CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaJoannes Vincartius

Joannes Vincartius · Barroco

Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Theopista Eustachio.

latín

Missa venit Phariis, male quas tentavimus oris
Haec tibi captiva littera scripta manu
Vix illa Theopista tibi noscetur; amictu
Fortunae antiquum dissimulante decus.
5Sed tua sum, quamvis versis ad tristia fatis:
Et tua (quod superest temporis) esse volo,
Perlege, nec grave sit nostros ediscere casus
Scilicet hoc veri pondus, amoris habet.
Nox erat in cursu, cum te praeeunte jubebar
10Cedere possessae fihibus Italiae.
Jussa domo cessi, natis comitata duobus,
Qui mihi conjugii summa superstes erant.
Quos eo non gemitus quae non suspiria fudi,
Respiciens patrios, dum licet usque, lares!
15Vcninius ad portum, navem conscendimus aegre
Linquebat Latiam pes mihi tardus humum.
Quo ruimus? tacito mecum sub pectore dixi:
Quid Libycum infausta puppe paramus iter?
Nauta fuit (memini) sed falso nomine nauta:
20Fleverunt nati; perfidus hostis erat.
Jamque ferebamur vento, quo parte Canopi
Niliacas pomo devehit unda rates?
Nescio qua subitos causa faciente timores,
Qui fuit in fluctu, constitit ore color.
25Scilicet infidus petitur mea forma simulque
Panditur in curas area longa tuas.
Exieram navi, positis in littore natis;
Jamque manum nobis exhibiturus eras.
Cum subito incumbens projecto navita conto,
30Longius a ripa provehit ille ratem;
Abstrahor, Eustachide, clamo: sed turbidus aufert
Nequidquam fusas ventus et unda preces.
Perfide quid tentas? non sum sine vindice; fulmen,
Quo superi castam me tueantur, habent.
35Surdior ille freto nequidquam adversa moventem
Pertraxit laceris in sua tecta comis.
Ne metue: ex digitis aurum quod forte micabat
Abstulit: ulterius nil habet ille mei.
Quin scelus hoc rapuisse fuit: subitoque propinquam,
40Quam pede tangebat, corpore planxit humum.
Quid tamen hoc nobis frustra grateris? ab illo,
Quod duxi vitae, tempore poena fuit.
Nimirum famulas inter, damnata labori
Brachia barbaricae pensa locandus herae.
45Ah! quoties, madida dum torquo stamina dextra,
Insoitae fusos comminuere manus!
Ah! quoties saturis expressimus ubera vaccis!
Et somnum pastas cepimus inter oves!
Viderat hoc aliquis perculsusque illice forma,
50Plus hic quam famulam vultus obumbrat, ait,
Nec mora, conjugii sibi spem facit: ast ego contra,
Quid tentas? quam vis jungere, junxit. Hymen.
Eustachidae conjux dum prospera fata manebant:
Eustachidae conjux exulis exul ero.
55Interea dum pensa gravant, excudimus hymnos,
Et varia duras fallimus arte moras,
Est horti ad clivum vitro perlucidus amnis,
Quem cingit densa populus alba coma.
Saepe greges illic inter, subque arboris umbra,
60Lassatae mollem praebuit herba thorum.
Hic ego cum placidi starem prope fluminis undam,
Heu! prope sum vultu territa facta meo.
Et niger est; et habet, quod nux male saucia tingit,
Cortice contractas inficiente manus.
65Si me nunc videas, quae sim fortasse requires;
Pauperis aut Mopsi forte putabor anus.
Adde, quod et miserae ne fors minus esse liceret,
Auxerunt curas pignora bina meas.
Scilicet hic aliquis (redeunt ad lumina fletus)
70Narrabat moesti tristia damna patris.
Venerat; heu! genitor sub iniquo fidere natus,
Et sua qui longum funera portet! ait.
Venerat ad flumen, quod cum transmittere tentat,
Atque efferre isto pignora bina vado.
75Protinus inde lupum, sed et hinc properasse leonem
Rettulit: in mediis dum pater erat aquis.
Quid faciat? puer iste lupi, puer ille leonis
Praeda fit; et frustra clamat uterque patrem.
Non tenui lacrimas, castique exterrita, dixi:
80Diripiunt avidae viscera nostra ferae!
Falleris, adjunxit; morti sublatus uterque est,
Et pastorali crescit uterque casa.
Crescat, et hinc olim bellis majoribus apti,
Ille meos luctus sistat, et ille tuos.
85Hactenus exitium: sed nunc vaga fama susurrat:
Caesareum castris te rediisse ducem.
Imperat hoc Caesar, duc te perrumpere castra
Sperat, et hostili vellere signa manu.
Arma cape, Eustachide; sed me prius ante vocata:
90Non ego sum bellis surripienda tuis.
Ibimus, et nudos tecum curremus in enses,
Dignaque magnanimo conjuge nupta ferar.
Quid tamen haec moveo? majores molior ausus,
Pulsanda est magnis area major equis.
95Neu me forte putes solo de nomine vatem,
Accipe sincera dicta relata fide.
Est locus, umbrosae qua se domus ultima valli
Permittit, Fagis, Ilicibusque frequens.
Haec ego cum nuper pastas de montibus agnas
100Ad solitos adigo sole cadente lares.
Substitimus pro more, crucis qua cortice Fagus
Exhibet inscriptas relligiosa notas.
Nec mora, nuda premens adductis pectora palmis
Herbosamque genu supplicis instar humum
105Ergone (succlamo) luctus et funera jungam?
Virque mihi dempto fine carendus erit?
Christe, per hoc uda quod crescit in arbore signum,
Fac veniat votis mollior aura meis.
Nec precor, ut niveo glomerentur stamina fuso;
110Aureaque in longos fila trahenda dies!
Redde mihi Eustachiden, et si vis funera junge;
Ille mihi melius funere junctus erit.
Finieram: subitoque arbor mihi visa precantem
Audisse, et mota dicta tulisse coma,
115Quin etiam tacitam sensi lugentis in aurem
Demitti blando talia verba sono.
Mitte queri, Theopista prope est, quem voce requiris:
Perfer; erit poenae meta modusque tuae;
Eustachides vivit: vivunt duo pignora, nati:
120Et modo sub patriis legibus arma gerunt.
Arma gerunt? quando dabitur concurrere, et una
Si fas non fuerit vivere, posse mori?
Praecipit hoc animus: taurum succende, satelles:
Debetur nostrae torridus ille neci.
125Prima bovem insiliam, plusquam per cornua sacrum,
Cujus terribilis spiritus ignis erit.
Inde ego clamabo: laeti succedite: taurus,
Igneus hic quamvis, nil tamen igne nocet.
Atque aliquis posthac recolens haec funera, dicet:
130(Sic mihi, nec falso vaticinatur amor.)
Dispereunt nati, genitrix pater; attamen illic
Sic periisse semel non periisse fuit.

Sigue explorando

Por su autor
Joannes Vincartius · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Berchmannus B. Virgini Aspricollensi.Heroides (Vincartius) — Epistola VIII. Barbara Dioscoro. →

Expediente

Autor
Joannes Vincartius
Título
Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Theopista Eustachio.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-vincartius-epistola-vii-theopista-eusta--joannes-vincartius-b38b25
Cita recomendada
Joannes Vincartius, «Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Theopista Eustachio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-vincartius-epistola-vii-theopista-eusta--joannes-vincartius-b38b25.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.