Quam tibi debueram verbis mandare salutem
hanc te pollicitum sis memor esse mihi.
Si qua liturarum tamen hic dispuncta videbis,
pars quota de lacrimis illa fuere meis
5carcere, sancte pater, quo sum tibi jussa reponi,
sic merui, sic sum digna manere, premor.
Quod legis ex illo Paphnuti mittitur antro,
deliciae certe est nunc locus ille meae.
O utinam primis mea sic latuisset ab annis,
10 quae nunc est misero crimine vita nocens ;
vel mihi Parcarum subeunti jura sororum,
haesissent primo stamina rupta colo.
Non ego per vetitum patratae conscia culpae
flerem, successu posse carere preces.
15Tanta anima infelix peccati mole gravatur,
ut dubitem offensum paene rogare Deum.
Namque quid esse putas Stygia semel obruta nocte
lumina, nunc aliquam velle videre diem ?
Sed tamen amissum per te sperare favorem,
20 praescriptoque Deum carmine jussa rogo.
Quod tamen indigno mihi non licet ore profari,
vix audet nomen littera picta loqui.
Antrum est ut nosti foedum squalore situque,
vix quota longinquae portio lucis adit.
25Difficile exortum possis cognoscere Solem,
tam capit admissum parva fenestra diem.
Hac supplex seu mane rubet seu vesper anhelat,
emeditor jusso quas licet ore preces.
Prona caput, prostrata genu, dispassa lacertos
30 quem mihi fas non est ore referre precor
respice me miseram qui me qui cuncta creasti,
hoc nisi non audet lingua profana loqui.
Nec mihi tu, memini, plus hoc audere dedisti,
nec mea spurcities plus meruisse potest.
35Lingua Deum nescit viciis maculata fateri,
sacra profanato non decet ore loqui.
Atque utinam ut fasso mihi non licet ore precari,
sic precibus faveat pectoris ipse mei.
Quod nisi tu dederis venerando proxime caelo,
40 nescio an hae poterint pondus habere preces.
Tu potes irati numen placare tonantis,
neglectam miseris pandere docte viam.
Nunc mihi spes in te pater illa novissima restat,
qua si destituar vivere crimen erit.
45Non ego sufficio pro tot deformibus actis,
non, licet in poenas corpora mille feram.
Adde quod haec minor est quam me meruisse putarim
istud adhuc poena vindice pectus eget.
Cur ego non projecta feris ? Non obruta saxis ?
50 Cur non sum turpi nuda revincta pyra ?
In me desinitis crudeles esse Tyranni ?
In me tormenti deficit omne genus ?
Felices, quibus ante diem cecidisse, puellae,
et vera licuit pro pietate mori.
55Nunc ego Margaridos cuperem mihi fata, velimque,
per mala Niliacae Costidis esse comes.
Quis dabit ut saevo Bythinidos ense puellae,
aut quali cecidit Lucia morte cadam ?
Sed neque causa mihi est fidei suscepta tuendae,
60 nec veteres dixi crimen habere deos.
Vota Deo sanctique undis lustrata lavacri,
heu, duce sub proprio perfida miles eram.
Et ducis alterius non sum data signa secuta,
et graviter laesi sub quibus ipsa fui.
65Nunc dolor est hosti tantum favisse, nec illum
cum potui, celeri deseruisse fuga.
Filia lucis eram, sed lucem ingrata reliqui,
non intellectis mersa voraginibus.
Atque adeo longum per opacae devia noctis
70 processi, infernum jam prope limen eram.
Jam super infaustae puteum tollebar Abyssi,
infelix Stygio praeda futura cani.
Actum erat, interii, cum tu, pater optime, victam
excipis, et pulso fortiter hoste levas.
75Et licet ingratum est sceleris meminisse pudendi,
causa in eo tamen est cur meminisse voles.
Plus solito vitiis virtus collata refulget,
sicut in obscaeno splendida gemma luto.
Me pudeat sceleris, quoniam scelus omne pudendum est
80 at sua virtuti est gloria danda tuae.
Tempus erat medium tenuit Sol aureus orbem,
fecerat aequales utraque meta vias.
Indixere sacri festiva silentia mystae,
tempore quo debent non nisi sacra coli.
85Sola fui formae studiis intenta colendae,
mirantes vultu fallere docta procos.
Cumque frui cuperem solito foedissima lucro,
et fieret voti copia nulla mei.
Ecce venit senio quidam venerabilis albo,
90 hoc miserae nondum tempore notus eras.
Vestis erat non apta seni quam forte gerebas,
quam poterat credi non placuisse tibi.
Quae tum causa fuit tetricum posuisse cucullum ?
Quid loca Christicolae non adeunda subis ?
95Errantes revocare animas doctissime laus est
magna, tuis quod sum femina capta dolis.
Scis pater ut tamquam suspensus in oscula dixti,
ut possim tecum quolibet esse loco.
Ah pudet et dolor est meminisse, petentibus illud,
100 femina me numquam mollior ulla fuit.
Ad loca deductus rebus satis apta nefandis,
ipse rogas furtis commodiora peti.
Interius conclave fuit placuisse putabam,
plus nimio visum est lucis habere tibi.
105In loca deduxi minimae vix pervia luci,
nec satis haec votis clausa fuere tuis.
Quae tua nequitia est vel quis pudor improbe adulter ?
Quis timor hic solus nos videt esse Deus ?
Hic tu si quod ais verum est, quae tuta petemus ?
110 Hunc nihil est, inquam, quod latuisse queat.
"Ergo age, dicebas, quam desipienter aberras ?
Quod pudet ante homines non pudet ante Deum ?
Esse nocens superis, mundo sine labe videri,
sic misera es, sic te decipit hostis amas.
115Non ego te veni turpi fruiturus amore,
sed tibi ut ostendam teque tuumque nefas.
Heu misera obscaeno maculata libidinis aestu,
et nimium putri sordida facta luto.
Erras, caelestem non haec via ducit in aulam,
120 Quo ruis ? Infernam corruis ante domum.
Siste referque pedem mortemque evade propinquam,
me sequere ad vitam dux tibi fidus ero."
Finieras, fassae insolitus pudor ora notavit,
factaque sum verum lumen avara sequi.
125Non secus ac cupidus ruit in certamina miles,
cum fragor et rauca classica voce sonant.
Venit et abjecto reverentia nata pudori,
heu, nimium sero lumine visa mihi.
Exciderat vitae mihi consuetudo prioris,
130 spretaque sed nuper non odiosa Venus.
Hoc mihi tu poteras lingua praestare diserta
credibile est verbis numen inesse tuis.
Quae mihi per longae tot devia noctis eunti,
clausa erat, agnosci te duce coepta via est.
135Et jam per tenebras nova lux apparuit, ite
insidiatores, hostis, abite doli.
Ite leves animi vos dedignantis amores,
supplicium, laquei, vincla, venena, cruces.
Heu, male pro vobis juvenile expendimus aevum,
140 nunc alia est nostra meta terenda rota.
Ipse aderas tunc cum Christi nova jura professa,
pauperibus miseras evacuarer opes.
Quas ut ab igne novo mentem succensa calebam,
ausa fui in medio paene cremare foro.
145Quae quia saepe duces in gaudia vana fuerunt,
tristitiae comites fas erat esse meae.
Utque frequens spectatum aderat Thebaea juventus,
orsa ita sum populo, testis es, ipse loqui.
O quibus aut umquam placui, aut quos nuper amavi,
150 causaque nequitiae turba comesque meae.
Aspicite haec nostrumque oculis haurite dolorem,
discite et hac vestram Thaida parte sequi.
Vestra fui, vobis placui, vos ipsa colebam,
et placuisse grave est et coluisse nocet.
155Quae superest igitur congesta libidine merces,
amplius hic curae debet habere nihil.
Ipsa nocens veniam qualem docet iste precabor.
Per quem de venia spes bona facta mihi est.
Munde, vale, nimium tecum est infide moratum,
160 causaque nequitiae turba comesque meae.
Illic de populo quosdam movisse videbar,
et multos sceleris paenituisse liquet.
Atque utinam ex illis aliquis sua crimina fassus,
Thaidos offensum sit memor ante Deum.
165Forte erit e multis cui faverit ille roganti,
et dicat miserans haec quoque nostra fuit.
Tu quoque cui nostrae commissa est cura salutis,
quam potes his miserae casibus affer opem.
Longa mora est postquam latebrosae inclusa cavernae
170 non potui vultus Phoebe videre tuos.
Frugiferos aestas jam tertia colligit ignes,
an, rogo, adhuc nulla est gratia parta mihi ?
An gravis offensi nondum cadit ira tonantis ?
Heu, quantum est paucos emeruisse dies.
175Spes tamen est major vitae quam culpa peractae,
spes maneat, gravior nulla futura mora est.
Invisum tempus constans patientia vincet,
donec erit moti mollior ira Dei.
Tu nostro veniam supplex pro crimine posce,
180 ipsa feram jusso quas licet ore preces.