CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaJoannes Vincartius

Joannes Vincartius · Barroco

Heroides (Vincartius) — Epistola VIII. Barbara Dioscoro.

latín

Alloquor iratum patrem: si scribere durum
Barbara: duri rem nominis ille tenet.
Quae legis, ex illo, genitor,tibi carcere mitto,
Hic ubi me clausam saevior hoste premis,
5Nec tamen indignor: quis enim submurmuret irae
Si nocuisse volens utilis ira fuit?
Quam modo vera loquor, turris sat conscia novit
Utilis hic carcer (crede) duobus erat,
Carcer erat nostri custosque obsesque pudoris.
10Arcebat cupidos janua clausa procos
Ah! quoties ista latitans incognita turri:
Sic genitor (dixi) quod sibi plaudat, habet;
De facie metuit: facies celabitur: illa
Testa tibi turris, filia, dixit, erunt.
15Risit Amor, castis coeunt cui foedera palmis,
Humanique expers corporis albus Hymen
Barbara quid dubitas? turrim secura subito,
Illa tuae custos virginitatis erit,
Non ego claustra moror: summo delabor Οlympo
20Ut subeam turrim, sola fenestra sat est.
Sed tibi tres dabimus magni simulacra Tonantis
Turris in aspectu semper habebis, ait
Nec mora? condit opus, lateresque bitumine jungit
Proque una triplex facta fenestra patet
25Quin etiam faxo, ceu mollis in aequore сerae
Impressit fidei publica signa, crucem,
Addidit et formam cultus: et imagine coram
Procubuit curvo terque quaterque genu.
Quid mihi tunc animi, credis votique fuisse:
30Cum sacra me coram signa notaret Amor?
Confestim (quid enim sileam) juravimus illi:
Non alius, dixi, quo cremer, ignis erit.
I genitor, thalamique faces, Paphiasque sagittas
Ingere: meque atra (si potes) abde specu.
35Libera mens semper caelo spatiabitur alto,
Et carpet liquidas ad sua vota vias.
Interea sensim currentibus ordine fatis,
Uxor in Idalium poscor itura thorum.
Abnuimus primo: non sum tam Barbara dixi,
40Ut mihi, qui prior est sponsus, inanis eat.
Tolle procul decepte faces, Hymenaee, maritas:
Quam genitor cogit nubere, Christus habet.
Protinus ora tibi pariter cum voce tumescunt:
Mistaque flagra tuis pene fuere minis.
45Nil tamen ista movent; cujus sum, et dicar oportet;
Utque feror, semper sponsa Tonantis ero.
Haec ubi: capto fugam; sequeris vestigia natae:
Jamque pede patrius pes mihi junctus erat.
Saxea sublimi prostabat culmine rupes;
50Coepta meae rupes implicitura fugae
At subito (quis credat?) Amor penetravit; et illa
Ceu liquidae moles pervia cellit aquae
Quid facis, ah genitor? didicit mollescere saxum:
Et tibi cor saxo durius esse potest?
55Nil agimus; captam vincis, vinctamque relegas,
Qui prope Mygdoniis terra madescit aquis.
Est illic castrum vario de marmore; circum
Fossa duplex: aditum ponte ministrat opus.
Intus forma decens, pictoque emblemate muri,
60Quos tegit et Phrygia pendulus arte tapes.
Plurimus hic circum nitidi fons exilit unda,
Et stratam vario marmore tingit humum.
Quid tamen inde mihi grater? spectabile castri
Tolle decus tantum cetera carcer habet.
65Hac ego clausa domo teneor: thalamusque jugalis
Quo solvar, miserae janua sola patet.
Hac ego diffugiam? vitiato corpore, Virgo
Quae fueram, patrio cogar abire loco?
Mors habeat limen; certum est; transibimus illud?
70Sic peream, possim dummodo casta mori.
Neu metuam patris cultros, ensesque, minasque;
Me sacer adversus spicula fingit Amor.
Interea quid agam, patrio dum carcere claudor,
Accipe, sed vera nuntia missa fide.
75Saepe gemens liquidi prospecto balnea fontis,
Castaque Mygdonia membra lavamus aqua:
Hac inter lacrimae stillant, augentque liquorem,
Atque isto melius forsitan imbre lavor.
Interdum durum precibusy lacrimisque parentem
80Arguo, qui natae damna probanda putat.
Saepius exclamo: felici funere, mater,
Cessisti, conjux si tibi talis erat!
Quin etiam insidia forsan tibi condidit aegrae
Quaque fidem, virus tradidit ille manu.
85Ah! quoties dixti, moriens quoque, Barbara, vive,
Et mea fac terrae molliter ossa cubent.
Qui superest Genitor: (nullum sit in omine pondus)
Forte tibi, timeo, nil nisi tortor erit.
Hunc tamen obsequio tenta mollire: ferusque
90Quam mihi, tam mitis sit precor ille tibi.
Hoc ego tentavi; caruit successibus: illo,
Quo placui vultu, nunc rea cladis agor.
Sed sic sim praestat, quam non placuisse Tonanti:
Non piget immunes labis habere manus.
95Stabat (et hoc referam, ne sim tibi parcior ore,
Et calamo lucris invida forte tuis)
Stabat in arboreo suffixus stipite CHRISTUS,
Effigies multo sanguine picta fuit.
Hanc ego suspiciens, manibusque plexa figuram,
100Effudi tales protinus ore sonos.
Christe, quid hic agimus? dudum suspiria ducor
Et tibi vel jungi funere poscit Amor.
Eia age rumpe moras, thalamo quoque suffice bustum,
Haec instar magnae mors mihi dotis erit.
105Audiit; et mota leviter cervice precanti
Annuit: huc enses, lictor, et arma move.
Neve morer forsan patrio succumbere ferro:
In patrias venio sponte, volensque manus.
Attamen hic modicum tempus spatiumque requiram,
110Quo jungam vobis ultima vota meis.
Scilicet orabo, ne mors super ingruat illi,
Cui fuero solita saepe vocata prece.
Despuet hoc genitor: dolor heu! tonat igneus aether
Jamque volant toto fulmina sparsa polo,
115Ah pater! ah! periture, cave; praedicimus illa:
Hic solet eventus facta cruenta sequi.
Quidquid erit, tumulo luctus, lacrimasque viator
Addet, et haec memori carmina scripta nota.
Barbara virgo jacet durum sine crimine nomen;
120Quo plexa est, genitor Barbarus ille fuit.

Sigue explorando

Por su autor
Joannes Vincartius · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Theopista Eustachio.Heroides (Vincartius) — Epistola VIII. Societas JESU filiis suis anno suo saeculari. →

Expediente

Autor
Joannes Vincartius
Título
Heroides (Vincartius) — Epistola VIII. Barbara Dioscoro.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-vincartius-epistola-viii-barbara-diosco--joannes-vincartius-9a5225
Cita recomendada
Joannes Vincartius, «Heroides (Vincartius) — Epistola VIII. Barbara Dioscoro.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-vincartius-epistola-viii-barbara-diosco--joannes-vincartius-9a5225.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.