Da veniam, caeli decus augustale, MARIA,
Si tibi nunc a me littera scripta venit.
Scribere jussit Amor (caelo licet omnia noris.)
Impulit is timidas ad sua jussa manus.
5Substitimus primo: calamum pudor ipse retentans,
Quid tibi nunc tandem, Kostka, paratur, ait.
Verte alio mentem, precibus contexe coronam;
Gratior est Dominae texta corona tuae,
Quid faciam? adversum hinc amor, hinc reverentia pugnant;
10Haec calami cursum supprimit, ille movet.
Ut scribam; vereor praefigere, Kostka Parenti.
Sis mihi cara licet, plusque parente parens.
Urimur? O bona Diva, et (si licet) o bona Mater,
Urimur: o! quanto pectus ab igne calet,
15Lintea traduntur frigentibus humida lymphis
Lintea sed flammas non domitura meas
Quod facitis, dixi, gratum est, sed inutile nobis,
Non profecturas quid mihi fertis aquas;
Exterius gelido corpus perfunditis imbre:
20Attamen interius, quo cremor, ignis adest.
Optavi quoties velut igni lampas edace,
Deficere ante aras, o mea Diva, tuas!
Optavi quoties, ut, quae tibi sacra micabat
Taeda, foret vitae terminus ille meae!
25Optasse hoc licuit: taedae consumitur ignis:
Majus at in nostro pectore robur habet.
Eloquar? an nostrae nunc est opus indice flammae?
Nec tibi sat noster cognitus extat amor?
Proxima lux oritur purae spectabilis aurae:
30Suscitat ardores proxima pompa meos.
Haec tibi, qua fugeres terras, fuit ultima, Virgo:
Qua caelum peteres, prima sed illa fuit.
Fingo animo plausus, laetoque sonantia caelo
Tympana: mille tubas audio, mille fides.
35Aligeri circum volitant fulgentque ministri.
Et fervet tota caelica pompa via.
Pars Arabum complet nebuloso compita fumo,
Pars liquidum strato lumine vestit iter.
Emicat ante alios juvenum lectissima turba:
40 (Sic nobis pompae fingitur umbra tuae)
Caesaries, illis purum flavescit in aurum,
Oraque formoso candidiora die.
Ornat palma manus, humeros bombycina vestis.
Pallaque non tactas vincere jussa nives.
45Pone subis: vivis certat tua palla pyropis,
Et superat, quidquid gemmifer orbis habet.
Fallimur: hoc oculi vitium est: abscedite gemmae:
Plus fatis aurata conspicienda coma es.
Illic, castus Amor pulchra statione moratur.
50Aurea deque tuo spicula crine legit.
Quid referam, quali raperis super aethera curru?
Qualis hic auriga est, talis an alter erit?
Non sic vectus iit, voluit cum splendidus aura
Davides Solymas conciliare nurus.
55Non sic aerio raptus qui turbine vates
Dicitur ignitis isse per alta rotis.
Nempe humero Matri Natus subit: ille parentem
Sustinet, et famula ducit ad astra manu.
Quidquid id est; farine licet? tuus ille lacunam
60 (Si nescis) aliqua parte triumphus habet
Scilicet alta patent domitis Capitolia turbis:
Captivo sine me, me sine, mater, abis?
Ille ego sum: dulces haerent in corde sagittae,
Meque tuos stricta compede vincis Amor.
65Jamque per aethereos ferris Regina penates,
Sub pedibusque micant sidera pressa tuis,
Empyrei, qui summa patent penetralia, caeli
Panditur occursu janua laxa tuo.
O! ibi quot plausus! tibi quae praeconia certant?
70Deficit hoc uno littera nostra loco.
Dicite, vos nitidae, caeli gens aurea, Mentes,
Dicite: adhuc ima Kostka tenetur humo.
Saepe tamen, spectare juvat mea gaudia caelum,
Fallor: et hoc uno pectora nostra dolent!
75Nam quoties specto, toties incendia crescunt,
Nequidquam lacrimis imminuenda meis.
Scribimus interea: quid enim si temperet ignem,
Leniat et quaestus dextera mota meis.
At quanto mallem, cum scriberet, illa triumpho
80Spargeret Elysias officiosa rosas!
Aut etiam Angelicae quae promicat agmine turbae,
Facundum digitis sollicitaret ebur?
Disserimur votis, et adhuc tellure moramur?
Munera ferre tamen qualiacunque juvat
85Est locus extremo qua te formosior horto,
Pendulaque aestivam vitis opacat humum,
Illic formosa te sistis imagine, Virgo,
Et quiddam templi textilis instar habes.
Illic Loiolidum turba exiguissima laudes
90Assolet et Dominae reddere vota suae.
Vidi ego, qui violas qui candida lilia ferret,
Plenaque purpureis rubra canistra rosis.
Ivimus, et ternam Divae lustravimus aedem:
Aede sub hac etiam plurimus hospes eram,
95Esto veris honor spatioso floreat horto:
At mihi prae reliquis angulus ille placet.
Illic succrescunt dulcem maturius uvae,
Mercedemque suae proximitatis habent.
Quid? quod aves ista dicuntur saepe sub umbra,
100Dulcius assueto perstrepuisse sono?
Hic philomela, sacram starem cum nuper ad aram,
Virgineos certans evoluisse globos:
Non ego falsa loquor, celeri dum garrula voce
Turbinat introrsum, poene canebat, Ave
105Qulcquid id est, modici geritur res tota tabella?
Altera sunt cantus, altera dona rosae
Quin majora sequor'? caeloque effundor aperto
Aurea, qua rutilum pompa praeivit iter?
Mens petit alta quidem, sed corpore deprimor uno:
110Ut levis aspersa pluma residit aqua.
Angela, quisquis amas, et quisquis in aera Vatem
Diceris aetherea surripuisse via,
Me quoque tolle precor, gravis haud ego sarcina: namque
Aligerum Kostkam jam prope fecit Amor.
115Si satis esse nequit, quo tollar in aethera, crinis:
Me toto, si vis, corpore ferre potes.
Annuit ille quidem: Dominae sed jussa morantur,
Inquit: fac votis annuat illa tuis.
Ergo ad te redeunt mea vota novissima Mater;
120Quam nequeunt alii, tu potes, affer opem.
Cur ego spectator vestrae non advolo pompae,
Unus ut e multis pone pedester eam.
Insequerer plausus, et longa per atria caeli
Angelicum humani voce sonaret Ave.
125Quin etiam Dominae, qua fas,vicinior irem,
Et premerem sacrum Virginis usque latus.
Quod si forte aliquis pompa spectator in illa,
Quo propior tendit, diceret, ille puer?
Crediderim ut dicas, mea Diva, suaviter illi:
130Mitte queri, KOSTKA est: est meus iste puer.
Parce tamen, voto si fors peccavimus isto:
Non patitur fraenos, qui violenter amat.
Quid? quod nec voto tantum, peccamus et ira,
Quae mihi nescio quo pectus amantis agit.
135Saepe (fatebor enim ) qui me nunc urit, Amorem,
Comendi justas non habuisse faces.
Ecquid amor (dixi) quid vitae flamina differs?
Caetera concedunt ignibus, ista manent:
Quin exile mihi, teneor quo corpore filum
140Admoto propius lampadis, igne cremas?
Saepius indignor repetitis ora madere
Fletibus, lacrimas criminor ipse meas,
Staminibus modicis astringor, aranea, texit
Qualia, vel picti qualia Seres habent,
145Totque oculis fundo dudum lacrimantibus imbres
Nec pereunt vita fila minuta meae!
An quia vita mihi primo pubescit in aevo,
Huc parcit saeva Parca tulisse manu
Inferat: atque utinam ferali forsice telam.
150Et resecet media flamina rapta colo.
Et prope, ut invideam pubentis floribus horti,
Quaque cito tenerae carpitur ungue rosae.
Ipse ego permissa quoties hanc colligo dextra:
Flos utinam vitae (dico) sit ille meae!
155Cur sic non legitur primaevi Kostka juventa?
Cur numerum lectis non facit ille rosis?
Decerpi lucrum est: qui primo mane virebat
Flosculus, interdum vespere laesus obit
Vel gravis hunc aestas, vel turbidus opprimit imber:
160Hei mihi! ne simili vulnere Kostka gemam;
Cetera cur taceo? nuper, mea Diva, nitebas
Flore novo castas impediente comas,
Candida virgineo gestabas lilia serto,
Quaeque regis domini, caelica sceptra manu.
165Ut vidi, ingemui! tacitoque in pectore dixi:
Certa, precor, fati sint ea signa mei!
Dummodo sic, duro succumbat Kostka tyranno
Japoniamque premat sanguinolentus humum.
Sed facienda loquor: vellem quae facta fuere,
170In nostras possent illa redire manus.
Quid mihi, si natum dederis, velut ante dedisti,
Deliciasque tuas, deliciasque meas?
Non foret ille tibi pretio reddendus eodem;
Nec lata quamvis (crede) rediret ope.
175Amplexus premerem plusquam languente lacerto,
Plusque Viennaea vincula blanda mori.
Caedere si vellet, contra violentior irem:
Verbaque suppetias viribus ista darent.
Vel duc me ad matrem; vel te, puer auree, sistam:
175Non aliae nobis lege solutus eris.
Scribere plura libet: sed qui mihi depluit imber,
Impedit, et lacrimis humida charta meis.
Caetera qui dicat Laurentius inter ovantes
Facundus pro me nuntius alter erit.
180Scit bene, quid flammae, quid magna incendia possunt;
Scit bene, quas vires ignis amoris habet.
Ergo age: sique faves Kostkae, pia Mater, amanti,
Accipe cum votis ultima verba meis.
Nil mihi rescribas, tua sit sed Epistola morbus:
185Quamque tulisti olim, nunc mihi redde febrem.
Scilicet haec melius, quam quaevis littera dicet,
Venarum pulsu languidiore, veni.