quid moror ergo amens, nondumque revertor ad illos,
Quos male deservi, patre querente, lares?
Ire iuvat; iuvat. Ite pedes. Patria illa, meusque
(Ah, meus!) est, ad quem vos iuvat ire, pater.
Utraque causa moram iubet omnem abrumpere. Surgo,
Et patriam, et patriae visere pergo patrem.
Non seret ille meos macie pallescere vultus,
Nudaque brumali membra pavere gelu.
Forsitan, et lacrimis manantibus ora rigabit.
Viderit aerumnae cum simulacra meae:
Occurretque libens; et victus amore paterno,
Coget in amplexus me prior ire suos.
Nolo tamen NATI vereri me nomine dicat:
Excidit a Nati conditione Nepos.
Sed famuli tantum, vel Servi nomine dicar:
Dummodo sim PATRIS, quidlibet esse vole.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroum Epistolae — I. EUSTACHIUS Pater orbus, Mauro Romano. De LIBERORUM iactura.Heroum Epistolae — II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroum Epistolae — I. FILIUS Prodigus, Patri. De CALAMITATE famis.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroum-epistolae-i-filius-prodigus-patri-de-cala--iacobus-bidermann-819fb0
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroum Epistolae — I. FILIUS Prodigus, Patri. De CALAMITATE famis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroum-epistolae-i-filius-prodigus-patri-de-cala--iacobus-bidermann-819fb0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.