CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — Liber tertius, qui fabulosas continet.

latín

Quam legis a sponsa tibi, Costide, littera venit,
si liceat nollet mittere, ferre volet.
Quisquis es ex illo placuisti tempore nobis,
quo mihi legitime junctus es, ipsa tibi.
5Signa recognoscis quae pressit vincula gemmae,
annulus in digitis haeserat iste tuis.
Si qua potest igitur promissis credere amantum,
pignore firmatam credimus esse fidem.
Nec puto tu velles tua pignora falsa putari,
10 sis licet, es certe doctus amare, puer.
Nescio quae de te quidam mihi grandia narrat,
esse Deum caeli virgine matre satum.
Si Deus es miserae quantum mihi restat, ut idem
et Deus et sponsus conciliere mihi ?
15Vel mihi fallaces dictastis inania somni,
vel Deus indignam Costida summus amat.
Gratulor, at quoniam non sum de plebe lavata,
incertam visis suspicor esse fidem.
Tu mihi, Christe, ferunt Christo tibi nomen Iesu,
20 praestare antiquos diceris ante deos.
Idque ego dum studeo cognoscere clarius, alter
fluxit, et in cursu tertius annus erat.
Interea Costus genitor fatalia solvit
munera, defuncto regna parente vacant.
25Urbis Alexandri sceptrum latura reservor,
infelix aliqua prole futura parens.
Ipsa celebratas, muliebria nomina, laudes
mallem servata virginitate sequi.
Est aliquid claras Heroidas inter haberi,
30 quae potior stabili fama pudore venit.
Jamque ego sum certe maturo nubilis aevo,
plena quidem vitae sunt tria lustra meae.
Sollicitant regni proceres, nec me unus et alter
turba petunt castis insidiosa proci.
35Et mihi dii patrii incipiunt sordescere, et istis
nescio quid nebulis mens mea majus avet.
Quid faciam ? Stat celsa altis innixa columnis
regia, sunt regnis oppida multa meis.
Ibit in haec cultor falsorum quisque deorum
40 et feret e nostro pignora cara sinu.
Tu melius, tu namque potes, tibi nostra dicata est
virginitas, de te si modo vera fides.
Unde sit haec nostrae de te fiducia menti
quod non ignoras, forte referre juvat.
45Hic ubi Pellaeo jacet urbs fundata tyranno,
et piger illustri stat Mareotis aqua.
Est via declivi vallem complexa recessu,
intus eremicola stat casa facta manu.
Antra tenet senio quidam venerabilis albo,
50 ille mihi de te saepe magister erat.
Qua semel, ut soleo, cum nuper valle sederem,
fons prope erat, dulcem praebuit umbra locum.
Venit et assedit longo vir callidus aevo,
florales comitum turba legebat opes.
55Qui simul ut sedit, quid ait tua tempora perdis ?
O immortali nubere digna deo.
Tam tenerum incesta florem maculare juventa
non decet, est alio dignus honore frui.
Ah, fuge mortalis thalami commercia, Christus
60 quem docui, regnis plus valet ille tuis.
Non te regna tui moveant ditissima Nili,
sceptra geres alio nobiliora loco.
Utque facis falsosque Joves mutasque columnas,
linque Deumque canem, linque Deumque bovem.
65Quaere Deum caeli dominumque decemplicis orbis,
jam tibi divorum regia tota favet.
Est amor est, inquam, laudato nubere Christo,
spes nova, mens alias nesciet ista faces.
At tua, me miseram, promissa ingentia terrent,
70 heu, quantum est summo posse placere Deo.
Me quoque quam laudas, mater non passa maritum,
forsitan indignam nolit habere nurum.
Denique quo studio domino placuisse laborem ?
Tam longe absenti complacuisse grave est.
75Ut placeam, quis me placito conjunget Iesu ?
Quis mihi conjugii sponsor et obses erit ?
Ut cupiam jungi virgo cum virgine Christo,
quis patrio tutam tollet ab orbe Deus ?
Qualibus ille autem dictis incenderit, et quot
80 egerit hunc animum, dicere longa mora est.
Ipsa senem linquens meditabar sola quis esses,
cujus flagraret pectus amore meum.
Ignotum potui quem sic ardenter amare,
quo fluit hic animus sicut ab igne chalybs.
85Tam subito exsangues populata est flamma medullas,
non prius in nobis tam gravis ardor erat.
Quisquis es, o animae lux unica et ultima nostrae,
ne rogo te nobis, ut videare, nega.
Multa precaturam levis et sine pondere somnus,
90 corpus in herbosa ponere jussit humo.
Utque sopor tremulos primum delusit ocellos,
talia sunt menti somnia visa meae.
Campus erat viridi circumsitus undique silva,
flore renidebat multicolore solum.
95Dulcia spirantes errabam sola per herbas,
Puniceis texens parvula serta rosis.
Hic ego te vidi puerum cum matre puella,
non mea veraci somnia teste carent.
Virgo erat alba comas auro rutilante coactas,
100 formosum nivea corpus amicta toga.
Virga erat in dextra, te brachia laeva gerebant,
brachia Sithonia candidiora nive.
Hic neque Naiadum neque rebar Hamadryadarum,
de turpi matrem quamlibet esse Deo.
105Vidi aliquid majus sensique errore profano,
nescio quem tacita mente professa Deum.
Jam prope constiterat cum te ridente parumper,
verba mihi mater visa erat ista loqui.
Salve flore alio mecum latura coronam,
110 salve iterum nato Costis amata meo.
Accipe fine novum carituri pignus amoris,
gemma sub articulo luceat ista tuo."
Dixerat, e digitis aurum quod forte gerebas,
torsisti digitis in mea membra tuis.
115Jam puero major, jam matre decentior ipsa,
jam tua majestas visa stupenda fuit.
Erubui, vocem pudor abstulit, attamen ignem
in vultu tacitum signa fatentis erant.
Lumina demisi cum tu, puer optime, rerum,
120 excipis e manibus lilia texta meis.
Hoc mihi devotum spondes Catharina pudorem,
pignus ut ardoris servet uterque sui.
Vix tantum, tua sum, castos tibi dedimus annos,
sim tua, vix potui dicere, sponsa precor.
125Lene videbaris subridens tangere dextram,
e somno attactu sum relevata tuo.
Ecce sed in digito gemmam qui proximus imo est,
o non de patrio somnia visa Deo.
Serta prius collecta manu cecidisse putabam,
130 sed recolo nostri pignus amoris erant.
Caelesti impositam dum gemmam exosculor auro,
Est etiam lacrimis humida facta meis.
Quamque ego te vidi veracis imagine somni,
tam praesens vigili pectore cura manes,
135laetitia expressit lacrimas in amore suetas,
jam primum didici quid fleat omnis amans.
Ite leves alio miserorum crimen, amores,
nostra agit in fletus lumina castus amor.
Vix longa revocata mora scrutabar ubi essem,
140 nullus erat, comites advoco, sola fui.
Lumina ad aerium relevo vigilantia solem,
lumine sol numquam lucidiore fuit.
Quacumque aspicio melior natura refulget,
est aliquid verum rebus adesse Deum :
145blanda susurrantes moverunt murmura silvae,
maesta prius vivo germine fragrat humus.
Tam dulcis tenuem perflavit spiritus auram,
qualis in aetherea dicitur esse domo.
Quae prius, aspicio vicini viscera fontis,
150 nobile caelestis ducere nectar aquae.
Argutae viridi vernant in fronde volucres,
illo malueram posse manere loco.
Tota creatorem laudabat gratia caelo :
virginis ad lacrimas non renuisse trahi.
155Consurgo comitesque voco clamore relictas,
multa repercussum reddidit aura sonum.
Haec quoque desponsi revocanti nomen Iesu,
quam potuit resona voce ferebat opem.
Huc illucque vagor per opacae devia vallis,
160 si loca te referant proxima forte mihi
spes animum frustrata leves ubi fugit in auras,
hei mihi quam tardo sidere tempus abit.
Ille tamen per quem nupsi tibi, cultor eremi,
ille levat sponsae tempora maesta tuae.
165Ille etiam nuper dubitanti scribere, dixit
scribe, feram domino carmina scripta tuo.
Gaudebam reperisse viam qua scribere possem,
protinus est manibus sumpta tabella meis.
Et quae nunc patria cernis confusa papyro,
170 sunt mihi furtiva carmina facta mora.
Saepe quidem repeto nostri loca conscia amoris,
mittitur ex illis littera nostra tibi.
Aula vacat requie, dolor est meus ista videre,
quae patria fiunt relligione domi.
175Sumebam calamum scriptura quid, impia nutrix,
quid facit haec, facta est pallida, dixit, amat.
Obstupui subitoque stylum cum voce repressi,
ne causam officii quaereret illa mei.
Mirantur famulae solitos me ponere cultus,
180 cur mihi nec formae cura sit ulla meae.
Si qua placere volet mundo, se vestibus ornet,
forma creatori non placet ista Deo.
Mens formosa Deum caeli se cogit amare,
haec manet, est ingens forma secunda malum.
185Haec ut cuncta quidem tu conspicis, et tua numquam
majestas falli qualibet arte potest.
Heu tamen errori cedunt haec regna vetusto,
concidit ad falsos victima multa Joves.
Impius instaurat veteres Maxentius aras,
190 Caesar enim Nili regna Tyrannus habet.
Sacra jubet fieri, divum delubra frequentant,
mactandosque trahunt credula turba boves.
Atria mugitu resonant, ferit aethera clamor,
et tuba terribiles excitat unca sonos.
195Omnia festivis lucent altaria flammis,
sordidaque effuso sanguine squalet humus.
Ipse genu flexo supplex procumbit ad aras,
hunc sequitur quisquis numina falsa colit.
Abnegat hoc aliquis doctus te, Christe, fateri,
200 ob rectam saevo concidit ense fidem.
Qualia crudelis cogat tormenta Tyrannus,
turba docet miseram plurima passa necem.
Vidimus injectas flammis ardere puellas,
nudaque pinnata corpora fuste quati.
205Vidimus et ferro teretes abscindere mammas,
affligi vinclis carceribusque premi.
Pascit inhumanus nostrum canis iste cruorem,
enormis saturum non sinit esse fames.
Aspicis haec patiente oculo, sed lenta malignis,
210 et sine jactura tardior ira tua est.
Quam pulchrum, rex magne, tuo cecidisse sub hoste est,
munere emi caelum non meliore potest.
Ista triumphalem pariunt certamina palmam,
pars utinam tantae sim quota laudis ego.
215Ire juvat verbisque ferum terrere latronem,
quid furit in plebem perfidus iste tuam ?
Ibimus, est animus, non me tormenta movebunt
dira, nec in poenae nomina mille cruces.
Devenerata deos lapides idola vocabo,
220 ipse tuae praesens virginis ora move.
Argumenta, dolos, et frivola dicta refellam,
major erit per me te duce recta fides.
Traxerit in poenam, mors gloria nostra futura est
et potero forsan fortiter ulta mori.
225Tunc mihi si dabitur pro te succumbere, restant,
post quae conjungar tempora pauca tibi.
Tu dabis hoc aliqua requiescere corpus in urna,
hoc tamen in posito marmore carmen erit.
Costis in hoc tumulo sum condita, viva tonantis
230 nupta, sed aeterna virginitate fui.
Impius immeritam Maxentius ense peremit,
hic cinis est, sponsae cetera sponsus habet.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroidum epistolarum libri tres — Liber secundus, qui mixtas continet.Heroidum epistolarum libri tres — V. Lydia Paulo. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — Liber tertius, qui fabulosas continet.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-liber-tertius-qu--helius-eobanus-hessus-0f705d
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — Liber tertius, qui fabulosas continet.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-liber-tertius-qu--helius-eobanus-hessus-0f705d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.