CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — Ad generosum et magnificum dominum Paulum baronem a Svartzenberg.

latín

Cum jaceant tristes hac tempestate Camenae
nec ferat optatam tristibus ullus opem
ausus es afflictis tamen esse fidelis amicus,
o decus et gentis gloria, Paule, tuae,
5et cum te tituli decorent et stemmata avorum
et sit imaginibus splendida tota domus.
Plus tamen hinc quod amas non ficto pectore Musas,
crede mihi, verae nobilitatis habes
quae magis abjectae quo sunt et honore carentes
10 hoc potior laus est has coluisse tibi.
Cum vel honoratas soleant pars maxima vulgi
spernere, nec dignas ducere laude sua,
praecipue clari quos gloria sanguinis inflat,
et quorum validae facta tuentur opes.
15Cum tibi sint et opes, cum sis et sanguine clarus,
nec tamen has partes deseruisse queas.
Dignus eras cui perpetua de fronde coronam
inciperent nostrae nectere Pierides.
Et cum nos etiam praeconia nulla merentes,
20 laudibus immodicis per tua scripta vehas.
Cum decores nostras non tantum laude Camenas,
verum etiam immeritis aurea dona feras.
Dignus eras quem cognato sibi nomine dignum
inciperent nostrae ducere Pierides.
25Incipiunt, jamque aeternos meditantur honores,
quos tibi pro meritis, inclute Paule, ferant.
Utque tibi quondam faciles juvenilibus annis
inque sinu fotae saepe fuere tuo.
Sic tibi nunc cupiunt aucto melioribus annis
30 non aliquo tantum displicuisse modo.
Quas igitur tecum primis Heroidas annis
lusimus, has tecum restituisse libet.
Nam quia tunc cultus ignoravere decentes,
et data vix natis forma sine arte fuit.
35Ergo vagas patriam revocatas nuper ad arcem
imbutas cultu jussimus esse novo.
Ut quemcumque leves inde egrederentur in orbem
veste placere iterum candidiore queant.
Et nimium, quamvis lascivia sumpta deceret,
40 in forma vicii luxuriante fuit.
Ergo nimis longae fluitantia syrmata vesti
visum erat artifici praesecuisse manu.
Quaeque nimis laxae velabant corpora pallae
dempsimus, et longae pendula texta stolae.
45Responsura habiles contraximus omnia ad artus,
forma prior castis non satis apta fuit.
Ordine deinde alio discretas ire puellas
jussimus, et proprium quamque tenere locum.
Namque ita confuse prius et sine legibus ibant,
50 ut foret incerti gratia nulla chori.
At mea nunc triplici discrimine turba puellae,
audaces populo plena theatra petunt.
Prima loco positas vulgo subsellia praebent.
Quas Evangelii littera testis habet.
55Alter habet mistas vero falsoque sorores,
tertius (ut fama est) omnia falsa locus.
Non ita falsa tamen nequeant ut vera videri,
veraque si quaedam dempseris, esse queant.
Nam rudis historiae mala somnia miscuit aetas,
60 diraque pro vero corpore monstra tulit.
Sic mihi mista tamen genus hoc sunt omnia veris,
ut prodesse magis quam nocuisse queant.
Qui prius ergo vagi fuerant et in ordine nullo,
jam fiunt ista tres ratione libri.
65Praeterea maculas quas invexere notantum
aere novo, nostrae seposuere manus.
Nos quoque natura nimium juveniliter usi,
scripsimus, audaci multa linenda manu.
Quae tamen ut veniam, quia sunt revocata, merentur,
70 sic eadem vitio non caruisse pudet.
Dum tamen ingenui non sint ea signa pudoris
frivola, me certe depuduisse decet.
Nam sua qui vere possunt errata fateri,
se venia dignos qualibet esse docent.
75Has igitur tali reparatas arte puellas,
virtuti offerimus, candide Paule, tuae.
Ut qui virginibus semper comes esse Camenis,
et solitus nugas sis adamare meas.
Hae tibi non cultas Musas Heroides aequent,
80 Musarum possint sed tamen esse loco.
Pieridum veros coluisti semper honores,
haec sunt Pieridum pignora vera tibi.
Qua colis ergo sacras et adhuc tua numina Musas,
cur non hic habeas Musica scripta fide ?
85Accipe vicina reduces a morte puellas,
ingenio lusus convenit iste tuo.
Nam quia Musarum puer enutritus in umbra,
numina nunc etiam non puer ista colis ?
Quis non immemores, quis non causetur iniquas,
90 si tibi pro meritis praemia nulla ferant ?
Et cum Musarum cultores semper amaris,
certatim hos aequum te coluisse fuit.
Salve, summe tuae gentis decor, incluta cujus
nomina perpetua laude virere facis.
95Jam tua venturo virtus assurgit honori,
amplius haud totam se tua fama capit.
Jam tua sublimis caelo se gloria tollet,
qua vagus Oceanum Phoebus utrumque videt.
Tu modo nobilium sanguis generose parentum,
100 adjicias titulis signa fac ista tuis.
Nec te paeniteat nostras coluisse puellas
quas damus officio gratificante tibi.
Tempus erit quo tu laudabere nominis hujus,
nec tua de Musis fama jacebit iners.
105Atque aliquis nostri spectans monumenta laboris,
hoc Paulus, dicet, nomine dignus erat.
Felix quem tales potuere adamasse puellae,
ille est perpetua laude ferendus amor.
Dixerit haec aliquis, numquam tua fama peribit
110 semper et in nostro carmine vivus eris.
Quod quamquam poteras per te praestare tibi ipsi,
et tua se virtus teste superba fuit.
Plus tamen accedet laudis, mihi crede, quod ista
laude tua dignus visus es esse mihi.
115Accipe nunc igitur notas tibi, Paule, puellas,
quamvis nunc niteant versicolore toga.
Protinus agnosces tamen ex levitate sueta
ac pereant nimium quas juvat esse graves.
Non tamen haec levitas in moribus esse putanda est,
120 carminis est levitas non inhonesta mei.
Quod si nil aliud, color est tibi cognitus harum
et facies certe nota pudica tibi est.
Nam nullas Veneres, non ulla Cupidinis arma
non quicquam prae se quod sit inane ferunt.
125Moribus assuetae castis castissima spondent
oscula, quae roseo mista pudore feres.
Ad quem nam potius desertae Heroides issent
quam te qui meritum nominis hujus habes ?
Nunc igitur merito te talem Heroa petebant,
130 tutior ut proprii nominis esset honor.
Accipe degeneres Heros generose puellas
degeneres nisi tu ne videantur agas.
Et Musis sacer et Musarum exercite sacris
exiguum vates accipe vatis opus.
135Quod nisi me fallant animi praesagia, toto
pectore laetatus jam mea scripta legis.
Vos ita, Dii faciles, ita vos concedite, Musae,
causa nec est voti plenior ulla mei.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Heroidum epistolarum libri tres — II. Maria Virgo Deo Patri. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — Ad generosum et magnificum dominum Paulum baronem a Svartzenberg.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-ad-generosum-et--helius-eobanus-hessus-5d304d
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — Ad generosum et magnificum dominum Paulum baronem a Svartzenberg.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-ad-generosum-et--helius-eobanus-hessus-5d304d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.