Anna viro conjux Joachimo mitto salutem,
mitto simul fratri si libet Anna soror.
Illud enim potui nomen meruisse videri,
Non aliquo tecum pignore facta parens.
5Legitimi solum tuleris commercia lecti,
Jam soror ipsa tibi, tu mihi frater eris.
Quinta fere triviae coierunt cornua lunae,
Dum queror absentem sola relicta virum.
Nam quia sis sacris discedere jussus ab aris,
10 Fama est ignotum constituisse mori.
Ah nimium vindex accepti poena pudoris,
quam premis, est tanto culpa dolore minor.
Tu nemora et saltus et saxa horrentia lustras,
et reliquo foetas cum grege pascis oves.
15Ipsa gemens viduo jaceo, et sine luce cubili,
Nox tamen est curis non satis ista meis.
An quia te arguerit summus de lege sacerdos,
abjectum tota relligione putas ?
An quia desperes sterili de conjuge prolem,
20 quod superest vita caelibe tempus ages ?
Et mihi quod multa magis est ratione dolendum,
spernis in abjectam forte redire domum.
Spiritus ante leves precor hic exhalet in auras,
ne causam sine te mortis abesse querar.
25Quid mihi fecundae numeroso semine matres ?
Quid reliquae dicent libera turba nurus ?
Tota malum certe de me Galilaea loquetur,
nec sat erit culpae Nazareth una meae.
Ipsa domo vidua perturbatos hymenaeos,
30 ipsa feram sterilis damna pudenda tori.
Nec mihi continua lacrimarum mole gravatae
fas erit in populum quolibet ire foras.
Scilicet exierim nasutae fabula plebi,
saepe malis vultu saepe notanda manu.
35Atque aliquis miserae mihi dixerit impius osor
Vir tuus, ut templis munera ponat, ubi est ?
Heu mihi quid faciam tam grandibus anxia curis,
vulnera erunt cordi talia verba meo.
Tunc cupiam extremos, si qua est via, tollar ad Indos,
40 aut ubi stat vasto pondere nixus Atlas.
Seu qua Lycaoniam vis me jactarit ad Arcton,
qua ferus unguipedes Sarmata pascit equos.
Omnia dura prius quam duri opprobria vulgi,
Mens sibi demeriti conscia ferre potest.
45Quamvis innocuum quid te meruisse putandum est ?
Causa nocens poenae vindicis ipsa fui.
Ipsa diu thalami vanos ignobilis usus
Jam dudum culpae suspicor esse meae.
Atque ita dum vario curarum supprimor aestu
50 et queror absenti displicuisse viro.
Spes nova de superis nova consolatio venit,
o bona, et ex animo spes referenda mihi.
Esse quid hic reris quod jam pejora querenti,
Tam cita laetitiae causa fuisse queat ?
55Non ego te longa suspensum ambage morabor,
si qua placent laus est dicere fine brevi.
Pronus anhelabat sub noctem condere Titan,
Oceano radiis jam rutilante diem.
Tristia difficilis flebam dispendia lecti,
60 Non tamen in vanas tota soluta preces.
Ecce per illunem jubar effulgere fenestram,
totaque luce nova visa nitere domus.
Dum stupeo et tremulos gelidus timor occupat artus,
ante meos oculos palmifer ales erat.
65Candida vestis erat tenui pellucida filo,
fallebant oculos attamen illa meos.
Tales saepe ferunt genios vidisse Deum, quas
aetatum custos littera cantat anus.
Neve putes oculos lusos ab imagine falsa,
70 praebuerant certam verba secuta fidem.
Quae nunc legitimi gemis otia vana pudoris,
Summaque pro danda numina prole moves.
Accipe ne dubites neu sis ignara futuri,
ante Deum est precibus gratia parta tuis.
75Vidit et ex ipso visam exaudivit olympo,
aeterni pietas officiosa Dei.
Visa diu sterilem mature ingressa senectam,
mox nova concepto pondere mater eris.
Atque ut mirifice clausa nascetur ab alvo,
80 sic te quam paries filia major erit.
Nomen erit Mariae, lucem quia gentibus edet,
et sacra et ex utero flamine plena Deo.
Templa colet, sacras stabitque juvencula ad aras,
donec eam nasci qui jubet, ipse volet.
85Nec dubita tot te sterilem et sine prole diebus
posse novis fieri foetibus Anna gravem.
Sara novem decies sterilis permansit in annos,
qua tamen Isaac aeditus exit anu.
Israeligenis de fratribus orbus Ioseph,
90 Est infecunda de genitrice satus.
Exiit occlusa Samson robustus ab alvo,
hoc nascente parens in Samuele fuit.
Ergo diu remorata aegri solacia lecti
reddita, quo signo confitearis habe.
95Est via surgentem qua porta salutat Eoum,
Sola inter Solymas aurea nomen habet.
Illac exieris redeuntem amplexa maritum
excipies, quo post tempore mater eris.
I nunc virginei florem latura pudoris,
100 et plecti ex merito teque virumque puta.
Dixit, et in tenues secus haud evanuit auras,
quam cita consumpta fulgura nube solent.
Ipsa ego qua potui fugientem voce sequebar,
Laetitiam lacrima testificante novam.
105Quisquis es o superum comes et facunde minister,
fac rata sint per te nuntia dicta mihi.
Nunc tu sive pari solatus numine (namque
credi te nobis plus meruisse decet)
sive manet tristi gravidus sub pectore maeror,
110 ut tandem redeas in tua vota precor.
Ibis in amplexus pariturae conjugis olim,
Gaudia quanta tibi ? Gaudia quanta mihi ?
Jam dolor et curae valeant animique labores,
membra voluptificum nostra gravabit onus.
115Illa diu nostrae requies sperata senectae,
hoc venit uberior quo mage tarda venit.
Ecce maritalis quam plena repensio damni,
i nunc et sterilis taedia finge tori.
Quo rogo sollemnes pudefacto nuper ad aras,
120 pulchrius amissus redditus esset honor.
Quanto igitur pejus pressa est tua tempore ab illo,
tanto nunc populis gloria major erit.
Aspiciet nostri quondam obtrectator honoris,
et misero forsan quo crucietur erit.
125Aspicient nobis qui condoluere, nec illis
Laetitiae deerit copia grata novae.
Quam cito vicinas ea fama exibit in urbes,
quas Judaea potens et Galilaea tenent.
Tunc tibi nec princeps volet exprobrare Sacerdos,
130 invida nec sacras claudere turba fores.
Dulcia inexperto succrescent pondera ventri,
donec agat plenam Cynthia nona rotam.
Namque, quod haud credo, nisi fallit palmifer ales,
Magna erit haec certe filia quicquid erit.
135Nam quid mirifice ? Quo semine ? Quove marito ?
Quid ? Cujuslucis gentibus aedat opus ?
Quid ? Jam plena Deo ? Sacras quid stabit ad aras ?
Donec, eam nasci qui jubet, ipse volet ?
Haec sunt virtutis certissima signa futurae,
140 quae bonus hic vero nuntius ore docet.
Ergo nec immerito nostri penetralia ventris,
Clausa diu magnum parturiere decus.
Carius est quodcumque bonum spes longa morata est,
semper et in magnis rebus ubique mora est.
145Et velut ex facili brevis addit gratia parto,
sic aegre quicquid venit habere juvat.
Hinc decuit nostri remorari gaudia partus,
Major ut ex tardo consequeretur honos.
Non fuit ergo aliqua culpa hoc venisse querendum,
150 Consilii res haec omnipotentis erat.
Qui caelum terrasque chao produxit inerti,
Imperium cujus cuncta creata manent.
Quem nostri prima coluere ab origine patres,
Cum puero genitor, cum genitore nepos.
155Qui rubro Pharium confudit in aequore regem,
Atque haec Israel duxit in arva genus.
Illi pro tanto referamus munere grates,
donec in hoc vivi corpore uterque sumus.
Ut cum fugerimus praesentis taedia vitae,
160 frigidaque impositus texerit ossa lapis.
Spiritus aethereis non exsulet actus ab oris,
sed patrii felix incolat arva soli.