NON cupis esse tuo pereunte Superstes amico,
Sed properas fato, Maure, perire meo.
O meritum meliora caput! Mihi sedula planctus
Rettulit, et gemitus nuntia fama tuos.
Diceris, abrupto me saepe requirere somno,
Et mecum infracto murmure multa loqui:
Atque alios, ubi sim? atque alios, quis abegerit? et quae
Illa meae fuerit, quaerere, caussa fugae?
Caussa fuit, qualem tibi coram aperire volebam;
Sed meus impediit promere verba pudor.
Nunc durata malis sunt pectora: quaeque pudebat
Dicere tunc, absens scribere verba sinor.
Caussa fuit, rerum facies mutata mearum;
Aulaque in informem regia versa casam.
Abstulerat famulosque lues; Libitinaque servos
Hauserat; et pecudum mors inopina greges.
Et reliquas vexarat opes fortuna: brevique
Redditus e Craeso divite Codrus eram.
Sed cecinere mihi prius hac oracula sortem:
Edita quae tali forte fuere modo.
Qua praeceps Anio rapitur, Nilumque Latinus
Aemula mentitur per Catadupa fragor,
Stabat villa, meo domus opportuna recessu;
Proxima Tiburtes inter, amoena, lares.
Huic ego subiectas oculis dum examino valles,
Et video Latiis sparsa vireta iugis,
Venandi subit ardor; et, otius arma, viri, arma,
Retiaque et comites huc mihi, clamo, canes.
Bella feris indico. Feris indicta, repente
Bella, viri; et Iuvenes bella repente parant.
Egredimur. Iam villa procul, procul alta Catilli
Moenia: vicinum iam nemus umbra dabat.
Irruimus silvam, cinctosque indagine saltus:
Foverat innumeras intima silva feras.
Tum dare signa duces: Iuvenum ruere ardua pubes;
Et latrare canes; et trepidare greges.
Fit fuga: perque omnes sternuntur inertia campos
Agmina pars iaculo, pars cane victa cadit.
Non leporem virgulta tegunt: nec inhospita damas
Culmina: setigeros nec sua vallis apros,
Hac hominum cursus; hac fertur odora canum vis,
Praedaque diversos, et sua quemque, rapit.
Illic Capra iugis deiecta minacibus; illic
Cingitur obiectis anxia Cerva plagis.
Iamque adeo, dum quisque ruunt in devia, Ceruus
Per nemus aeria fertur inane fuga:
Fertur. Ego Sociis; vos cetera turba moretur:
Haec, aio, haec nostra est praeda petenda manu.
Insequor Inde ferox. Fugit ille ferocior. Et qua
Invia cuique foret, pervia utrique via est.
Saepe feram ferro, iaculoque volante lacesso;
Irrita sed ferri vis iaculique fuit.
Ultima lunato tamen ut direximus arcu
Tela, fatigatae iam prope terga ferae,
Immani sese illa, supra Marpesia, saltu
Saxa (putes alis non caruisse) levat.
Bellerophontei sic visa volasse caballi
Ungula, Pegasias cum fodiebat aquas.
Utque pedem posuit sublimi in rupe, nec ullos
Eminus a pharetra credidit esse metus:
Restitit; et verso directa ad spicula vultu,
Ardua, cornigerum tollit in alta caput.
Hic video monstrum (monstrum admirabile!) fixam
In mediis Cerni cornibus esse Crucem:
Inque Crucis summa fixum video arbore Numen:
Sed plenum innumero vulnere Numen erat.
Attonitae cecidere statim, mea tela, sagittae;
Ceteraque ia manibus diriguere meis.
Haeret in obiecta, suspensus, imagine vultus,
Atque animum sensus destituere sui.
Dumque amens inhio:P caepere soluta repente
Fatidici mecum Numinis ora loqui.
Quae mihi! quae (superi!) DEUS ille, et qualia coepit
Dicere? verba ingens singula pondus erant.
Da veniam: Non ipse tuus si commodet ora
Tullius, illa Dei dicta referre queam.
Inde tamen clades (nam cetera parco) futuras,
Et casura meae noram ego fulcra domus.
Noram equidem: Sed quando forent casura, quibusque
Quotque ea fulcra modis; tunc mihi nosse nefas.
Interea ex oculis ubi visa recessit imago,
Fugitque illa spei debita praeda meae,
Ipse relinquo nemus, sociisque ex valle receptis
Ad mea lassatos praedia verto pedes.
Bis denos ibi dego dies; cum lenta subegit
Hinc hominum; hinc pecorum funera flere, lues.
Mox aliae ex aliis, capto velut impete, clades
Absumpsere meas, non leve fulmen, opes.
Iamque super sola uxor erat, patrisque gemella
Pignora; nondum annos pignora nata duos.
Quacumque aspicio, merum ubique occurrit inane.
Visaque res tota spesque migrasse domo.
Erubuit fortuna meos mutata Sodales;
Erubuit caetus uxor egena suos.
Quid facimus, coniux? Alium fuga fiat in orbem,
Externosque inter vita trahatur inops.
Non dolet, ignoti, peregrinos inter, egestas;
Pauperies noti divitis, illa dolet.
Dixi ego. Nec dictis perterrita restitit uxor;
Qua mihi cumque praeis, hac comes, inquit, ero.
Ergo iter ingredimur; plenae qua cornua lunae
Monstravere breves ad maris alta vias.
Prole sed e gemina, patris una sedebat in ulnis;
Sarcina maternos presserat una sinus.
Hanc profugi pompam, stans littore cymba recepit,
Carbasa velivolo cymba datura salo.
Soluimus; et portus, Italasque relinquimus arces.
Acturi fragilem per freta vasta ratem.
Interea crebris agitari fluctibus aequor,
Et fremere alternis ventus, et unda minis.
Iamque aliis, caeli vicinia tacta, procellis,
Atque aliis tellus fissa patebat aquis:
Ipsa dies atra noctis circumdata palla
Omnibus instantis nuntia mortis erat.
Nos duplices Astris (quae se tamen ipsa negabant)
In simul effuso tendimus imbre, manus.
Auditae post multa preces: tumidique resedit
Ira maris; cessit nox, rediitque dies.
Prospicimus terram. Sed barbara littora circum,
Barbariorque omni littore nauta fuit.
Nam, simul exscendi, natosque e puppe recepi,
Reppulit in fidam a littore nauta ratem.
Respicio, natosne parens, uxorque maritum
Pone sequatur? abest uxor, abestque parens,
Illam obluctantem, superosque hominesque vocantem
Abstulit ex oculis perfida cymba meis.
Per fide verte ratem: thalami pars altera nostri
In refugo est cymbae lintre relicta tuae.
Cum dicto, insilio: puppimque per aequora longe
Coniugis ereptae caecus amore sequor.
Uxor et ipsa mihi longe occursura parabat
Nare pet infestas, si sineretur, aquas:
Iniectae vetuere manus. Neque nostra, carinae
Aequabant celerem brachia lenta fugam.
Ergo redux, et inane querens, ad littora tendo,
Spes ubi depositae bimula prolis erat.
Hic mihi, quos animo dicam incubuisse dolores,
Exciperem in fantes cum sine matre duos?
Baiulus infelix! qua quemque in parte locarem?
Indiguit toto patris uterque sinu.
Dividor: et geminam suppono infantibus ulnam.
Pondere quae numquam est visa minore premi.
Atque utinam, ut geruli licuit mihi munere fungi.
Ferre ita nutricis mi licuisset opem!
Totus opem pueris, impranso patre, tulissem,
Functus ut altricis crederer esse vicem.
At neque lactis erat, solitae neque copia pultis:
Sola sed in sterili creverat alga solo.
Progredior lacrimans; Sabulique per invia lassus
Non exploratum carpo viator iter.
Ventum erat ad vastum ripis declivibus amnem;
Glandiferum in ripa stabat utraque nemus.
Pons nusquam, et nusquam vacuae spes ulla carinae:
Unda erat invento traicienda vado.
Et facilem daret unda viam, si remige corpus
Nare manu, mediis pensile posset aquis:
At pueris aperiret iter, quae lympha, duobus?
Non capiet cervix, si natet, una duos.
Ergo vel alternas timidi patris occupet ulnas
Sarcina; vel neutri pervius amnis erit.
Occupet alternas potius. Divisa, seorsim
Pondera, transferri forsitan unda sinet.
Sic ego dimidium depono crepidine pondus;
Dimidiumque humeris pondus adopto meis.
Nec mora: sollicitis vada quaero latentia plantis;
Vix totum ex alta dum caput exstat aqua:
Et penetro adversam traiecto flumine ripam;
Atque ibi in herboso pignora pono solo.
Mox tumidum studio properante remetior amnem
At, misere in medio perditus amne fui.
Namque ibi dum luctor cum gurgite; coepit uterque
Vagire insolitum, ripa in utraque, puer;
Et lingua matrem titubante patremque vocare.
Erigor, atque oculis littus utrumque lego:
Bellua plorantem in puerum furiosa ruebat
(Monstra Lycaoniae credo fuisse ferae)
Quae citius, quam ferret opem mea dextera raptum
Ad sua converso sustulit antra gradu.
Insequor; et querulis dum vocibus omnia trubo,
Fertur ab immani praeda voranda lupo.
Iamque e conspectu, cum pignore bellua rapto
Fugerat, heu! membris bellua pasta meis;
Quam, miser, aerumnas ego tales inter omisi
Implorare hominum caelituumque fidem?
Hoc scelus, hoc, exclamo, meum est. Ego bellua nato
Ipse meo; ipse lupi dirior ore fui.
Obiecto poteram defendere corpore: et ultro
Pro pereunte nocens prole perire pater.
Quis stupor, infantem desertae credere ripae?
Debuit ille meo nusquam abiisse sinu.
Cur ego non ambos una cervice subivi?
Ferre simul geminum non prohibebar onus.
Ipsa feros poterat pia sarcina sistere fluctus.
Parsurus geminis fratribus amnis erat.
Talia vociferans, repeto vada fluminis: et, qua
Filius alter adhuc parte iacebat, eo:
Et mecum, hunc, dixi, certe hunc fortuna relinques.
Nam, fratre amisso et matre, superstes hic est.
Heu! nihil humanis fas quemquam fidere votis!
Sublata haec etiam spes mihi resque fuit.
Dum loquor, e densis, ecce! altera bellua silvis
Prosilit, impexis bellua fulua iubis.
Non Massyla pares iuga, nec Getula, Leones
(Utraque monstrorum ditia regna) fovent.
Hoc magis, obstantes ego territus ire per undas
Occupo, et ad ripae valla venire prior.
At nimis haec etiam studia, heu nimis, irrita! Prolem
Praeripit immanis, patre vidente, Leo.
Praeripit, et pleno victor mea pignora rictu
Accelerat catulis pabula ferre suis.
Hic ego semianimis viduatae in margine ripae
Deposui vita triste labante caput.
Non aliter, quam genua labant; cum sanguine fuso
Intima vitalis deserit ossa calor.
Ut rediere tamen longo post tempore sensus,
Et nemo est oculis visus adesse meis;
Hic tandem, hic totum, fortuna, exclamo, triumphas:
Quicquid erat, tolli quod mihi posset, habes.
Una mihi Coniux, natique fuere gemelli;
Est data pars Nautis, pars data praeda feris.
Maiorine pater servandus praeda tyranno est?
Qui magis et nautis sit ferus, atque feris?
Ah! mihi, quisquis erit, minus, ah! minus ille nocebit,
Quam nocuere prius Nauta, feraeque mihi.
Fac, fodiat iugulum ferro; sensisse negabo:
Est modo fulminibus vita permeta tribus:
Nec novus ad plagam superest locus, Hostis, ut ultra
Esse gravis possit, Vivere cogat, erit.
Haec ego supremis iterabam verba querelis,
Languida dum serus conderet ora sopor.
Procubui vetulae sub opaco tegmine quercus;
De viridi lectum cespite terra dabat.
Hic mihi prima quies oculis infusa, diurnis,
Ordine mutato, lusit imaginibus.
Credebam, excitos cursare per arva colonos:
Ilignae fuerant omnibus arma sudes.
Clamor iis diversus erat, labor omnibus idem,
Eripere impasto furta revulsa lupo.
Ille scelus trepidare metu; praedaque relicta
Effugere agrestes, per iuga nota, manus.
At parte ex alia, Pastorum cruda iuventa,
Plurima decursa feruet anhela via;
Altera dum iaculis, balearibus altera fundis,
In refugi unanimes terga Leonis eunt.
(Raptum ille immani puerum portabat hiatu;
Aut meus, aut similis certe erat ille meo.)
Instat quisque ferox; dum sedula denique saevis
Faucibus illaesum turba recepit onus.
Ipsa deinde parens, natis onerata duobus,
Sospes ad amissum est visa redire virum.
Ergo pater teneris dare molior oscula natis,
Consortemque mei clamo redisse tori.
Illa suos narrare levi mihi murmure fletus,
Rapta per infestas cum veheretur aquas:
Utque animam subitis efflarit Navita paenis;
Et steterit pacto tutus amore pudor.
Illi ego, narratis, nihilo leviora, renarro,
Me quibus infelix luserit unda modis;
Denique, dum laeti citroque ultroque videmur
Talia de gestis rebus uterque loqui,
Excitor: atque oculis, ubi sint ea gaudia? quaero:
Hei mihi! sunt oculis gaudia rapta meis.
Omnia somnus erant. Ita vir, bis coniuge rapta,
Bis didici rapta prole perire pater.
Ergone crudeles etiam vos luditis umbrae?
Suffecere suis damna diurna iocis.