CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaJoannes Vincartius

Joannes Vincartius · Barroco

Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Berchmannus B. Virgini Aspricollensi.

latín

Diva cui Montis culmen sacratur Acuti
Qua tibi vicinas Demera volvit aquas:
Da veniam, et parvae cursum permitte tabellae:
Natalem repetit scilicet illa locum.
5Nec tamen illa venit patrios visura penates,
Missaque ab Ausoniis Belga futura plagis.
Te petit, et pictis tua templa micantia votis.
Haec illi captat causa fuere vita.
Exigui (fateor) constant mea munera charta:
10 Charta tamen flammas continet illa meas,
Nempe mihi, tacitis dum texo rosaria labris,
Et vultu, et palla constitit albus Amor.
Casta placent: cultu sic te quoque visimus,inquit:
Primoque Mariae tempora casta placent.
15Haec ubi: templa petit, manibusque prehensat amicis:
Moxque Deo coram plura loquemur, ait.
Vix loca contigeram, qua devenerandus in ara
Triticeo Jesus conditus orbe latet.
Cum subito, ecquid adhuc dubitas subscribere, dixit:
20 Scribe: Deus voti testis et auctor adest.
Scribo igitur, movet ille manum; juramus uterque.
O, Amor! ah! voti fida tabella mei.
Jamque parabat iter, prope qua Sichemia tellus
Porrigit umbroso templa colenda jugo.
25I felix (dixi) pia pagina: nomina tolle,
Nec locus hic Asper, nec tibi durus erat:
Saepe jugum scandi faxis acclive? nec nunquam
Laeserunt teneros aspera saxa pedes.
Quin meminisse juvat, facilisque recursat imago,
30 Cum puer huc socia matre sequebar iter.
Mane erat, et vitreas Aurorae semina guttas
Sparserat irriguo Lucifer ortus equo.
Protinus egredior portis, circum undique sylvae,
Perque viam molli gutture cantat avis.
35Crediderim, didicisse meos de Virgine sensus:
Et tibi, Diva, sacros instituisse choros.
Interdum quoties effingimus ore Mariam,
Et silet, et flexo poplite plaudit avis.
Ipse ego de globulis (globulos tua serta tenebam)
40 Permistas cupidis passibus addo preces.
Mox ubi conspecta est primum domus addita colli,
Auget et haec animos; ut properemque, facit.
Ah! quoties (recolo) cura studioque videndi
Proruit, et summam pes male fixit humum!
45Templa tenebamus: tua me rapiebar imago
Querna; sed ad flammas cerea facta meas,
Hic ego Berchmanni (dicebam) Virgo clientis
Si memor es, vultu nec minus aure fave
Parvus amans quamvis, magno tamen igne peruri
50 Optat, et in cultus fortiter ire tuos,
Scis, mea lux, inquam, materna ut fusus ab alvo,
Concessi in titulos, et tua jura puer
Sabbata lucebant niveo splendentia cultu:
Ille dies vitae candidus augur erat.
55Non ego diffiteor, sensi tua spicula, sensi
Spicula Virginei tunc bene facta manu.
Nec eruor hoc fluxit de vulnere, lacrima fluxit:
Et pueri molles immaduere genae.
His mihi crescebant repetitis corpora votis,
60 Mensque mihi pariter fortior intus erat
Pestifer invidit, sed castis viribus Orcus;
Non profecturas induit ille minas.
Scilicet a sacris Laribus fortasse redibam,
Et vagus implexo calle viator eram.
65Cum nigra nox caelo praetexitur, humida nimbis,
Et tonitru rutilas mox paritura faces,
Saga fuit (memini) sic, sic, o perfida, dixi,
Bella cie, stimulos nil nisi felis habes.
Vix ea fatus eram: cum lapso fulmine, felis
70 Ungue minax nostros, corruit ante pedes,
Interea, Virgo, castris adscribor Jesu:
Nec fuit hoc sine te praesidioque tuo.
Prima rudimenti tellus Mechlinia testis:
Haec mores vidit composuitque meos.
75Imus in Ausoniam: (sed quid tamen omnia narrem)
Et comes ad Latias sis mihi, Diva, plagas.
Ah! quoties sensi pluvio data vincula caelo,
Ne rueret subitis turbidus imber aquis.
Te duce concretas nivibus transcendimus Alpes,
80 Saxaque nocturno lubrica facta gelu
Nec tamen obrigui, cecidi minus: arcuit isthaec,
Qui tuus in nostro pectore flagrat amor.
Mox ubi Lauretae tandem successimus aedi,
Sensi me totis incaluisse fibris.
85Scilicet intus eras, sed erat quoque parvulus intus:
Jactabas geminas tuque puerque faces.
Hinc Latiae postquam penetravi moenia Romae,
Templaque polluto non adeunda pede,
Nescio qui memet Ferrati nominis aedes
90 Nilaeaeque rapit relligionis opus.
Aspera cesserunt, redeunt Ferrata: sed ambo
Sub duro blandum nomine pondus habent.
Aspera sic nunquam, sic nunquam Ferrea Virgo
Este solet, votis semper amica meis;
95Quid tamen haec memoro? Loiolae plura ministras,
Quae post in natos dividit ille suos.
Testis eris, Guttiere, cui testata Mariae
Foedera Virgineus prodere jussit Amor,
Forsitan orabas primo calefactus Eoo
100 Inque tuis oculis Virginis ara fuit.
Da veniam, Mater, votis traducimus, inquis:
Quae tibi cura mei, discere gestit Amor.
Integra fovisti maternas castra sub ulnas;
Nunquid et exiguae cura Cohortis erit:
105Dixerat haec: subitoque in lumina Diva refulsit,
Virgineum laxo pectus operta sinu.
Et prior: ecquid adhuc dubitas, Guttiere? vereri
Desiste, Loiolae castra fovemus, ait,
Nec mora: laxa togae subter confinia, totus
110 Loiolidae populus Virginis hospes erat.
Hac mihi sub palla quae non fiducia crescit,
Et rapit obstrictas ad pia bella manus?
Vincimus hinc, Mater: nudoque rosaria collo
Erudiunt somnos in mea lucra meos.
115Si quis (ut in somno) furvus surrepserit hostis,
Turbidaque ignavis sensibus arma movet.
Protinus appositi pavefactus imagine serti
Diffugit obscuri noctis in antra fuga.
Quid moror hic, Virgo! tuus o! Berchmannus ad Indos
120 Gestit et extremos orbis adire Sinas.
Quique nigris Brasilus Phoebea lampade membris,
Horret, et humanam dicitur esse dapem,
Proruet huc velox, motique citatior aura:
Nil hunc barbaries, nil fera tela movent.
125Candida Virgineis agitabit praelia signis,
Candidus et nivea te duce victor erit.
Quin et te Puram cum toto edixerit orbe,
Impressis figet casta trophaea typis.
Interea dum crescit adhuc, et fingitur aetas,
130 Pendeat ad postes ista tabella tuos:
Berchmannus puros Divae tutabitur ortus:
Sic amat et scripto testificante vovet.
Tu quoque fac, mea Diva, nigro quam carus amictu,
Tam tibi sit niveo pectore carus amans.

Sigue explorando

Por su autor
Joannes Vincartius · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Austraberta Frameildi.Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Theopista Eustachio. →

Expediente

Autor
Joannes Vincartius
Título
Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Berchmannus B. Virgini Aspricollensi.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-vincartius-epistola-vii-berchmannus-b-v--joannes-vincartius-f1a89f
Cita recomendada
Joannes Vincartius, «Heroides (Vincartius) — Epistola VII. Berchmannus B. Virgini Aspricollensi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-vincartius-epistola-vii-berchmannus-b-v--joannes-vincartius-f1a89f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.