CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — Liber primus, qui historicas continet.

latín

Quam legis, aeternam rebus paritura salutem,
non est mortali littera facta manu.
Pone metus, virgo superis gratissima, non est
quem tremis, infestus nuntius iste tibi.
5Ales ab excelso juvenis descendit olympo,
qui tibi non falso pectore dicit, ave.
Sed tibi quod notae non venit epistola dextrae,
forsan et ignotus palmifer ales erat.
Ergone te superum cuiquam dubitabis amari,
10 mirarique voles quale sit illud opus ?
Fiet, et ut lente dubites credasque futurum,
accipe de summa nuntia certa fide.
Qui super ingentis regnum tenet ardua mundi,
cujus id immensum dextera claudit opus.
15Ille ego sum deus, et rerum suprema potestas,
cujus habes manibus nunc data jussa tuis.
Pone metus iterum nihil est hic, virgo, timendum,
gaudia quin potius quae mediteris, habes.
Num credis jam turpe nihil tibi posse parari,
20 cum placeas casto casta puella Deo ?
Et ne virgineas longis ambagibus aures
detineam, de te quod meditemur habe.
Laeta tibi gratare tua nascetur ab alvo,
subque tuo verbum pectore fiet homo.
25Verbum quo caelos terraeque creavimus orbem,
quicquid et haec extra quicquid et intus habet.
At neque noster amor tactus patiere viriles,
nostra nec exuta virgine mater eris.
In te per teneram descendet spiritus aurem
30 noster, et haec uteri causa tumentis erit :
nec dubita, qui cuncta potest id posse necesse est,
et facile est nasci virgine matre Deo.
Ut rata sint veterum per te praesagia vatum,
excipe nos casto virgo pudica sinu.
35Est amor afflictae tandem succurrere plebi,
quam cruciant multos Tartara clausa dies.
Amissam miseris iterum reparare salutem,
atque hominem nobis conciliare juvat.
Fecimus hunc primum terrae de parte recentis,
40 implerant totum femina virque genus.
Inde frequentandos quos nos plantavimus hortos,
et facili dedimus jussa ferenda modo.
Excidit exiguo nostri reverentia lapsu,
esse deos nobis se voluere pares.
45Hac prius exciderat culpa, caelosque reliquit
qui miseris noxae conditor hujus erat.
Non tulimus caeli vacuam tot milibus arcem
quoque repleretur nec mora factus homo est.
Jamque ab eo cedunt annorum milia quinque
50 tempore, cum paucis quos numerare piget.
Sidera nemo hominum postquam super ardua venit,
dum stupet imposita janua nostra sera.
Hanc veteri clausam delicto virginis Evae
tu facies partu virgo patere novo.
55Namque quid hoc hominum genus in mea regna creatum.
Oppressum misere perfidus hostis habet ?
Ergo graves dempto patiemur fine querelas ?
Ergone saeve anguis semper inultus eris ?
Flammifer assiduis resonat clamoribus aether,
60 solve salutifera vincula nostra manu.
Vincimur, et supera terras e sede movemur
Jamque sumus ventris pars quota virgo tui.
Frigida stabit hiems glacialibus alba pruinis,
illo quo primum tempore mater eris.
65Atria nec statues regali splendida luxu
nulla tuo veniet pompa puerperio.
Utque pares animum tibi non ignara futuri
pauperies ortus maxima noster erit.
Sic tuus ille orbis dominus sub paupere tecto
70 editus, ignavum vagiet ante pecus,
in feno et paleis proprio Deus aeditus orbi,
regibus exemplum quod vereantur, erit.
Nec taciti nascemur, erunt nova gaudia, fient
omnia natalis lumine plena mei.
75Agresti populo natum cantabit Iesum
caelitus infanti turba ministra Deo
numquid ut audisti dici miraris Iesum ?
Hoc illo nobis tempore nomen erit.
Ortus ad auroram noster procedet, et ipsum
80 in cunis oriens sentiet esse Deum.
Nam tibi laturos e Perside munera, meque
ducet adorantes praevia stella Magos.
Solus et antiquo crudelior angue Tyrannus
Herodes regni nomine tristis erit.
85Namque canent illo sapientes tempore nasci
qui regat Israel sceptra superba domus.
Quaeret in Hebraeo Judaeum sanguine regem,
multus in immiti concidet ense puer.
Ipsa puerque tuus vobisque minister Ioseph,
90 ibitis igniferae proxima regna Pharo.
Nempe latens divina, sui nec prodiga virtus
praesentem poterit dissimulare Deum.
Donec ab humana solvatur luce Tyrannus,
natum ex Aegypto tunc revocabo meum :
95nata Deo, paritura Deum, decus addita divis
an quia legisti triste quid, aegra doles ?
Ne doleas, nulli ignorant sua gaudia luctus,
prudenter caelo vindice nemo dolet.
Non tamen ignoro quam sis animosa virago,
100 fortiter in casus quoslibet ire potes.
Scimus enim sacris nondum satis apta dicari,
quanta frequentandam feceris ante domum.
Scimus et ad sacras quam sancte vixeris aras,
o digna immensum claudere sola Deum.
105Scimus, et ut credas numquam te virgo reliqui,
me sine pars vitae nulla peracta tuae est.
Sive dabas castis manibus pia tura ministris,
seu nivea ferres lumina vota manu.
Ipse aderam praesensque meo cupiebar amori,
110 nesciaque es votis saepe potita tuis.
Hic meus ardor erit, dixi, meus ignis in illa,
haec est in thalamos digna venire meos.
Sed neque nubigeno descendam tectus in auro,
nec mihi mentitus suscipietur olor.
115Qualiter imprudens mentita est cumque vetustas
viderit, ingenio nos meliore sumus.
Nostrum virginea verbum calefiet in alvo,
ut solet a Zephyris crescere planta recens.
Sum tecum tecumque fui puerilibus annis,
120 adque tuos mores officiosus eram,
nunc quoque cum legeres virgo est paritura Tonantem,
optasti posses illius esse comes.
Adstabam dextraque humerum complexus eburnum,
tune comes dixi quae potes esse parens.
125Nec mora de superis legatus Gabriel inquit,
"Vive parens domino virgo futura meo.
I nunc et dubita quis nuntius iste, quis ales,
quid sine mortali sis paritura viro.
Certa tui, non hoc hominum vulgaveris ulli,
130 ista sed in tacito gaudia conde sinu.
Paulatim incipiet gravidus turgescere venter,
nec vulgo metuas illa vel ista loqui.
Tunc ubi nos vitae primum donaveris isti,
et populis pacem temporibusque feres.
135Saecula nobiscum venient non qualia fama est,
falciferum nato deseruisse senem.
Sed quae cum superis mortalia nomina jungant,
et superas faciant sponte patere domos.
Janua placati reserabitur aurea caeli,
140 claudetur Stygii regia magna Jovis.
Quin etiam sanctae renovabitur ordo quietis,
cessabunt curvae bella sonare tubae.
Caerula non aliquae consternent aequora classes,
Nulla cruentata cede rubebit humus.
145Omnis odoratas populus conversus ad aras
Martia securo conteret arma pede.
Scuta virum et galeas mordax rubigo peruret,
abjecto fiet gratior ense ligo.
Tuta locupletes proscindent arva coloni
150 sponte sua pinguis luxuriabit humus.
Omnia liberius producet munera tellus,
quae vix agricolis ante coacta dabat.
Cetera, quem paries, tecum Deus ipse, loquetur
scribere nunc soli fas erat ista tibi.
155Interea parva pondus gestabis in alvo,
quod non angelici sustinuere chori.
Jam quod nemo potest nisi nos tribuisse roganti,
accipe quod praestas omnibus ipsa. Vale."

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroidum epistolarum libri tres — IX. Eobanus PosteritatI.Heroidum epistolarum libri tres — Liber secundus, qui mixtas continet. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — Liber primus, qui historicas continet.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-liber-primus-qui--helius-eobanus-hessus-600616
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — Liber primus, qui historicas continet.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-liber-primus-qui--helius-eobanus-hessus-600616.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.