CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaJoannes Vincartius

Joannes Vincartius · Barroco

Heroides (Vincartius) — Epistola VI. Elapis Iacobo.

latín

Scribimus Elapidae nuper dominoque viroque!
Nunc tibi quo scribam nomen utrumque perit.
Ne dominum appellem, servum te regia fecit.
Admissumque virum, quem fleat, uxor habet.
5Ah! utinam primum cum coepi scire quis esses,
Admisique tuas nupta futura preces!
Mors mihi pro thalamo funebria ligna dedisset,
Pro cythara, moesta carmina ducta tuba.
Quae fuit alba mihi nascenti, debuit hora
10Ah! potius letho nigra fuisse meo:
Ecquid enim tecum senos mihi profuit annos
Vivere, si laesus crimine cessat amor?
Dum tibi tradebar (memini) nova nupta marito;
Fulgeretque sua lampade noster Hymen.
15Fulgeat: o utinam! dixi; quoque ardet ab igne
Non extinguendas nutriat ille faces.
Tu quoque dicebas inter jurantia verba
Cumque foret dextrae dextra juncta meae,
Elapis, hoc voveo, nostrum dum vivet uterque,
20Ipse tuus semper, tu mea semper eris.
Vivimus, Elapide; nec sum tua: nec meus esse
Ipse reus sceleris, perfidiaeque potes.
Mentior? an falsum, spreta quod Numinis ara
Diceris Arsacidis thura dedisse Diis?
25Dicat in hoc utinam mendax, et crimine falsa
Et nimium praeceps insimulasse virum!
Sed non sum mendax; calami neque criminis nostri,
Sed tua sunt lacrimis crimina flenda meis.
Venit, Achaemenia tibi qui comes iverat aula,
30Murcius, et tactum vix bene limen erat,
Elapides, dixi, quid agit meus? ille pudore
Constitit, effusis ora rigatus aquis.
Indolui pavitans, quamvis incerta quid esset:
Sed quod tunc dolui, quodque verebar, erat.
35Namque ubi detersis oculorum fletibus ora
Solvit probrosos rettulit ille sonos.
Rettulit, ut plena populis libantibus aula
Arsere invitis impia thura focis.
Alta nigrescebant nebuloso compita fumo:
40Non thuris, fumus criminis ille fuit.
Singula dum narrat, gemitusque in verba profundit:
Eliciunt gemitus singula verba meos.
Urgemus tamen effati: lacrimosa quid urges:
Subdidit: o forti nubere digna viro!
45Protinus exilui; et subito (sensisse putares)
Annulus a digitis excidit ipse meis.
Scilicet exosus fictae perjuria linguae,
Proditor exemplo noluit esse tuo.
Heu! ubi pacta fides? exclamo: ubi praestita Christo
50Vota, sub arsuros vota ferenda rogos?
Quo ruis, Elapide? lacrimis tingentibus ora.
Caetera me dicunt non potuisse loqui.
Quin etiam exanguem, tenebrisque repente subortis
Succiduo ad terram procubuisse genu.
55Accurrunt famulae, gelidique aspergimur unda?
Semianimem socrus sustinet ipsa nurum.
Et mihi vive nurus, nurus o charissima, dixit;
Jam (puto) perfidiae corrigit acta suae,
Mortua (crede mihi) tamen ista voce revixi,
60Redditaque est oculis lux, velut ante, meis.
Quid tamen hoc prodest, oculis si laedor apertis,
Et vel sic telum, quo feriamur, habent?
Parvus Jacobides, formosus imagine patris,
Haerebat gremio sarcina moesta meo.
65Inde per amplexus nostras effusus in ulnas;
Quae tibi nunc, mater, funera flentur? ait,
An pater occubuit? licuisset dicere recte!
Proque sacro occubuit Numine; quanta forem!
Ast alia in luctum causa deducimur: illa
70Qua vivis, moesti funeris instar habet.
Interea cupido tua facta ediscere nato,
Reddidimus tristi talia verba sono.
Mollis, Jacobide, pater est tibi: jussa parentis
Corrige: sic illi degener esse velis!
75Quid fles? blande puer, meliori digne parente!
Sunt tibi praestantes, quos imiteris, avi.
Corpore parvus adhuc, sed sanguine crescis eodem.
Errorem patris diluat iste cruor.
Audiit, et nivei posito velamine colli,
80Chara parens non me vox tua terret, ait.
Ibimus, o mater: jugulum praebebimus ensi,
Qui bene per patris pectus iturus erat.
Est mihi, qui fosso currat de pedlore sanguis,
Et bene non tinctam qui bene tingit humum,
85Quid mihi tunc animi fuerit, cognoscere certe,
Ni modo defleris tu pater esse, potes.
Brachia miscuimus, blandeque per oscula nexi,
Confudi lacrimas illius, ille meas:
Quin age, chare puer, primis quoque fortior annis,
90Quae pater extimuit vulnera, disce pati.
Atque utinam mater jungat tibi! quoque maritus
Non cecidit ferro, nupta puerque cadant.
Plura quid hic referam? vellem cognoscere posses
Quas modo sit nostrae forma, tenorque domus.
95Flent famulae, moesta feriunt sibi pectora dextra,
Inque domo lacrimas angulus omnis habet.
Heu mihi! quam largus scribenti decidit imber?
Illo, quem spectas imbre, litura venit.
Quid facitis lacrimae? crimen delete mariti:
100Quid mea non jussis charta madescit aquis:
Scribere cessabam: cum nobis proxima socrus
Accumulat socia tristia verba nota?
Scribere, quid hic cessas, nurus o lacrimabilis? inquit:
Scribe, ferat questus haec quoque charta meos.
105Nate, dolor matris, malefausti praeda timoris,
Quo tuus in ventos tam cito fugit amor?
Haeccine sunt nostra solatia danda senectae;
Haeccine sunt curis praemia danda meis,
Parvus eras (memini) cum ficti fulmine belli.
110Martyrio nobis erudiendus eras.
O! quoties nudos tibi cum monstravimus enses,
Risisti armatas militis ense manus.
Ipsa ego te vidi, quo fortia fata subires,
Ante aram curvo vota tulisse genu.
115Qua bene coepisti, cur nunc male cedis arena?
Cur tam dissimiles hic vir, et ille puer?
Si fuit errandum, si sic: nobisque futura
Non fuerant culpa fata priora tua.
Ah! melius tibi prima dies, tibi summa fuisset:
120Nate, fuit cunis aptior urna tuis.
Scilicet innocuis artus, sine crimine membra,
Et luctus fontem clauderet illa mei.
Sic queritur mater, justoque armata dolore
Sollicitat questus in tua facta meos.
125Mobilis Elapide, quo te tuus abstulit error?
Verbaque promissis inferiora tuis?
Qui meus hinc, cur non etiam meus inde redisti:
Nuptaque sum reducis, sicut euntis eram?
Tene feram pariterque reum, pariterque maritum?
130Dicar ut infidi conjugis uxor ego?
Devorer ante, precor, subito telluris hiatu,
Ante vel excussi fulminis igne cadam.
At melius! dextrum mihi cor salit? altera saepe
Quod perdit, revehit altera saepe dies.
135Quod Petrus admisit crimen, quas Magdala noxas,
Ille suis lacrimis lavit, et illa suis.
Nec tu primus eris, qui viso expalluit ense,
Quem post visceribus condidit ipse suis.
Auguror, hoc facies: isto mihi littera voto
140Promicat in laudes ambitiosa tuas.
Neu tibi servato titulos, praetiosaque fingas
Nomina. Truncato gloria major erit.
Sic nobis geminas crescent praeconia famae:
Elapis Elapidae Martyris uxor ero.
145At cupiam potius vibrato occurrere ferro,
In tua cum saevus pectora lictor aget.
Et mihi (si nescis) bullit sub pectore sanguis
Et prope jam bellis invidet ille tuis.
Ipsa ego, quando tuo stillantia tela cruore
150Videro, clamabo: non satis illa rubent.
Huc in nos veniant, et nuptae tangere donent
Corpora Truncati sanguinolenta viri.
Tunc erit, ut dicunt morientia conjugis ora,
Verus Hymen nobis ultimus iste dies,
155Fallor? an ambobus pulchro certamine fundis
Augebit caesus funera bina puer?
Augeas ah utinam! nobisque haec funera portet
Candidus admisso Lucifer ortus equo!
Si tamen is patri vivat, matrique superstes;
160Qui socio tumulo corpora condat, erit.
Ille memor causae; pro qua defungimur ambo;
Inscribet titulo nostra sepulcra brevi.
Hoc jacet Elapides tumulo, jacet Elapis: ambos
Edidit unus amor, condidit unus amor.

Sigue explorando

Por su autor
Joannes Vincartius · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Vincartius) — Epistola VI. Aloysius Aquavivae.Heroides (Vincartius) — Epistola VI. Lucia Scotiano. →

Expediente

Autor
Joannes Vincartius
Título
Heroides (Vincartius) — Epistola VI. Elapis Iacobo.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-vincartius-epistola-vi-elapis-iacobo--joannes-vincartius-0b095f
Cita recomendada
Joannes Vincartius, «Heroides (Vincartius) — Epistola VI. Elapis Iacobo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-vincartius-epistola-vi-elapis-iacobo--joannes-vincartius-0b095f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.