CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — IV. Barbara Eusebio.

latín

Si qua nefas Graiae sunt hic, ut plurima, linguae,
conveniens dominae littera nomen habet.
Quae tamen Eusebium nisi prima in fronte tulisset,
nolles ignota scripta videre manu.
5Aspice, si qua potes praegrandibus otia curis
furari, officio res eget ista brevi.
Barbara Bythino sata sanguine, patre Tyranno,
hac tibi sim lecta nota salute precor.
Esse velim quare ne sit tibi scire molestum,
10 propositi non est causa pudenda mei.
Magnus es, ut fama est, lota de gente sacerdos,
diceris et verum posse docere Deum.
Gentiles nihil esse Deos patriosque penates,
sollicitor multos sed sine teste dies.
15Et quantum natura sinit rudis ire per altum,
tot membris unum suspicor esse caput.
Non tamen agnosco patriis infusa tenebris,
quae velut e nebula lumina nostra vident.
Ad te nostra igitur properavit epistola supplex,
20 his rebus miserae quod potes esse velis.
Quoque modo id fiat, qua sim ratione docenda,
si tamen, ut debes velle docere, voles.
Unus et hic animo mihi compatiente fidelis
ostendet, per quem carmina nostra legis.
25Sed ne forte putes de me tibi falsa referri
quod de me nolles credere crede mihi.
Credenti facile est rescribere pauca puellae,
sum Graias, quamvis barbara, docta notas.
Me pater exactis tribus haec ad tempora lustris,
30 sollicite ingenuas quaerere jussit opes.
Quamvis ergo mei vernent juveniliter anni,
non me, cui scribas, non satis esse puta.
Sunt etenim quae me suspensam saepe morantur,
plurima de vestris scripta voluminibus.
35Et quia tam firma niti ratione videntur,
plus etiam patria relligione placent.
Quae tamen ut vestri texerunt mystica vates,
mens mea quid claudant scire profana nequit.
Scripseris ergo brevi quae nos nescire dolemus,
40 forte tuo poteris complacuisse Deo.
Quis Deus exsistens ante omnia saecula solus,
quale apud hunc verbum rere fuisse Deum ?
Omnia quis fecit ? Sine quo nihil ? Aut quid in illo
vita est ? Quam lucem nox capere ulla nequit ?
45Quis testis de luce fuit ? Quae illuminat omnem
lux hominem ? Quis non notus in orbe fuit ?
Quem non excepere sui ? Quod denique verbum
fit caro ? De verbo quomodo facta caro est ?
Ardua scripta magis quam quae mediocria captent
50 ingenia, o hominem qui capere illa potest.
Vana per haec nostrae fiunt ludibria chartae,
heu mihi quas larvas carmina nostra sonant.
Stupra, doli, fraudes, polluta libidine sacra,
si faciunt divos patria terra sapis.
55Sed puto de superis haec est sentire nefandum,
commendant vestrum sobria scripta Deum.
Sicut enim plures male res capit una magistros,
commodius plures qui regat unus erit.
Et gravis est uni divisa potentia regno,
60 sume Deos plures munde jacebis iners.
Unus et hic trinus solo regit omnia nutu,
littera de vestra plurima lege docet.
Hunc unum trinumque animus cognoscere gestit,
fac nequeam per te non didicisse queri.
65Hic quoque sunt nostrae quaedam sublimia menti,
quae nisi tu doceas unde petemus opem ?
Quis pater ingenitus ? Quis filius ? Et quis ab illis,
procedit patrio spiritus igne potens ?
Qui credam potuisse aliquem de virgine nasci,
70 ni per te miserae luceat ista fides ?
Non haec Oleniae nutritum lacte capellae,
de superis aliquem delituisse docent.
Ista nec in varias labentem Protea formas,
membra nec hic patrium parturit orba femur.
75Nulla hic prolifico de vertice nata virago est,
non fert hic aliquam lubrica concha deam.
Nulla hic sunt veterum deliramenta deorum,
o sacram multa relligione fidem.
Quaeris ubi intuear legis mysteria vestrae,
80 in patria, mirum, discimus ista domo.
Est vetus hic, omnes, quibus est, neglecta per annos
condita de vestra bibliotheca fide.
Hanc nisi deridens nemo conspexit, ab illo
quo primum in patrias tempore venit opes.
85Hanc paulo ante aliquis Rex Pontica sceptra gubernans
attulit affines depopulatus agros.
Hanc quoties licuit secura per otia furtim,
intrabam studiis officiosa novis.
Utque sumus vetiti cupidissima turba puellae,
90 divinum rebar quo prohiberer opus.
Sed neque falsa fui quamvis muliebriter egi,
et juvat a vetito non potuisse trahi.
Illic Hebraeos, divina poemata, vates
vidimus et famae nuperioris opus.
95Vidimus antiquo descripta oracula Mosi,
vidimus et quicquid lex modo vestra probat.
Denique quicquid erat sic nos vidisse fatemur,
lumina ceu Solem nostra videre solent.
Per nebulas ut tecta videt longinqua viator,
100 ut videt in tremula navita lumen aqua.
Sic ego mortiferae nondum eruta noctis ab umbra,
quo videam miserae lumen abesse queror.
Cur aliena petam patriis exercita sacris,
nescio, si quaeras, sed tamen ista peto.
105Nemo mihi est vestra de relligione magister,
ni mihi dicatur littera muta loqui.
Sic est, illa fuit mihi causa cupidinis hujus,
prima mihi invisum fecerat illa Jovem.
Forsan et ille potest timidae favisse puellae,
110 quem trinum nobis littera multa refert.
Et nisi credentem vatum chorus ille fefellit,
hoc est in toto mitius orbe nihil.
Adsit et ut totiens avida mihi mente vocatur,
sic se agnoscendum praebeat ipse mihi.
115Tu quoque cui nostrae dictant mandata Camenae,
pectora consiliis instrue nostra tuis.
Quid faciam per quod de sordibus eruar istis,
heu, quantum cultus displicet iste mihi.
Jamdudum libuit patrios exire penates,
120 sed timidam custos qui prohiberet erat.
Nunc tamen o tenera crudelem in virgine patrem,
heu, nimium duro carcere clausa premor.
Utque diu latuit, quam fertur Abantius heros
ne pareret forti praepediisse sera.
125Sic ego marmorea in turri conclusa reservor,
ne studeam cupidis complacuisse procis.
Stulte parens, non haec alicui debetur amanti,
virginitas soli nostra dicanda Deo est.
Rara comes mecum sed quae fidissima certe est,
130 et vigil occlusas excubat ante fores.
Triste coarctatis caput effero saepe fenestris,
et juga prospectu metior alta meo.
Nunc aliquis volucres faceret mihi Daedalus alas,
nunc ego Triptolemi curribus ire velim.
135Non me cara parens, non me pater anxius aevo,
non patrius plena messe movebit ager.
Protinus evadam gentis qua turba lavatae,
veridico tantum praedicat ore deum.
Sed vetor, et tristes meditor sine teste querelas,
140 ipsa animi testis conscia sola mei.
Quacumque aspicio longo stant ordine circum,
quos pater ut colerem jussit habere deos.
Heu, dolor ista colam stulti ludibria saecli,
ah pereat lapides qui putat esse deos.
145Ipsa ego ut excessi primum puerilibus annis,
nunc quoque tot divos suspicor esse nihil.
Nec ratione caret cur sic ego credere malim,
est aliquid veteres evoluisse libros.
Praecipue haec animo nuper vigilante notavi,
150 carmina Jessaeo vaticinata seni.
Quae diversa colunt gentes simulacra profanae
cuncta sibi humanae constituere manus.
Ora quibus numquam vero sermone loquentur,
quo nequeant aliquid cernere lumen habent.
155Nulla soni venient vanas elementa per aures,
nare sub ipsorum non erit ullus odor.
Organa deficient stupidas gustantia linguas,
cassa locuturae guttura vocis erunt.
In manibus nullum tactus erit instrumentum,
160 stant fulti nequeant quo tamen ire pede.
Noster at in caelo Deus est, quaeque ipse volebat,
omnia de veteri condidit orta chao.
Verius haud potuit tantus praedicere vates,
quis nisi mentis inops certa negare volet.
165Eia igitur dum laeta viret dum pullulat aetas,
dum pudet ingrata relligione premi.
Eripe clamantem Stygia de nocte puellam,
caelestem populis pandere docte viam,
si tua luminibus contingat epistola nostris,
170 non cupiam voto prosperiore frui.
Praecipue si quae mihi sint facienda docebit,
quo possim soli complacuisse Deo.
Tunc ego, vaticinor, totis accensa medullis,
clamabo patrios crimen habere deos.
175Jam mihi per scopulos videor salebrosaque saxa
effugere, irati jussa tremenda patris.
Ille quidem ferus est, larvasque ita respicit istas,
cogitet ut vestram perdere saepe fidem.
Viderit aversam cultus sprevisse priores,
180 ipsius, haud dubie, tam furit, ense cadam.
Nunc externa quidem longe est in regna profectus,
absentemque domo tertia luna videt.
Ignibus octavum postquam illa refecerit orbem,
longius a patria non erit ille domo.
185Opportunus abest, nec tempore possumus umquam
si libet hoc ipso commodiore frui.
Non precor ut venias, longa est via, sed tamen oro
ut veniat pro te littera scripta mihi.
Quod tamen ut peterem calamo dubitante timebam,
190 ausuram vetuit longius ire pudor.
Jam satis ingratae numeramus taedia vitae,
o utinam placeat littera nostra tibi.
Ardeo quam primum sacro de fonte lavari,
haec est propositi maxima causa mei.
195Nunc te si qua tibi est vestrae reverentia legis,
deprecor hic miserae quam potes affer opem.
Nec me destituas dubiis, mitissime, rebus,
stat mala pro vobis qualiacumque pati.
Adde fidem famae de te mihi tanta locutae
200 et mihi, si nequeas corpore, mente veni.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroidum epistolarum libri tres — III. Maria Magdalena Iesu Christo.Heroidum epistolarum libri tres — IV. Maria Joanni. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — IV. Barbara Eusebio.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-iv-barbara-euseb--helius-eobanus-hessus-46379e
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — IV. Barbara Eusebio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-iv-barbara-euseb--helius-eobanus-hessus-46379e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.