Mittit Aloysius, quam non habet ipse, salutem:
Et nisi Romani non habiturus ope.
Mittit aquae sitiens violento torridus aestu,
Quam nec, si cupiat, dissimulare potest.
5Attamen ut scripto prodam mea vota libello,
Et calamo nigra: vix fluit humor aquae.
Sed bene, quod nostros ut scribere possit amores?
Quoque fluat, lacrimas combibit ille meas.
Scribimus, atque utinam quo scribimus ire liceret,
10 Proque manu, pedibus conficeretur opus:
Tunc ego, cerve, velim rapido te vincere cursu,
Ad gelidas quando curris anhelus aquas,
Novimus et fontes, et quae sic currere cogit,
Majus nostra sitis, quam tua, calcar habet,
15Differor interea: solum brevis iste libellus
Romanum pro me carpere gestit iter.
Haec ego dum scribo: pernix i littera, dixi:
Pro penna, meus hic, quem geris, ignis erit.
I, licet: ad Latios propera, mea pagina, fontes,
20 Puraque Romani quaere fluenta soli.
Sed cave fallaris: neque primi fluminis undas,
Sedandis aquas ignibus esse puta.
Nil tibi cum Tibri: mediam licet influat urbem,
Spumantique vado turgidus arva riget.
25Est qui felici fons illic labitur unda,
Est qui Virgineas egerit alter aquas.
Ah! moneo, ne te speciosa haec nomina fallant:
Non facit ad flammas ille, nec ille meas.
Sed prope qua primo surgunt Capitolia clivo,
30 Et Jesus Matris nomine templa tenet.
Illic, quas petimus lymphas, Aquaviva ministrat,
Non alio nostra est fonte levanda sitis.
Hei mihi! jam toto currunt ea flumina mundo,
Quosque bibat rivos Indus, et Indus habet.
35Jam novos insolitas Japon miratur aristas,
Germinaque ex istis non sua cernit aquis.
Maurica (sic fama est) isto quoque fonte rigata,
Edidicit culto mollior esse solo.
Castilio tamen aret adhuc, neque littora circum.
40 Quod laeto viream cespite, lympha fuit!
Jam scio, reddiderint cur pareas jugera messes
Non terrae vitium, fluminis illud erat.
Interea dum vana queror, fons irrigat urbem:
Illuc sunt animi vota ferenda mei.
45Vera loqui certum est: nec enim, Pater optime, fallit,
Qui calet in nostro pectore verus amor.
Ad nova bella vocat, quorum est IGNATIUS auctor,
Duxque ciet fortes ad nova signa viros.
Saepius ille (alto seu sol micat igneus orbe,
50 Seu vaga nocturnis Cynthia fulget equis.)
Saepius ille mihi, Gonzaga, susurrat in aurem
Quando novus Jesu nomine miles eris?
Quid tibi cum titulis? quid magna palatia prosunt?
Quid tibi, quod claras Mantua donat avos?
55Pars quota laudis erit, varia si Marchio lingua
Castilionaei diceris esse soli?
Respice Lojolam: titulorum insignia ponit,
Major ut abjecta nobilitate foret.
Dic age: cur illo nondum duce tendis in hostem
60 Adstringisque tuas ad sua bella manus?
Haec ubi fatus Amor, lateri se junxit amicum:
Primaque militiae signa fuere novae
Neve recusarem, tedis ardentibus urget,
Et sacro totas occupat igne fibras,
65Quid facis? exclamo: Gonzagam mitius ure:
Porrigimus victas in tua jura manus,
Aut ego succumbam prosperati vulnere lethi:
Aut ego Lojola sub duce miles ero.
Si tempus petitur, quo primum exsarsimus, aetas
70 Incaluit flammis jam prope quinta meis.
Aspice, Lojolidum juvat ut praeludere castris:
Praecingunt nostrum pallia nigra latus.
Scilicet ex illo, quo nunc quoque carpimur igne?
Purpura (crede) mihi nil nisi visa rubor.
75Adde, quod et Christo castum mea corpora munus
Tradiderim, Paphia non violanda face.
Lilia Virgineis inerant tum forsitan aris;
Illa mei, dixi, signa pudoris erunt.
Hinc flos ille placet, istisque coloribus olim
80 Inque mei pingi lilia casta manu.
Nec tamen idcirco fulgor mihi displicet ostri,
Sertaque purpurei sanguinolenta rosae.
Nimirum, quod amo, nomen bene pingitur illa,
Sanguineo Jesu convenit iste color.
85Milite me crescat Loiolae exercitus uno:
Dignaque sanguinea bella movebo rosa.
Sive jubes, visam postremis Japonas oris:
Sive jubes, Brasilae barbara tesqua plagae.
Audacem me fecit Amor: sit copia tantum,
90 Clausa petam rigida Sinici regna fera.
Riccius hos Italo perrupit robore vectes:
Ut sequar, hic justa plus mihi parte favet.
Nec vereor tepidis stillantia funera cultris:
Est mihi, qui fosso pectore sanguis eat.
95Si Japon Italo de sanguine crescere debet,
Crescat: at ille mea sanguine crescat ager.
Extera quid memoro? me bella domestica cingunt:
Non expectato septus ab hoste premor.
Nam pater immeriti clausum me detinet ira,
100 Vixque pedem primo limine ferre sinit,
Credideram certe flecti potuisse rogando:
Seu prece, seu lacrimis aggrederemur opus.
Ivimus in blandas demisso poplite voces:
Mollior at nostra non fuit ille prece.
105Addidimus lacrimas: lacrimae volvuntur inanes:
Excipe, quod flammas haec alit unda meas.
Sic ego detineor patriis sine crimine septis?
Nec video faciles inde, nec inde vias.
Ah! utinam verum, quod primis mater in annis
110 Saepe mihi puero vaticinata fuit?
Angele mi, (sic me puerum vocitare solebat)
Angele mi, puris Angele digne rosis.
Scilicet ut patrio de carcere liber abirem,
Jam foret optatae penna parata fugae.
115Defererem patrios, septa invidiosa, penates,
Aeria properans ad mea vota via
Et licet effusis stagnet Benacus in undis,
Tranarem liquidum jam novus ales iter.
Non ego formido, ne lapsus ab aethere signem
120 Nomine Aloysius naufragus alter aquas.
Daedalus Icarias cera male finxerat alas?
Non metuunt solvi, quas mihi finxit Amor,
Sed fateor, locus hic tales non efficit: at quo
Tendimus, Angelicos efficit iste locus,
125Quid referam, quoties volui, cum nascerer infans,
Prima mihi tenuem testa fuisse casam?
Quid referam, quoties Gonzagae nomina gentis,
Esse queror votis invidiosa meis?
I nunc, quisquis amas; magno de sanguine nasci:
130 Poena mihi, magnos quod numeremus avos.
Interea toto quid versem tempore, quaeras
Forsitan et patria dum vetor ire domo?
Saepe fuga meditor: nec enim sic fugero primus:
Fecit et hoc nobis Kostka Polonus iter,
135Austriaca fertur juvenis fugisse Vienna,
Et Latii ignotas corripuisse yias;
Ne tamen incerto captaret devia gressu,
Lampade succensa praevius ibat Amor.
Nec fratrem impediit frarer, licet usque secutus,
140 Nec fuit abrupta praeda retenta fuga
Sic fugiturus ego nuper quoque (vera fatebor)
Ni fratrem frater praepediisse, eram.
Quid, Rudolphe, paras? quid contra niteris? inquam:
Obsistis votis quid puer ipse tuis?
145Ah! sine me, quo ducit Amor: ditabere facto:
Grande fugae pretium, Marchio, frater eris.
Nequidquam fugit ille citus, meditataque prodit.
Fortius occlusa praepedienda domo.
Interea causis non apparentibus aeger,
150 Nescid quis dudum corpora languor habet.
Saepe dapes inter, gemitus sine voce profundo:
Miscentur lacrirms pocula saepe meis.
Quosque imbres oculos vino impluit, ora resorbent?
Ne desit pluviae vena perennis aquae
155Prima mihi genitrix, inquit, Gonzaga, laboras?
Prima malam febrem dixit: amoris erat.
Accitur Medicus, tentatur pollice νena:
Jussaque dilutae potio fertur aquae.
Quid facitis? (dixi, si me tenet ignea febris,
160 Sedare hos aestus unica lympha potest.
Parce Parens, natum medico corrumpere potu:
Sanus erit; tantum, quo cupit ire, sine.
Sic mihi lux agitur, neque noctis amicior hora est,
Nec minus est lacrimis fertilis illa meis.
165Ut quid enim toties deludor imagine somni,
Dum subit irrepens lumina fessa sopor.
Nam prope nunc videor Latios accedere muros
Nunc Lojolaeas, tecta cupita, fores.
Jam videre sacra describere nomen in albo,
170 Et circum pulli corpore veste tegi,
Est etiam, qui me suspiria ducere narret,
Verbaque cum somnis mista ciere meis.
Jam fontem, Gonzaga, tenes: (ita dicere narrat)
Plenaque jam vivae pocula sumis Aquae.
175Ah! utinam media dicamus talia Roma,
Nec toties, sensus fallat imago meos!
Certe ego cum somno linquor, seu mane rubente,
Seu subito casu, lumina nostra madent.
Vel quia sopitos luserunt gaudia sensus:
180 Vel quia cum somno rapta fuere meo.
Est mihi funerei pendentis ab arbore Christi
Effigies rubeis conspiciendi notis.
Illi saepe meos commendo moestus amores:
Accipit amplexus saepius villa meos.
185Christi, per has lacrimas, per et haec suspiria dico:
Fac, precor, o! socium me tibi jungat Amor.
Nec labor efficere est: similes prope dicimur ambo:
Tu cruce, detineor carcere fixus ego.
Effundis lacrimas, oculis rorantibus asto?
190 Sanguine membra rubes, et mihi sanguis abit.
Ite flagra in fontem, rubicundi currite rivi,
Quo mea sanguineis culpa lavetur aquis.
Et sitio, exclamas: sitio quoque: scilicet intus
Quo cremor; ad Vivas ignis anhelat Aquas.
195Ulterius nihil est, nisi tecum ut dicere possim,
(Et cupio) Natum deseris ergo Pater?
Deserat, o! utinam, quem sic male servat et odit:
Ah! precor, admissi poena sit illa mei.
Haec ego: sed quoties Christo damus oscula: meque
200 Applicitum blandi crux fovet ista mora.
Nescio, quae mihi vox taciti demissa per aurem,
Quid Gonzaga, times? Tu meus, inquit, eris.
Fac tantam ut constes: Romam tua vota ferantur:
Postmodo cum votis ipse ferere tuis.
205Altera vox vera est: Romam mea vota feruntur:
Altera sed mallem vox modo vera foret.
Quis prohibet? jubet ire Deus: mea dextra, siste:
Caetera sunt pedibus conficienda meis.
Fallimur? an toties duro placuisse parenti,
210 Quae meruit pietas praemia, carcer erit?
Huc adhibe vultus, poenae solamen, Alexi,
Tuque fave coeptis, o! Calibyra, meis.
Grande rudimentum posui, neque vicimus hostem:
Sanguine quo propior, fortius ille nocet.
215Ah! melius, redeat prisci bona temporis aetas;
Et faveat, vobis qui bene favit Amor.
Tu quoque Kostka fave, cupidumque amplectere fratrem;
Si pater ille mihi, qui tibi frater erat.
Quid? quod jam caelo MARIAE jungeris? illinc,
220 Quod cupio auxilium, tu mihi ferre potes.
Dic age, si profugus praeeunti jungar Jesu,
Judice vel tanto quod mihi crimen erit?
Hunc Solyme vidit sine matre, et crimine: quamvis
Mariae madidas viderit illa genas.
225Cur sic non fugio? non hoc ego defero matrem:
Porrigit haec victas in mea vota manus.
Attamen expecto, donec, pater optime, Roma
Des mihi captandae signa cupita viae.
Inde velim dicas, quam jussa capessere promptus:
230 Et, precor, ut tantae sint ea lucra morae.
Ergo fave, longas neque gaudia differ in horas:
Sed cito, (namque potes,) me properare jube,
Per lacrimas oro (quoniam tibi scribimus illis)
Aspice, in hoc pallent quam mea scripta loco.
235Per sacros Nati, per castos Matris amores:
Utraque visceribus nomina scripta meis.
Per si quid terris usquam post sacra, Deumque,
Loiolidum populo charius esse potest.
Da mihi te facilem, nec duro perlege vultu.
240 Quae postrema meus verba libellus habet.
Uror, ut accenso peritura bitumine cera
Liquor, ut expressa de nive manat aqua.
Adde meas socio lacrimas, Aquaviva, fluente,
Et domitor flammae sis, Aquaviva, meae.