Littera quae veram ferret tibi nate salutem,
quam merito matris debuit esse tuae.
Cum videas clausae signum venerabile chartae,
Quid verae dubitas esse salutis opus ?
5Ista figura fuit caelo tibi visa sereno,
Cum tua Maxenti cogeret arma furor.
In qua nostra salus requiesque et vita pependit,
per quam mortales libera turba sumus.
Quae mundi pretium meruit portare redempti,
10 Cum lux infernum solveret una chaos.
Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
nobilis humanae palma salutis opus.
Omnia quae passis ad se traxisse lacertis
creditur, immenso pondere facta gravis.
15Perdita Niligenae plus quam tria saecula genti,
Crux opera matris reddita, nate, tuae est.
Ponimus hoc igitur cerata in fronte sigillum,
quod nullum signo principe majus erat.
Hoc gentiliciis decuit praeponere monstris,
20 unde recens plena gloria laude venit.
Et majus meritum potioraque gaudia mundo,
tempore in hoc credo non potuisse dari.
Majus erat certe tunc cum pateretur in illa,
cujuscrux eadem sanguine rubra fuit.
25Majus erat quando nostrae sub imagine carnis
Virgine factus homo est parturiente Deus.
Sed tamen abjecto nasci quid profuit orbi,
in cruce si natus non obiisset homo ?
Vita magis morte est, mors vita dignior illo,
30 quod Phlegethontaeas proxima fregit opes.
Auctor morte Dei est, nostrae crux alma salutis,
Crux mundi pretio sanguine tincta fuit.
Illa fuit putri, dolor est meminisse, latebra
Clausa, sub infami quo stetit ante, loco.
35Hic ubi sub Cancro Solymas sol aspicit arces,
ut non ex aliquo paene sit umbra loco.
Hic locus est nostra dictus "Calvaria" lingua,
accola Judaea "Golgotha" voce vocat.
Hoc stetit illa rubens morientis sanguine Christi,
40 hoc etiam nobis illa reperta loco est.
Sed neque qua celebres nostrum virtute laborem
Gloria, nec mulier, quam ferat ista, fuit.
Hoc fecit qui cuncta potest et solus, et idem
Qui tulit, amissam reddidit ille crucem.
45Magna quidem feci, et longos abitura sub annos,
si qua brevis longum gloria nomen habet.
Compressi hostiles et dux et femina terras,
sumque Palaestino quantus in orbe timor.
Non tamen hoc ausim nostris adscribere factis,
50 nec titulum tantae laudis habere velim.
Scit Deus hic animus per quem facit omne quod audet,
nullus in hoc umquam pectore fastus erat.
Ille dedit timidae certam sperare salutem,
quamque dedit, res est ipsa secuta fidem.
55Venimus antiquam notissima tecta Siona,
qua posuit Lyrico de duce templa satus.
Non populis Regina jugum positura subactis,
non aliqua ex tota gente tributa tuli.
Longius haud potui Romanum extendere nomen,
60 Cui sol vix etiam finis uterque fuit.
Nec sequor aut Tomyrin magnisve Semiramin ausis,
nomina nemo Helenen talia velle putet.
Si tamen est illis decori laus sanguine parta,
insignes titulo nos meliore sumus.
65Regna et opes istae tantum terrena petebant,
nos alio petimus regna futura loco.
Sordibus his sequimur caelestia sola relictis,
da veniam, timida talia mente loquor.
Illum ego nate sequor, quem tu quoque nuper ab istis
70 egressus tenebris, fassus es esse Deum.
Cujusin adversos hostes ut signa moverem,
Multa tuli terris, multa pericla mari.
Nunc ego sublimi solio Regina sedebam,
invita quatiens sceptra superba manu.
75Contulit huc aliquam Romana potentia partem,
sub pedibus stabant milia multa meis.
Ad mea convenit populus mandata vocatus,
quando haec sedato pectore verba dedi.
Dic genus Israel, Pharii dic semen Ioseph,
80 indice cui tellus contigit ista Deo.
Dic ubi ? Cur lateat ? Qua crux est perdita culpa,
Morte creatoris facta beata tui ?
Hoc tibi Romano Caesar qui praesidet orbi,
ut facias per nos hoc jubet ipse Deus.
85Ante oculos vitamque vides mortemque paratam,
Elige sive voles vivere sive mori.
Caesaris imperio concussum et nomine vulgus,
Quid faceret dubium quidve negaret erat.
Cum tamen ad paucos ea res deducta fuisset,
90 vix quoque qui verum diceret unus erat.
Hic erat a patribus qui se referebat Iudas,
doctum quo lateat crux veneranda loco.
Sed qui nec precibus verbisve minacibus esset
Ad mea speratam vota daturus opem.
95Proposui mortem, mortem contempsit, ab illa
vidit adhuc clausum carcere sexta dies.
Septima lux aderat cum vis famis improba dirae
jussit, quod saturo noluit ore, loqui.
Templa Palaepaphio stabant celeberrima scorto,
100 vix locus in terris turpior alter erat.
Quanta Dei nostri est patientia ? Scilicet illa
improba pro Christo staret in aede Venus.
Illic saepe aliquis magnum veneratus Iesum,
visus Acidalias est coluisse faces.
105Crimine de tanto dederat me vindice poenas,
structa deae nobis diruta templa jacent.
Ne scelerata etiam referat vestigia, junctis
eversam bobus sulcat arator humum.
Incultae vepres juxta sentesque rigebant,
110 nobilis est multis caedibus iste locus.
Ecce sed hic precibus superos ubi rite vocaret,
Qui Solyma Macareus praesul in urbe fuit.
Cumque diu staret magnum veneratus Iesum,
Aura levis totum est visa movere locum.
115Fodit et invenit terra tria signa regesta,
ostendit veram scripta tabella crucem.
Praeterea esse crucem Christi majora probarunt
Signa, quibus certam quis neget esse fidem ?
Putre ferebatur vicina ex morte cadaver,
120 Crux tetigit, tacto corpore vita data est.
Ille statim sacro petiit se fonte lavari,
Qui sacra victoris reddidit arma Dei.
Nomina Cyriaco dedimus meliora renato,
nunc pia sacrifici praesulis arma gerit.
125Vidit et indoluit doctor vetus ille malorum,
terribili auditus taliter ore loqui.
Quid facis heu nobis ingrate, nequissime Iuda,
perfide quot mentes non sinis esse meas ?
At non, cujushabes sine rebus nomina, noster
130 talis, et in nobis noluit esse nocens.
Arte mea mundo truncus fuit iste sepultus,
quam placuit nobis perdere reddis opem.
At te digna manet pro tali poena reatu,
Gloria conveniens non erit ista tibi.
135Ille crucem contra tollens bona verba locutus,
Ad Stygios hostem compulit ire lacus.
Gratia Christe tibi, nam tu de morte redemptis
Morte tua, vitae, de cruce pandis iter.
Tu quoque restituis mundo sua regna jacenti,
140 Dux bonus et saevi conteris hostis opes.
Gratia nate tibi, nam tu Jove vera relicto,
et colis et toto pectore sacra juvas.
Macte nova Caesar nos relligione beatos
efficis, hac itur non meliore via.
145Roma diu falsos coluit Mavortia divos,
et nunc heu plures quos veneretur habet.
Quod superest veterique jacet caligine mersum
ut videat, luci reddere nate stude.
Ut vetus expiret tecum nova Roma revivat,
150 Quid dubitas orbem, quo cadat illa, trahi ?
Caesar ut est unus terrae qui praesidet uni,
sic sciat haec unum Caesaris esse Deum.
Fiat ut hoc Deus ecce tibi sua signa remittit,
his prius infernum vicerat ille Jovem.
155Nunc tu sive bonis pacatum legibus orbem,
sive regis forti tempora dura manu.
De cruce fac sola tua gloria pendeat ista,
Christiferae cedat laurea victa cruci.
Nec tibi turpe puta signis infamibus uti,
160 hinc tua si nescis vita salusque venit.
Crux ignominiae quondam nota facta per illum
Qui tulit, est nostrae gloria militiae.
Ibis in adversos cruce munitissimus hostes,
Christiferam fugiet turba profana crucem.
165Terribilem fecit qui cum pateretur in illa,
Morte sua rerum terruit omne genus.
Hostibus incutiet trepidantibus illa pavorem,
Non aliquo major miles ab ense cadet.
Tu quoque non Aquilis Romana notantibus arma,
170 Caesaribus victor prae tribus unus eras.
Maximianaeum cruce te vicisse Tyrannum,
scit Thybris ultricem ducere visus aquam.
Qua Licini virtute jacent ignobilis arma ?
Cetera qua finem laude Tyrannis habet ?
175Heu fatuae mentes quo nomina sola deorum,
mentito numen crux Jove majus erat.
Fortior et caelo, terra crux fortior ipsa,
et caelum et terras qui tulit ipsa tulit.
Christiferae similis qua sit ratione puellae,
180 si dubitas ista parte videre potes.
Si libet esse puta lignum breve quale videtur,
Non tamen est longum qua ratione neges.
Vertice nam caelos, radicibus infera pulsat,
brachia contingunt Solis utramque domum.
185Vera loquor, sed quae multis non vera putentur,
Vera tuum Caesar quo videantur erit.
Excute Romanas gentilia signa volucres,
conveniunt castris altera signa tuis.
Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
190 ut crescat cura est amplificanda tua.
Floreat et totum ramis vitalibus orbem
protegat et ventos arceat atque nives.
Tu modo si qua volet cedro succrescere taxus,
aemula qua debes robora falce mete.
195Fallor, an haec paucis ita sunt ventura diebus,
o ita cum nostro Caesare, Christe, velis.
Sic te nate precor per nos inventa secundent
Signa maniplares non habitura notas.
Serviat Hebraeo Romana potentia Christo,
200 cetera sunt votis inferiora meis.