Haec dilecte Deo juvenis tibi venit ab illa,
quae tibi quo licuit tempore mater erat.
Signa quid aspiciens gladium miraris utrumque ?
Hic mihi causa fuit vulneris, ille tibi.
5Vidimus his laesi morientis vulnera Christi,
Heu quantum miseros est meminisse dies.
Nunc tamen hoc pejus doleo, quo longius has te
meque simul terras deseruisse queror.
Pulsus in Aegeam Romano a Caesare Pathmon,
10 incolere ignotam diceris exsul humum.
Quae simul ut nostras fama improba contigit aures,
sensibus excideram mortua paene meis.
Idque ego jam dudum vel tale quid aegra timebam,
Docta satis casus posse timere graves.
15Fortiter hic animus longoque induruit usu,
pectoris haec non sunt vulnera prima mei.
Ante per immensum pelagus jactata malorum,
ante in curarum gurgite mersa fui.
Tu quoque nostrarum comes et pars maxima rerum
20 testis es afflictam sic potuisse queri.
Cum qua quicquid erat durum commune tulisti,
adnumerans damnis vulnera nostra tuis.
Qui mihi quod carae frater solet esse sorori,
Cui fueram fratri quod solet esse soror.
25Denique quem primum dilexi semper ab illo,
illo, qui nobis omnia solus erat.
Qui moriens matrem tibi me mandavit, ut esses
Tu quoque desertae quod fuit ille mihi.
Defeci, terramque genu labente petebam,
30 a terra manibus sum relevata tuis.
Hoc pius aspiciens aliquis miseratus utrumque est,
dixerat, ah quoties haec misera, ille miser.
Flebant et Solymae tamquam sua viscera matres,
addidit immites impia turba minas.
35Plura vetat meminisse dolor, quis cetera fando
pallentes calido non riget imbre genas ?
Omnibus intereras, mecum omnia dura tulisti,
o nec adhuc aliquo fine quietus agens.
Cur igitur tot passe animo subeunte labores,
40 Non mihi sollicito pectore flendus eras ?
Cur non exciderim tam saeva exterrita fama ?
Cur tua non nostrum vulnera pectus agant ?
Tunc ego vel potui crudelior esse videri,
quam quibus est propria mamma resecta manu.
45Nata feris pavisse feras, tigresque luposque,
Non potui casto pascere lacte Deum.
Duritia potui superare adamanta videri.
Si non quae pateris non meruisse querar.
Quae quamvis placuisse queant tibi forte per ipsum,
50 Qui mala postremis deteriora tulit.
Te tamen indigne plecti dolet. O mihi saltem
Quis dabit ut pro te tristia fata feram ?
Cui, quod non penitus cecidi, quod paene revixi
mortua, cui quod sum debeo, quodque fui.
55Ut taceam qua me totiens pietate levaris,
quanta animi fuerim sarcina saepe tui.
Omnia solus eras soli mihi namque relictae,
postquam est in patriam redditus ille suam.
Ille decus nostrum, nostrae dator ille salutis.
60 Heu mihi cur nomen dicere triste fuit.
Nescio quae dulcedo meos renovare dolores
Hic solet, in dicto nomine vulnus erat.
Maternum exanimant dilecta vocabula pectus,
et tamen est quare commeminisse juvet.
65Sic quoque vicina jam lumina morte gravatus
Matris in indicto nomine mitis erat.
Tam miserae, fractaeque malis, passaeque dolores,
dixisses quiddam blandius interii.
Ecquae vel potuit gravius vel debuit umquam
70 quod peperit nostra mater amare fide ?
Ecquae vel majus peperit ? Cui deinde per omnem
Cum partu vitam vivere pejus erat ?
Tempore ab hoc nostra quo terras venit ab alvo
humano soboles corpore tecta Dei.
75Quot tulerim duros non est numerare labores,
tempore ab hoc paucis laeta diebus eram.
Laeta fui tunc cum mihi missus ab aethere, dixit
pectore non falso nuntius ales, ave.
Tunc quoque, cum tantam peperi sine crimine prolem,
80 Cumque darent illi tres tria dona Magi.
Laeta triumphata redeuntem morte videbam,
calcantemque alacri nubila regna pede.
Spiritus a patria laetam quoque sede relabens
vidit, eras nostri pars quota et ipse chori.
85Cetera dura tulit sortis tenor omnia iniquae.
Quod juvet est inter milia multa nihil.
Quae si cuncta velim numero comprendere certo,
frondiferas Libani dicere coner opes.
Quot cedros Carmelus alat, quot gignat odoras
90 Hierichus vernis solibus usta rosas.
Pauca tamen meminisse juvat, quibus ipse notatis
Tu quoque pacifico tristia corde feras.
Frigora pauperiemque pati res dura videtur,
At nihil est, horum milia multa tuli.
95Quem mihi tunc animum credis dilecte fuisse,
Carmina vaticinans dum canit ista senex ?
Maeror, et anxietas, dolor, inclementia fati,
Mater in hoc puero sunt obeunda tibi.
Non secus obstupui, quam si nil tale timenti
100 hausissent medium tela cruenta latus.
Nondum convalui, nondum dolor ille resedit,
Ecce nova Herodes monstra tyrannus agit.
Audiit Hebraea venturum ab origine Regem,
Qui se de tanto pelleret imperio.
105Protinus aedicto crudeli occidere mandat,
quisquis adhuc linguae masculus esset inops.
Hic dolor, hic miserae plangunt sua viscera matres,
saepius e medio viscera rapta sinu.
Saevit in innocuo crudelis sanguine miles,
110 flebilius nihil hac caede fuisse potest.
Ipsa Deo monita Aegyptum fugitiva petebam,
duxit Josepho nos comitante puer.
Hic aliquot fatis, sed tristibus egimus annos,
praebuit angustum lana colusque cibum.
115Vix peregre patriam Galilaeaque rura reversi,
instabat Solyma festus in urbe dies.
Venimus ad typici sacrum sollemniter agni,
Dum timeo natum perdere, natus abest.
Illum ego quaesitum tris soles anxia, tandem
120 invenio sacros disserere ante patres.
Vix isto annorum duo tempore lustra peregit,
et potuit tantos ille docere viros.
Crevit, et inde puer meliores induit annos,
me vacuam vidit nulla dolore dies.
125Jamque vir egressus sexti confinia lustri
in sibi praescripta coeperat ire via.
Per nova mirantes tenuit miracula turbas
et novus in tota gente propheta fuit.
Testis es ante alios (nec enim te carior illi
130 alter erat) quo se gesserit ille modo.
Quot miseros, quot monstra hominum, quot lumine cassos,
reddiderit per tot milia nemo rogat.
Scis quibus interea curis gemebunda tenebar,
certa dolorificum non procul esse diem.
135Saepe gemens dixi : cui me moriture relinquis ?
Quis dabit heu tecum me quoque posse mori ?
Ille quibus potuit verbis lenire dolorem,
saepe tibi dixit vestra sit ista vide.
Te quoque saepe gravis flenti discrimina fati
140 Non puduit madidas tergere veste genas.
Et mea saepe tuae lacrimae super ora cadebant,
exciderem manibus cum resupina tuis.
Et jam tempus erat fatalem solvere morsum
Tristior affulsit quaelibet hora mihi.
145Ascendit Solymam palma sublimis in urbem,
exceptus veri regis honore fuit,
inde sacra vulgus deturbat ab aede profanum,
a turba saxis paene petitus erat.
Sex modo restabant quos vellet vivere soles,
150 Heu nimis in curas tempora longa meas.
Hic mihi nec luces tacitae nec tempora noctis
in lacrimas spatii sufficientis erant,
anxia, sive aberat, quaerebam semper ubi esset,
anxia, sive aderat, ne male abiret eram.
155Omnia tu melius, mecum tu semper agebas
omnia tu memori mente tenere potes.
Quis ferat illius noctis meminisse cruentae,
quae cenam Paschae prima secuta fuit ?
Vosne Cedroneae captum potuistis olivae
160 immeritum sicca fronde videre Deum ?
Ipse rapax amnis lapsas a corpore guttas
sensit, et attonita mollior ibat aqua.
Territa diffugit sub opacam Cynthia nubem
paene etiam caelo nox abitura fuit.
165Mene quieturos posuisse cubilibus artus ?
Mene relaxata mente fuisse putas ?
Quolibet usque illum tam longa nocte trahebant.
Hac ego sum tacitis passibus ausa sequi.
Nunc ego per clausae rimas spectare fenestrae
170 Dum cupio, indigne saepe repulsa fui.
Vidi ego vel probris lusum, vel verbere caesum
nullus in attonito pectore sanguis erat.
A quoties, ridente aliquo mea vulnera, flevi
a quoties supplex qualibus usque fui.
175Hic quoque qua poteras miseram pietate, juvabas
egressus dirae limina nota domus.
Quis meminisse queat dirae scelera omnia noctis ?
Non satis est tantis ulla querela malis.
Quot gelidae aestivis errant in montibus umbrae,
180 quot matutino gramina rore madent,
tot mea presserunt lacrimosi corda dolores,
Illa quae cladem nox mihi prima tulit.
Nox Acheronteis intempestivior umbris
Nox tamen in curas non satis ipsa meas.
185Tristior in nostras lacrimas successit Eous,
et pejora novum vulnera mane tulit.
Vix caput extulerat trepido sol territus orbi,
maestus in attonita perstrepit aure sonus.
Qui nova credentem populum per signa fefellit,
190 Qui se praesentem dixit adesse Deum.
Qui sua praetulerit sanctae ludibria legi,
quem pro lege jubet Praesul uterque mori,
rite coronatum Praeses Romanus Iesum,
damnat ad extremam justior ipse crucem.
195Parcitis immeritae pubes Judaea parenti,
sic ego sic vestra voce levanda fui.
Hoc erat officium matri praestare relictae
o etiam veteri durius angue genus.
Et jam tota cohors portis erumpit apertis
200 impositam collo bajulat ille crucem.
Qua licet usque sequor te solo tuta ministro
in latebris comitum cetera turba fuit.
Attamen et mecum quaedam venere sorores
sed gravis has longe jussit abesse timor.
205Non satis ipse oneri quoties cecidisset, amare
vapulat, infecta surgere jussus humo.
Tacta rubebat enim, vestigiaque ipsa tenebat
sanguine quae fuso fecit utrumque genu.
Quid facerem ? Totiens jacui jam frigida, flevi,
210 nunc quoque, si quaeras : quid facit ista, fleo.
Quasque legis toto multas in carmine mendas
De lacrimis factas noveris esse meis.
Ventum erat interea mortis loca ad alta, paratae
Ecce sudes, clavos, arma, flagella, crucem.
215Tunc ego, vel nullos potui sensisse dolores,
vel potui humani cordis habere nihil.
Sanguine jam roseo ligno sudante pependit,
transiit effossum militis hasta latus.
Jam mihi pendentes licuit tetigisse lacertos
220 Oscula jam nigro frigida ab ore tuli.
Dicite prolificae felicia nomina matres
dicite de vobis talia si qua tulit.
Nulla tulit, nulla est aevo latura sequenti,
curarum hoc pressit sarcina tota caput.
225Tot mala, tot curas, tot iniquos passa dolores
conqueror extremum longius ire diem.
Quoque magis doleam sine te, carissime, cogor
vivere, qui miserae dulce levamen eras.
Non ego te aspiciam vestri mandata magistri
230 historica populis insinuare fide.
Non mihi sollicitae numeranti taedia vitae
artifici falles tempora longa mora.
Nunc quoque quae tecum quondam monumenta solebam
visere, stant soli sola videnda mihi.
235Illa ego, divitibus seu lucidus exit ab Indis
seu niger Hesperiam lucifer intrat aquam.
Flexa genu praesens fletu contemplor amaro
Ille locus nostri signa doloris habet.
Illius apparent vestigia maesta perempti
240 illius innocui caede cruenta viri.
Hic stetit, hic cecidit, saxo defecit in illo,
hoc ego strata loco cum pateretur eram.
Haec illum crux alta crucem tulit inter utramque
mortuus hic munda sindone tectus erat.
245Hic me semianimem carissimus ille refecit
Ille per Aegeas nunc male pulsus aquas.
Talia dum meditor mecum tua semper imago est.
Tu procul hinc absis milia multa licet.
Ipsa quidem Solymis numquam exeo corpore ab oris
250 mens tamen et caelos et tua regna subit
mens spatio peregrina brevi quocumque volebat
tollitur, et nullo limite clausa volat.
Haec igitur totiens ad te spatiatur et errat,
carceris haec extra testea claustra sui.
255Ipsa domo vidua tacito secreta recessu,
in meritas solvo dum licet ora preces.
Interdum repeto veterum praesagia vatum,
in curas olim carmina scripta meas.
Rara mihi est etiam reliqui congressio vulgi,
260 quam quarum satis est vita probata mihi.
Hae quoque sunt nostrae quod possunt esse senectae,
Flos prior aetatis decidit ille meae.
Aufferor, inque dies venientibus opprimor annis,
plena quater vitae sunt tria lustra meae.
265Nec mihi scire licet quid agas carissime rerum,
credentes etiam fallere fama solet.
Nullaque quae possit de te tot euntibus annis
littera, vel minimum dicere, visa mihi est.
Nec tamen hoc miror, tot enim maria inter utrumque
270 forsitan ingratae causa fuere morae.
At tibi qui nostro saepe est in amore minister,
omnia mandatis fert mihi plena tuis.
Hinc licet agnoscam quid agas, tamen omnia vellem
plenius, et digitis scripta videre tuis.
275Interea loquitur pro te tua littera nobis
Orbi, non soli littera scripta mihi.
Littera quae vestri testatur gesta magistri,
usque sub extremum non peritura diem.
Quo sane mortale nihil meditare libello,
280 Sidera sublimi vertice summa feris.
Sicut ubi radios visu penetravit acuto,
prima avium caelo proxima saepe volat.
Abdita vidisti divinae scrinia mentis,
mystica quo nobis cena peracta loco est.
285Illa utinam nobis non ultima cena fuisset,
aut esset propera morte peracta mihi.
Sed tamen hoc cessit melius populoque redempto,
et quibus est recto tramite cura sequi.
Differri haud potuit quod opus restabat agendum,
290 qua bona sit causa nostra querela caret.
Tu si quando potes maestam solabere matrem,
Cur vacat officio dextera fida suo ?
Damna fer interea sortis patienter iniquae,
Jam patria felix divite civis eris.
295Nec dubita post paulo Ephesum tua templa redibis,
donec ab his curis vivus ad astra voles.
Ipsa feram placide superantis taedia vitae
quam precor ut paucis, qui dedit ille ferat.