CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — II. Maria Virgo Deo Patri.

latín

Quam sine te non est tellus habitura salutem,
ut partam per me possit habere, veni
littera quod sparsis non convenit ista lituris
hoc breve mortalis dextera fecit opus.
5Dextera quae calamum vix nunc tenet aegra labantem
hei miseram quanti ponderis urget onus.
Ausa humilis magno rescribere virgo Tonanti
quam ferat, aggredior, mens mea, majus opus.
Quamvis nota satis tua sit clementia nobis
10 Majestas cui non ista stupenda tua est ?
Nunc tamen unanimi Princeps ter maxime regni,
da veniam si plus quam decet, audet amans.
Et facis, et non est te uno mansuetior alter,
audaces venia cogimur ista tua.
15Tu facis ut precibus suffultus navita justis,
audeat immenso credere vela mari.
Martius ipse tuo confisus numine miles,
Non timet armatis obvius ire globis.
Denique cuncta tua pietate pericula temnit,
20 quisquis gentiles non putat esse Deos.
Jure igitur magni servit tibi fabrica caeli,
quicquid et haec extra quicquid et intus habet.
Jure capax regnum tibi terminat igneus orbis,
si posset regni terminus esse tui.
25Jure tuum nomen mundus reverenter adorat,
Te quando includit mitius ille nihil.
Ergo metus omnes posui, sic ipse jubebas,
fas homini non est spernere jussa Dei.
Sic etiam juvenum pulcherrimus ille monebat,
30 Qui mihi non falso pectore dixit, ave.
Jam super Oceanum madido Sol crine pependit,
flammiferae noctis nuntius ortus erat.
Sola fui thalamumque sera custode coegi,
in manibus Solimi carmina vatis erant.
35Concipiet natum virgo paritura, legebam
Docta prius tanti mystica scripta viri.
Nascere magna parens, felix age fulgeat ortus
afflictis dixi, gentibus affer opem.
O mihi si liceat quacumque in stirpe futura es,
40 aptarem famulas ad tua jussa manus.
Quae te digna manet genitrix, o filia major
Nulla potest laudes lingua referre tuas.
O et feminei, o et sine labe pudoris
Gloria, spes in te nostra salusque manent.
45Tu quoque mundi opifex imple praesagia vatum,
pondere te felix fiat onusta parens.
Fama Jovem falsum tot habet latuisse figuris,
et tot ficticios monstra fuisse Deos.
Ante Deos ostende Deum, de virgine nasci,
50 da populis solum te potuisse fidem.
Sic ego secreto mentis meditata recessu
conticui, coram palmifer ales erat.
Qualis purpureum referens aurora colorem,
qualis ab Oceana Lucifer exit aqua,
55talis erat niveo juvenis vestitus amictu,
mortalem credi non potuisse liquet.
Aurea caesaries humeros complexa comantes
fulsit, et in dextra pacis oliva fuit.
Qui simul intravit tenebrasque removit obortas,
60 curvato missum poplite dixit ave.
Obstupui, vocem timor abstulit, unde quod ales
mirabar, clausas transiit iste fores.
Ne timeas Maria ille refert, nam spiritus in te,
et tecum virtus omnipotentis erit.
65Docta voluntatemque tuam, meque ipsa resumens,
pareo mandatis orbifer alme tuis.
Labere perque alti tua regna voluminis orbes,
mitibus haec oculis inferiora vide.
En jacet, et lacrimis mersus tibi supplicat orbis,
70 sollicitas audi gloria nostra preces.
Dum loquor, ecce levi, velut auctior, ebulit alvus,
pondere, nec laesi damna pudoris habet.
Ergo ego, quam toto cupiebam corde futuram
quam colui tantis laudibus, ipsa fui.
75Ipsa mihi placui, votis ignosce peractis,
excidit in laudes inscia lingua suas.
Ergo ego digna fui mundo promissa jacenti
solvere, et in terras ducere virgo Deum.
Digna fui, quis enim poterit te judice falli ?
80 Digna fui, quia te judice digna fui.
Te mea virginitas, tua me clementia movit,
Non agitur forma Praesule noster amor.
Pulchra tibi mentis facie pulcherrime rerum,
quod placui, sed non qualibet arte, juvat.
85Est aliquid placuisse Deo, super omnia matrem
esse Dei, hoc meriti non leve pondus habet.
Scribis ut a primis mecum Deus egeris annis,
o pietas terris non habitura locum.
Ipsa quoque ardentes seu te venerabar ad aras,
90 seu legerem clausa carmina sancta domo.
Seu tibi, non oculis hominum gestamina sumpsi,
et nondum sacris apta ministra fui,
Tu mihi tu praesens amor et meditatio dulcis,
una tibi semper cura placere fuit.
95Ah quoties, quaerente aliqua quid sola fuissem,
fingebam fluxo cingula lapsa sinu.
Caelestes adii te contemplata recessus,
Tu mihi tuta quies, tu mihi somnus eras.
Jusserat Anna parens, genitor Joachime monebas,
100 legitimo summum claudere fine decus.
Scilicet, esse viro fecundam prole caduca,
quam non mortali semine majus erat.
Quam bene constantem juvisti in virgine mentem,
quod non sum cupido tradita nupta viro.
105Ille quidem caste, cui sum data nupta, sororem
maluit, et prior est virginitate mihi.
Ad tua confugi supplex altaria, crevi
virgineos inter parva ministra choros.
Nunc tribus incipio quartum superaddere lustrum,
110 et mea primaevo flore juventa viret.
Eligor Anna tibi magnum paritura nepotem,
o quanti generi flos erit iste tuo.
Sed tibi quid refero quae me prior omnia nosti,
omne quod est usquam scitque videtque Deus.
115Cuncta licet videas, semper licet omnia noris,
saepe tamen dici te tua facta juvat.
Nam quid odoratas votis placaris ad aras ?
Et facili justas percipis aure preces ?
Clause sub hac lutea nostrae testudine carnis,
120 littera praesenti traditur ista tibi.
Non precor ut valeas per quem valet omne quod usquam est,
illud idem verum possit ut esse fave.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroidum epistolarum libri tres — Ad generosum et magnificum dominum Paulum baronem a Svartzenberg.Heroidum epistolarum libri tres — II. Paula Hieronymo. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — II. Maria Virgo Deo Patri.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-ii-maria-virgo-d--helius-eobanus-hessus-b333f5
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — II. Maria Virgo Deo Patri.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-ii-maria-virgo-d--helius-eobanus-hessus-b333f5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.