Si pater Hebraeos non est grave ponere vates,
perlege Romana pauca notata manu.
Sed quid et unde legas jamdudum, Hieronyme, nosti,
notaque vel tacito nomine Paula fui.
5Si tamen addubitas per quem tibi littera nostra
reddita, quo data sit tempore, quove loco.
Noveris haec prisci non venit ab urbe Quirini,
unde vetus ducunt stemmata nostra genus.
Non aliqua de parte data est Oenotridos orae,
10 Itala jamdudum terra relicta mihi est.
Denique non de quacumque est regione profecta.
Quodquod ab Hebraea quam secet aequor humo ?
Si quo scripta rogas sit tempore, milia dic quot
Barbara Christipara distet ab urbe Tyrus.
15Quo quia non potuit citius pedes ire minister,
a calamo parvi temporis egit iter.
Jam puto me sentis vestra in regione morari,
incertus quare, quo duce, quove loco.
Accipe, ne teneam doctas ambagibus aures,
20 paene etiam puduit scribere pauca tibi.
Per mare delatas Cyprium felicibus Euris,
excepit nostras Sidonis unda rates.
Exstat adhuc Tyrio Romana in litore navis,
ipsa per exiguum tempus in urbe moror.
25Hic sumus, hunc nullus nos expulit error in orbem,
causa fuit nostrae magna decensque viae.
Atque ea quae fuerit si tu fortasse requiris,
incipis hic certe nescius esse tui.
Venimus, et patriam te propter liquimus, atque
30 quod magis est viduae pignora cara domus.
At matrem natis de quattuor una secuta est,
Eustochium scriptis facta animosa tuis.
Illa tuos ut amat fidei studiosa libellos,
sic etiam absentis flagrat amore tui.
35O quoties olim carae memor illa sororis,
vestra super tristi funere scripta legit.
Atque ita non levibus felix Blesilla poetis,
ore sed aethereo prodita, vivis, ait.
Et simul undantes in fletus lumina solvit,
40 quae mihi res lacrimas saepe movere solet.
Atque ita non flemus tam natam ego, nata sororem
quam querimur memores per tua scripta tui.
Nam quem tanta nihil moveat facundia, natum
Bessagethas inter Sauromatasque putem.
45Si tamen Odrysii traxerunt carmina vatis,
monstra, homines, naves, flumina, saxa, feras.
Flectere barbaricas mentes animosque feroces,
eloquii potuit gratia viva tui.
Testis habet de te non unum Roma libellum,
50 quem legat et laeto praedicet ore suum.
Ah quoties aliquem de tot legisse juvabat,
cum desiderio mens gemit aegra tui.
Nulla quidem rerum ratio nec temporis umquam
unum te nobis eripuisse potest.
55Quo minus absentis nobiscum dulcis imago
sit tua, et his animis obvia semper eat.
Nostra tibi devota domus te semper adorat,
acceptum referat quod tibi semper habet.
Sicut enim tota bene de pietate mereris,
60 illustres titulo nos meliore facis.
Nam monumenta licet veterum numeremus avorum,
reliquias, fasces, arma, trophaea, duces.
Omnia gentili sordent squalore, nec ullum
elogium verae nobilitatis habent.
65Nec tanto nobis decori fuit ille subacto
Qui Poeno clarum nomen ab hoste tulit.
Gloria terrenae parta est mihi laudis ab illo,
Tu facis aetherei nominis esse genus.
Sanguine debemus tibi Scipio magne fatemur,
70 hinc sumus ex atavis regibus alta domus.
Altera sed nostri pars uni debet Iesu,
Illa suo quiddam corpore majus habet.
Per te nobilior quae nunc Hieronyme facta est
corporis et vanum despicit alta genus.
75Et merito cum se partem de semine caeli
inclusam lutea sentiat esse domo.
Sentit et ex isto patrias aspirat ad arces
exilio, carnis pondere fessa suae.
Talia multa tuis quis nescit scripta libellis
80 paene fui tecum qualibus ausa loqui.
Omnia tu nosti, nihil est te doctius uno
inter caelivagi Solis utrumque larem.
Saepe quidem cum dulcis adhuc te Roma teneret,
Doctrinae aedideras plurima signa tuae.
85Ut taceam quoties dederis quae maxima, parvi
ut facias, aequum nos petiisse fuit.
Quam fueris faciles praebere rogantibus aures
quam solitus nulla pectora mole premi.
Ergone nos tanto devinctos munere credis.
90 Immemores aliqua parte fuisse tui ?
Illa tuae numquam nobis pietatis imago
excidit, Ausonia donec in urbe sumus.
Nulla tuos nostro exemit de pectore vultus,
Nulla tuum nostro nomen ab ore dies.
95Aut ego sola domo vidua tua scripta relegi,
aut civi reliquas in mea vota nurus.
Illae clavigeri seu forte ad principis aedem,
sacrificae Christo pars quota plebis eram.
Seu quaecumque patent totam delubra per urbem,
100 seu tererem lati publica strata fori.
Saepe velut denso stipantes agmine circum,
De te quaerendi non habuere modum.
Est tamen ista malis probitas suspecta quibusdam,
metiri solitis facta aliena suis.
105Tu parvi facies animo nec habebis iniquo,
Invidiae virtus optima causa subest.
Si multis tua fama bonis hic pura relicta est,
Non mirum paucis displicuisse malis.
Quae tibi dum refero ceu Soli lumina monstro,
110 et medium certae lucis egere diem.
Me fuerat satius praesenti intendere curae,
et quae me nequeant dedecuisse loqui.
Ergo ubi certa satis stabat sententia Romam
linquere et exilii vertere amore solum.
115Te procul a nobis tellus longinqua tenebat,
Nostraque patre suo languit orba domus.
Venerat Antiochi praesul Paulinus ab urbe,
o celebrem quanta relligione virum.
Et Salaminaeis Epiphanius alter ab oris,
120 consona qui propriis nomina rebus habet.
Is Romae nostras diverterat hospes in aedes,
junctus amicitia proximiore mihi.
Praesule quo Cyprus Galilaeo servit Iesu,
sordibus Idalidos libera facta Deae.
125Horum ita summa meum movit facundia pectus,
sic memet virtus abstulit ista mihi.
Ut mihi quam primum rebus patriaque relictis,
venerit exilii commodioris amor.
Suffectura viae vestes atque aera parabam,
130 Jamque novus tota rumor in urbe fuit.
In luctum conversa domus, sic flevit ut ipsae
vicinae cuperent me tenuisse nurus.
Praecipue Eustochium pleno jam nubilis aevo,
Talia cum lacrimis verba locuta mihi est.
135O quemcumque parens carissima pergis in orbem,
exilii comitem me decet esse tui,
tene ego abire sinam solam ? Mene ipsa relinquas ?
Ante meum rumpat de tribus una colum.
His mihi saepe genas verbis madefecit, et ibant
140 Cum lacrimis planctus illius atque mei.
Et jam tempus erat vento dare vela vocanti,
ultimaque in patria lux erat orta mihi.
Egredior comes it jam tum Rufina trilustris,
Eustochiumque soror Toxotiusque puer.
145Haec mihi tunc aderant clausi jam pignora ventris,
cetera non eadem sors procul esse tulit.
Jamque egressa meis comitata affinibus urbem,
Jam prope conspecto litore puppis erat.
Tum velut atra duae subiturae funera natae
150 fleverunt miserae flevit et ipse puer.
Indoluisse illis scopulos et saxa querelis,
audivisse etiam litora surda puto.
Et licet Adriaco non sit mansuetior aestu,
strata maris solito lenior unda fuit.
155Oscula et amplexus postquam data multa vicissim,
omnibus et summo diximus ore "Vale".
Grandaevo, nam forte aderat, duo pignora fratri,
Cum tota curae jussimus esse domo.
Tum comite Eustochio non magnam ingressa phaselum,
160 quod bene sit dixi, navita solve ratem.
Dum loquor et retro fugientia litora specto,
Ni fallor turbam me revocasse puto.
Jam clamosa manus versus mea vela tetendit,
triste quid incerto murmure visa queri.
165Roma vale dixi, fidei domus incluta sanctae,
Jam verum Petro principe fassa Deum.
Aeternum patria alta, vale, patriique nepotes,
terrarum princeps Romula terra, vale.
Nunc ego suprema vos litora voce saluto,
170 in quibus est patriae nobilis ora meae.
At tu Roma precor tibi credita pignora serva,
ipsa colam patria dulcius exilium.
Dum loquor aspectum turresque et terra relinquunt,
Jamque patens oculis undique pontus erat.
175Cetera quae tulimus superatum fata per aequor,
ipsa tibi mecum filia testis erit.
Quae nunc nescio quid calamo quoque scribit anhelo,
Dum rogo quid facias ipsane quaeris ? ait.
- Gratulor, ergo tibi reddetur epistola duplex
180 quam bene sic pellex filia matris erit.
Quam bene nos magni salvas clementia Christi
praestitit, optato constituitque solo.
Hic actis aliquot vento remorante diebus,
Ad Solymas arces pergere restat amor.
185Omniaque humano loca sanctificata tonanti,
praecipue exangui pressa sepulcra Deo.
Costidis hinc etiam Sinaia templa puellae,
gestaque Mosaea signa videre manu.
Inde ubi me votis dabitur rediisse potitam,
190 et fuerit mentis plena cupido meae.
Ad Bethleaemiacos caelo loca proxima colles,
ibimus optato turba pusilla gradu.
Hic ubi tu studiis pulchrum caelestibus aevum
Degis, et in terris cum superis habitas.
195Hic etenim certo requies mea fine futura est,
nec locus in terris gratior alter erit.
Et merito, quem sic nostri reparator honoris,
Natali clarum fecerit esse suo.
Qua stetit illa frequens et agrestibus horrida culmis
200 quae casa nascentem vidit in orbe Deum.
Huic ego nec veteris celebrata palatia Romae
praetulero, aut Latio templa superba Jove.
Illa operosa fuit nascenti regia Christo,
Aula fuit tanto tam speciosa duci.
205Illic angelici natum cecinere choraules,
Hic infans geminum vagiit ante pecus.
Hic tria donarunt sapientes munera Persae,
Regibus aereum pro duce sidus erat.
Caelesti Bethleem domus incluta pane vocatur,
210 omnis ibi saturo cedet ab ore fames.
O domus hospitium fessae dare dulce senectae
Non est quae possit te prior ulla mihi.
Te quoque pertaesum falsi ludibria mundi,
credibile est illic constituisse mori.
215O mihi vel saltem placido sic fine quietae
contingat parvae condere tecta casae.
Pauperis ingrediar tuguri ducentia rimas
limina, et insanis pervia septa Notis.
Scilicet exiguo pudeat me vivere in antro,
220 Hic ubi rara suum texit arundo Deum ?
Quem precor hoc pudeat, cum tu quoque tantus eodem
quamvis exiguo legeris esse loco.
Non tamen exiguo, nam si virtutibus addas,
Haec spatium caelo moenia majus habent.
225Nam qui mole sua captus* excesserat omnes,(* mot illisible)
viderunt clausum parvula tecta Deum.
Totius haec igitur domus est clarissima mundi,
Totius haec summum protulit orbis opus.
Non alibi emeritam potuisti claudere vitam,
230 nos quoque non alibi consenuisse decet.
Ipse tuae famulae redeant feliciter ora,
longe aberit, si tu faveris, omne malum.
Utque facis Christo natam trade atque parentem,
tempore ut aspicias laetus utramque brevi.