Quae fugiens liquit patriam Batefridiae aulam,
Si quae culpa fuit sic abiisse, dolet.
Et dolet, heu! duro matrem laesisse dolore,
Cui modo placandae littera multa venit.
5Parce parens, veniam nec dedignare petenti
Austraberta etiam (si sinis) usque tuae.
Non ego quod feci, didici puerilibus annis:
Prima isthaec aetas crimine nostra vacat.
Nempe latere domo, vulgique odisse choreas,
10Magna pudicitiae pars fuit illa meae.
Quod tamen et patriis laribus clam cessimus, acta,
Et sensus animi nil reticentis habe.
Cedere jussit Amor, qui me meliore sagitta
Strinxerat, et flammis usserat ante suis.
15Saepius ille mihi, gaude, Batefridia, dixit:
Casta tibi castus foedera spondet Amor.
Tn thalamum imperio quamvis cogare paterno.
Et sua jam moveat sacra coactus Hymen:
Ne metue; ingenio, multa quoque pollet in arte,
20Quem sequeris; varias condocet ire vias.
Sic quondam invito fertur nupsisse marino
Romulis, et Cypris nil timuisse faces.
Hac tu perge via: sic et tibi Christus amator
Libata custos virginitatis erit*,
25Dixerat haec: pharetraque potens, et lucidus igni.
Ad sua me pugilem castra movebat Amor.
Si tamen expectas, portenta ut vocibus addam:
Vera loquar, veri vix habitura fidem.
Est locus, aprico quae fons perlucidus horto
30Multiplici justas fonte ministrat aquas.
Non illum pastor, non lapsus ab arbore ramus
Sordidave immerso corpore turbat avis,
Forte puellares illuc dum confero gressus,
Oraque in illimi conspicienda vitro.
35Protinus alba nigro fuscari tempora velo
(Mira fides!) liquidas cernimus inter aquas.
Disparent in fonte comae; quique auricus imis
Promicat invitus, pendula gemma, lapis.
Obstupeo primum: juvat usque ac usque tueri:
40Aspectus species detinet illa meos.
Oscula pene dedi, mersique in flumine vultum:
Sic mea spectanti, nec mea forma, placet.
Protinus exclamo, quid agis Batefridia? ab illo,
Qualis eris quondam, discere fonte potes.
45Christe, precor liquida quam pinguis in aequore lymphae
Fac tibi me talem semper adumbret amor.
Plura locuturae lacrimae cecidere, simulque
Turbato periit vitrea forma lacu
Indignor, madidosque oculos in crimina verto:
50Quod prodest aliis, hoc mihi damna movet.
Interea gelidis quamquam crystallinus unda
Fons riget: hac visae cor mihi servet aqua
Credis et hoc? isto dimanant omnia fonte;
Austraberta ignes ille dat, ille rapit.
55Si superum pia jura moves, succendimur illo:
Si thalamum; Paphias obruit ille faces.
Saepe locum repeto, tanquam fervetur in unda
Forma, iterum vultus exhibitura meos.
Ex hinc vota frequens patri ad secreta sacelli
60Duximus, et longae saepius illa mori.
Ah! quoties lacrimae parvae miserata puellae,
Cum somno? retulit vota precesque meo!
Interea adversis nequidquam navigo ventis:
Nil nisi connubium patria testa sonant.
65Quod nostras murmur quam primum perculit aures:
Perculit et subitus pallida membra timor
Non aliter fons ipse tremit, cum stringitur aura,
Aut levis in madida canna palustris humo.
Fors aderat frater septennis parvulus annis,
70Ille puer vobis insidiator iit.
Jamque silens valvas secreta stabat ad aulae,
Multus ubi de me sermo maritus erat.
Hinc mihi clamat? abi soror optima: ni fugis; inquit,
Connubio domus haec jam tibi carcer erit.
75Obrigui auditu: subito tamen excita surgo:
Nam torpere diu non sinit ipse timor.
Quid faciam? quo sola ferar? pavidaeque puellae
Monstrabit dubium quis mihi sidus iter?
Ingenium stimulabat Amor: quin aufugis? inquit
80Me duce, carpe viam, me duce pelle metus.
Egredior tectis, famula comitata fideli,
Fratreque, quem social traximus inde manu,
Nox erat et caelo fulgebat luna sereno,
Ut fida in nostris duxque comesque vias.
85Hanc ego suspiciens, mea scis suspiria, dixi.
Huc profugam; sic tu lucida semper eas!
Venimus ad fluvium: quid vana obstacula fingis
Ne metue, et voto serviet ille meo.
Cancia flumen erat, nivibus cum forte solutis
90Ponte super tumidas, volveret altus aqua?
Non illic aderat ripae; spes ulla tenendae,
Quaeque ultra jacto cymba rudente vehat.
Quid facerem? ter caelo oculos, palmisque tetendi
Ter tacito tales pressimus ore sonos
95Christi, qui heu! patrios juvat effugisse penates,
Si profugam objecta Cancia sistit aqua?
Quo me duxit Amor? tumida cur separor unda?
Frigida cur flammis invidet illa meis?
Praecipe, Christe, (potes) depressus, ut alveus undas
100Colligat; inceptum nec mihi rumpat iter.
Aut quia lata tuo subsidunt aequora nutu,
Da mihi liquidas currere posse vias,
Nec precor hoc frustra: nuper sic Bertilis ivit.
Qua Sambra Hannoniis humidus errat agris.
105Haec ubi: praetentamus aquam; vestigia porta
Auguritimque fugae Cancia flumen habet.
Si nescis, genitrix, solida stant aequora fluctu,
Mollities liquidae quo tibi cedat aquae.
Ergo age, quid cessas? tantum dic, filia, perge:
110Quam bene vovisti, sic bene redde fidem.
Quidquid amas, placeat; quoniam placet ante Tonanti:
Talis eris mater, si modo mater eris.
Hoc probat Audomarus opus, ne forsitan errem:
Materiam culpae detrahit ille meae,
115Si quid ego tamen admisi cum fratre piandum;
Verbera ego, frater suavia sola ferat.
Vaticinor facies: libet hic applaudere coeptis?
Et tibi fausta bono dicere verba die.
Egregii Frameilda, sinis natam ire; parentis
120Nobilibus primo nomine nomen habes.
Addet et hoc aliquis, postquam me viderit illic,
Quo pridem castus pergere jussit Amor.
Altera ab alterius claret virtutibus: ambas,
Palma decet pugiles: hac tulit, illa dedit.