CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — IX. Eobanus PosteritatI.

latín

Quam legis Hessus amans quondam tibi diva reliquit
ipsa tuo ut legeres tempore Posteritas.
Nam neque tunc fueras cum scriberet ille nec umquam
speravit vultus posse videre tuos.
5Quam sibi praesentem nemo conspexerit umquam
omnia quae sequeris ultima semper anus.
Quo magis appeteris magis hoc fugis improba retro
ludis amatores lubrica diva tuos.
Atque ut semper abes praesens viventibus aevum
10 sic si respicias pristina semper ades.
Sed neque praesentem nos te veneramur amantes,
nescio qua potius laude futura places.
Nata diu vivis, quae nondum nata, futura es
vatibus antiquis nata, futura mihi.
15Nemo tuis potuit vivens amplexibus umquam
nemo tuo praesens captus amore frui.
Lubrica decedens, veniens simul atque resistens,
non tua deprendi mira figura potest.
Non mihi te Coi manus ingeniosa magistri,
20 pinxerit aut Zeusis, Parrhasiusve senex.
Non vidit plures fingentem Protea formas,
omnis in Oceano cognita turba mari.
Adde modo ut venias vultu non semper eodem,
constes interdum nigra aliquando nitens.
25Saepe quidem multos qui te impatienter amarunt
rejicis, et nulla laude superba juvas.
Contra etiam multos ita diligis optima mater
ut vita dignos perpete in astra leves.
Es tamen omnigenum judex aequissima rerum
30 et justa ex omni parte statera tua est.
Seu mihi dura igitur mater seu blanda futura es,
inter amatores fer precor esse tuos.
Ultima tu nostras Heroidas inter haberis
ultima nam cunctis rebus adesse soles.
35Attamen ut noris primam te semper amavi,
o animae certe cura secunda meae.
Te prius ex animo finxi quam dicere possem
qua mihi praecipue parte sequenda fores.
Ingenium tibi paene puer juvenile dicavi
40 esse tuae cupiens pars quota militiae.
Ergo utcumque legis olim mea carmina quisquis
venturae socius posteritatis eris.
Quae mihi terra parens, quae nostrae stirpis origo,
quae fuerint vitae tempora, nosse voles.
45Qua videt undantem fluvio Germania Rhenum
et velut in centrum Teutonis ora coit,
terra viris colitur, Cattos dixere vetusti,
nunc aliud pugnax Hessia nomen habet.
Mons ibi Christiferae celeberrimus aede puellae
50 radices vitreis Aedera lambit aquis.
Parva quidem nostris sed Francoberga Camenis
obscuras inter non habitura locum.
Si modo tu fama vatem dignaberis ulla
posteritas qui te tam reverenter amat.
55Illic vitales primum decerpsimus auras,
nascenti primam praebuit illa diem.
Jam ter quinque ierant a nato saecula Christo,
annos deme tamen cum tribus inde novem.
Quaque ego nascebar fulsit lyra nocte, fuitque
60 una ortus facies illius atque mei.
Non ego falsa loquor, vertentem consule mundum
sacra dies Jani Regibus illa fuit.
Quae mihi signa domus, qui sint ne quaere parentes
pauper uterque fuit sed sine labe parens.
65Non genus aut proavos numero non stemmata avorum
virtute o utinam nobilis esse ferar.
Prima quibus puero studiis accreverit aetas,
nil moror et certe nemo rogare volet.
Protinus hinc primis quantumque recordor ab annis
70 nescio quo vatum numine raptus eram.
Nondum cognoram nomen titulumve poetae
ipse mihi nondum, Tytire, notus eras.
Dixerit incauto si quis tamen ore poeta,
protinus impatiens et sine mente fui.
75Nectebam numeros ratus hoc utcumque decere,
lex mihi tum versus cognita nulla fuit.
Tam fuit ignotis fautrix natura poetis
da veniam superis hi mihi majus erant.
Vivere jam nullos omnes vixisse putabam
80 tam puer et nondum forte decennis eram.
Namque fere nuper Germania nostra solebat
non pueros studiis sed dare paene viros.
Quippe magis bello atque armis intenta gerendis
res tantum Latio protulit ore sacras.
85Nunc vero Ausonias ita se convertit ad artes
ut Latio fuerit paene latina magis.
Atque ut eo redeam quo sum digressus, ut autem
nunc etiam vates vivere certus eram.
Sorduit humanas quicquid sibi subdere mentes
90 displicuit posset quicquid amare puer.
Obtulit in triviis quemdam fortuna magistrum
qui numeris certum diceret esse modum.
Hunc colui supplex, illi tantisper adhaesi
dum didici certis legibus ire pedes.
95Sponte sua influxit paucis mihi Musa diebus
et mihi jam puero non leve nomen erat.
Ut non praecipuus dubitarit scribere vates,
Hesse puer, sacri gloria fontis eris.
Carmina cum primum populus mea lecta probaret
100 clausa fere fuerant jam tria lustra mihi.
Illo me studiis Erphurdia magna fovebat
tempore, et ingenii publica signa dedit.
Et jam quarta meis accessit Olympias annis
Bucolicis lusit nostra juventa modis.
105Pluraque praeterea juvenilia carmina lusi
quae, quia sunt etiam publica, nosse potes
nunc mihi ab undecimo ter quintus vivitur annus
aetatis non est plusve minusve meae.
Tempore quo Caesar ter maximus Aemilianus
110 in Venetos duri fulmina Martis agit.
Scribimus illustres Heroidas ecce puellas
has tibi praecipue dedico posteritas.
Accipe diva senex gremio tua pignora amico
si potes atque piae nomina matris habe.
115Has partim absolvit sub iniquo Prussia caelo
qua vagus admissas Vistula sorbet aquas.
Partim ubi flaventes niger Odera versat arenas
absolvi vidit nobile Gymnasium.
His mea Peligni mirari musa poetae
120 ingenium potius quam sapere ausa fuit.
Hactenus a studiis si non vera omnia scribo
ultima qua fallam causa sit ista precor.
Quos tulerit nostro Germania tempore vates
e multis aliquot dicere forte roges.
125Quisquis es Hutteni lector percurre libellos
quemque suo reddit nomine quemque loco.
Inspice Posteritas Hutteni carmina vatis
hunc recto poteris dicere jure tuum.
Hac igitur, forte atque alia ratione, poetae
130 nullius in nostro carmine nomen erit.
Nomina transierim vatum non digna malorum
invidia dicar non caruisse malis.
Vatibus addidero doctis mala nomina forsan
judicium dicar non habuisse bonis.
135Fortunae atque animi jam dudum munera nosti
naturae superest dona referre meae.
Corpus erat membrisque decens patiensque laborum
robore firma suo, brachia, crura, latus.
Forma virum decuisse potest, sine labe decensque
140 frons diversa, animi spiritus altus erat.
Hactenus haec juvenem de se dixisse feretis
o quibus aut lecta est aut mea musa placet.
Lusimus haec certe properanti carmina plectro
dum nimis ad metam noster anhelat equus.
145Parcite si qua minus justum referuntur ad unguem
haec sunt ingenii munera prima mei.
Tempora venturae tangam si forte senectae
plura quidem primis et meliora dabo.
Tum quoque Posteritas tibi multa legenda relinquam
150 tamquam primitias suscipere ista velis.
Et me si mereor, nec enim est attingere primos
postremos inter temporis hujus habe.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroidum epistolarum libri tres — IV. Martha Maximino.Heroidum epistolarum libri tres — Liber primus, qui historicas continet. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — IX. Eobanus PosteritatI.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-ix-eobanus-poste--helius-eobanus-hessus-4a529c
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — IX. Eobanus PosteritatI.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-ix-eobanus-poste--helius-eobanus-hessus-4a529c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.