CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — IV. Martha Maximino.

latín

Perlege Magdalidos nisi sordet epistola Marthae,
vix bene Judaea facta Latina manu.
Quo magis erranti debes ignoscere dextrae,
hac patrias usae scripsimus ante notas.
5Quaeque Hebraea prius didicit manus ire retrorsum,
nunc male directum Romula tentat iter.
Ergo sua dispar si stet sine lege character,
Haec ruditas veniam quo mereatur habet.
Aspicies aliquas etiam fortasse lituras,
10 hoc flentes oculi scribere more solent.
Non quibus incesti lacrimis solantur amores,
Non quibus absentem deflet amica virum.
Sed quibus ipsa suum crudeli in funere natum,
flevit inhumano semine facta parens.
15Sic ego longinquae cultrix, nunc exsul, eremi
Multa diu silvis et sine teste queror.
Hospitis ecce subit praesentia dulcis Iesu,
Hic precor in lacrimas non ego tota fluam ?
Externas abiit redivivus frater in oras,
20 nunc populis rectam praedicat ille fidem.
Antra soror petiit longo deserta recessu,
longius et forsan quam decuisset abest.
Te quoque saeva procul nobis fortuna coegit,
nec requiem passa est hanc superesse mihi.
25Sola levat nostras Marcella pedissequa curas,
exilii cultrix haec quoque fida mei.
Ipsa domo vidua, et parvo contenta sacello,
pauperiem levibus praefero diviciis.
Nam quibus in patria rebus praedives agebam,
30 gratulor hic certe quod caruisse licet.
Nam quibus ista semel venit sitis aemula Christi,
divitiae spinas et grave virus habent.
Libera ab his igitur curis Lernaque malorum,
Corpus in hoc regnum non simulanter ago.
35Inter Arelatias et Avinia moenia turres,
Hic ubi de Braccis Gallia nomen habet.
Venimus aequoreis hunc actae fluctibus orbem,
hoc tandem nostra est ancora fixa loco.
Hic ego, quae virtus non est mea, nota frequentor
40 Adque meos veniunt plebs numerosa lares.
Grata sit o utinam victori ea gloria Christo,
fumus ad hunc animum pertinet iste nihil.
Quod si forte roges unde ista frequentia ? Causam
nec didicisse tibi est nec mihi turpe loqui.
45Non tanti Judaea feris erat advena Gallis,
Ingenii merces non fuit ista mei.
Ipse nova afflictae fecit spectacula genti,
Qui vitam fratri reddidit ante meo.
Est locus horrenti densissimus undique silva,
50 rupe sub umbrosa stagnat opaca palus.
Innocuas prius infecit Draco pestifer undas,
Jamque omnis juxta noxius aer erat.
Lurida vicinas invasit pestis in urbes,
rura nec agricolis tuta fuere suis.
55Strata jacent passim grassante cadavera morbo,
iratum populo dixeris esse Deum.
Morbida quinetiam mediis animalia silvis,
Cum vita catulos deseruisse ferunt.
Saepeque tabifico nubem cecidisse volucrum,
60 et vitam caelo non potuisse trahi.
Saepe latens etiam vicini in fluminis unda,
dicitur incautas praecipitasse rates.
Interdum insidiis nactum loca tuta viarum
innumeros avida corripuisse gula.
65Cladibus his igitur tristis vicinia, tandem
fisa Deo nostram sollicitavit opem.
Praebuimus facilem justis hortatibus aurem,
Ad monstrata trucis venimus antra ferae.
Multa timens longo plebs restitit intervallo,
70 suspensa tacite mente futura manens.
Ipsa salutato Stygii victore Draconis
accessi audaci lustra timenda pede.
Ecce sed assuetis dum pectora munio signis,
monstrosum juxta conspicor esse pecus.
75Exuvias hominis lambebat et ossa perempti,
sanguine adhuc calido sparsa rubebat humus.
Dicere qua fuerit letalis bestia forma,
Nulla sine ingenti lingua tremore potest.
Ore tenus vasto Cadmaeo immanior angue,
80 quemque pyra vidit vindice Lerna mori.
Qualis erat quem praecipitem de sede Michael
aetherea, Stygiae trusit ad antra domus.
Lata venenificis pandebat rictibus ora,
vulnificis ingens dentibus ordo fuit.
85Vibrabat tardis ingentes motibus alas,
ore vorax, mordax dentibus, ungue rapax.
Turpiter immundum cauda desivit in anguem,
multiplicem fecit lubrica spira rotam.
Hunc tamen immanem vita spoliavimus hostem,
90 Haec etiam victor gloria, Christe, tua est.
Non mea Amazoniam torquebat dextra securim,
nec Lacedaemonio canduit ense manus.
Frons mea non galeam thoracave pectus habebat,
Arma quis in timida virgine sumpta probet ?
95Praebuit arma fides mihi praesentissima Christi,
Spes rata pro clypeo, crux mihi cassis erat.
Mens devota Deo strictum sese obtulit ensem,
in superos hastam non simulatus amor.
His instructa armis hoc agmine tuta potensque,
100 compressi immanem femina nuda feram.
Ille quidem solito venienti blandior, omnes
saevitia posuit jam fugiente minas.
Sicut ubi irato vulpes blandita leoni,
impresso supplex pectore reptat humi.
105Sicut et imbellis coram tondentibus agnus,
aut canis ad positas officiosa dapes.
Horrida jam vinctum muliebri guttura cesto,
fortiter incultum traximus ante nemus.
Obruit hunc populus saxis confodit et hastis,
110 carmine testatus gaudia summa novo.
Sic cecidit victore Deo ferus ille potensque,
nuper Arelatii depopulator agri.
Gratia victori mox acta est debita Christo,
suscipiunt sacram milia multa fidem.
115Ad nova conveniunt stupidae miracula gentes,
lustralesque pia voce precantur aquas.
Chrismate Apostolico venias precor uncte sacerdos,
praecipue sacrum te decet illud opus.
Credentis populi veteratas ablue sordes,
120 debitaque auctori foenora redde Deo.
Pro pietate vacent Aquitanica templa parumper,
Templa pater meritis facta beata tuis.
Frater in has merito partes quoque Lazarus isset,
sed procul hinc tellus Massiliensis abest.
125Illum cura tenet commissae strenua plebis,
Tu magis hic certe tutus abesse potes.
Tuque prior meritis cano et reverentior aevo,
praecipue sacrum te decet illud opus.
Et jam tota tuas decantat Gallia laudes,
130 per te de veteri libera paene chao.
Error adhuc paucis Druidarum spirat in antris,
cetera virtute est fabula fracta tua.
Nam licet et Mariae gens debeat illa sorori,
quam tibi commissam Lazare frater habes.
135Plus tamen acceptae per te stat gloria famae,
praecipue sacrum te decet illud opus.
De septem decies Christi viventis alumnis
additus es nostrae duxque comesque viae.
Te duce nostra data est ventis sine remige navis,
140 Te comite in portum non minus acta suum.
Caerula tu fortes turbantes aequora ventos
jussisti celerem carpere saepe fugam.
Ad tua consedit Boreas mandata nivalis,
occuluit nigrum torva procella caput.
145Tu dux tuque comes nobis, tu rector, et idem
Navita, tuque pater tu quoque frater eras.
Omnia sicut eras et adhuc ut es omnia nobis,
praecipue sacrum te decet illud opus.
Me lex feminei sexus vetat addere cuiquam,
150 quae nisi de vestra non datur unda manu.
Legitimus saltem si possit adesse minister,
Non aliquam legem quicquid oportet habet.
Quare age ne tardes populi te longa moratur,
Atque novum series discit avara Deum.
155Officiosa quidem populo documenta ministro,
qua licet, et quantum virgo docere potest.
Nec male sic forsan Christi sudamus in agro,
o utinam pietas grata sit ista Deo.
Saepius utque meas ire est dignatus in aedes,
160 hospes dignetur pectoris esse mei.
Donec ab humanae resolutus carcere vitae,
alta celer supra spiritus astra volet.
Plura vetant lacrimae per labra in verba cadentes,
quas amor ignavas non sinit esse. Vale.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroidum epistolarum libri tres — IV. Maria Joanni.Heroidum epistolarum libri tres — IX. Eobanus PosteritatI. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — IV. Martha Maximino.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-iv-martha-maximi--helius-eobanus-hessus-2df21b
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — IV. Martha Maximino.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-iv-martha-maximi--helius-eobanus-hessus-2df21b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.