Perlegis? an feritas prohibet tua? perlege, sunt haec
Ultima damnatae verba notata manu.
Infelix Mariamna tibi male nupta marito,
Judice te moriens in tua facta queror.
5Nec queror; humana quod te prece posse moveri
Forte putem; pectus tigridis intus habes.
Da veniam pietas animi vetus hospita; cogit
Si modo succensens aspera verba dolor.
Proderis, Herodes: tua te per facta revelas,
10Semina sanguineae nil nisi mentis alis.
Non te terra tulit, qui sylvis horret Idume:
Te rupes, saevae te genuere ferae.
Pene manus calamum excussit: quid inania, dixi,
Et frustra duro scribimus ista viro?
15Sed cum perdiderim sceptrum, fratremque patremque:
Mox etiam vitam; perdere verba leve est.
Scribimus, atque utinam venis mucrone reclulis,
Exiret jussus in mea scripta cruor!
Nimirum quam mitto, meo livere cruore
20Debuit, et factis charta rubere tuis.
Da breve scribendi spatium, scelerate; rubebit
Tinctus et a nuptae caede libellus erit.
Sed male quo rapior? quo me dolor ultimus urget;
Tempestas animo non sedet aequa meo.
25Illa dies nocuit, qua juncta foedera dextra
Contraxi, in thalamos uxor itura tuos
Non aliter saevo accipitri sine felle columba.
Non aliter rapto jungitur agna lupo,
Non ego peccavi: suasit connubia mater,
30Et male succensas praetulit illa faces.
Quid? quod et Hyrcanus mitra gravis auctor, et annis
Annuit; arbitrium neptis habebat avus.
Tuque fefellisti, blandis sermonibus usus:
Quem gereres, vultus non erat ille tuus.
35Scilicet occulti genialis imagine taedae,
Prcensabas avida regia sceptra manu.
Quidquid id est (fateor) pudor est placuisse tyranno,
Teque feram verbis detinuisse meis.
Vos quoque, vos mecum Solymae peccastis amicae.
40Quae mihi porrecta membra locastis aqua
Cum gemmas digitis, cum tortile crinibus aurum,
Festaque nubenti vota daretis herae:
Saepius illacrimans (memini) suspiria traxi:
Nec mihi, nec patriae candidus Hymen erat.
45Quod petit, Herodes, nil est nisi regia Judae,
(Veraque sum vates) sceptra cruorque meus.
Nec differre diu placuit, quin sanguine fuso
Pollueres foedi non tua sceptra manu
Prima secuturas intercadis hostia caedes
50Hyrcane, et nudam sanguine tingis humum,
Inde, scelus; (justo desunt sua verba dolori!)
Occidis et patriae, frater adempte, meae.
Aestus erat; gelidae formoso gurgite lymphae
Apta nataturo stagna locumque dabant,
55Hunc petis infelix, viridisque in margine ripae
Ponis humi vestem: corpora flumen habet
Heu! male quo ferris? latet isto proditor amne,
Et tenet occultas insidiator aquas.
Scilicet occumbis: liquidi sub imagine ludi;
60Et crevit lacrimis alveus iste meis.
Quid referam, quoties thalamos suffoderis astu.
Reddiderint viduas et tua jussa nurus?
Ah! quoties dixi: stricto praeluditur ense
Si nescis, fatis, o Mariamna, tuis.
65Cum ferit hinc sepem, circumque arbusta feturis
Quod libi nunc timeat proxima myrtus, habet;
Forte aderant nati: feci et hi, dolor! hostia vivunt
Casura in fraudes sanguinolenta tuas.
Quid facimus? moestae charissima pignora matri,
70Materies lacrimis sola pianda meis.
Quid facimus? stabant strictis amplexibus ambo;
Cum matri abreptos, longius ire jubes.
Perfide, et hac etiam saevis pietate? quid illis
Heu! sine matre pater? nil nisi tortor erit,
75Flent gemini: rapimur, genitrix charissima, clamant:
Senserunt duri perfida jussa patris.
Nec mora complexu, madidisque recepimus ulnis,
Strinximus et tepido corpora bina sinu,
Ite boni, et memores matris, jussique paterni
80Inferias animae justaque ferte meae.
Attamen, heu! vereor (Superi removete, quod intus
Cor pavet, et dubio succutit ossa metu)
Ite boni, et si quid properantius ordine fati
Vos etiam turbo patre furente petat.
85Matris ad exemplum generosae occumbite morti,
Et vita et regno clarius istud erit
Flecteris, Herodes? an, quo mox omnia vultu
Excipis, et siccis perlegis ista genis?
Cur dubitem, arescunt oculi tibi, pumicis instar:
90Et cor, quod silices saxaque vincat, habes,
Regius interea vultu moerente satelles
Venit, et oppositae lumina fixit humi,
Protinus agnovi, quid moesta silentia ferrent;
Occultus tunica ferreus ensis erat.
95His mea muneribus connubia regia donas?
Sic tibi sum vilis, sic tibi visa nocens?
Qua merui culpa virus sparsisse putari,
Felleaque infida pocla dedisse manu?
Ipse tibi virus; te praeter, causa nocendi
100Nulla; venenato cor tibi felle natat.
Ah utinam? dolor est, sic saevo occumbere letho.
Et turpem titulum mortis habere meae.
Nec tamen ita moror: sic Judas praelia movit:
Et similis magnis area cessit avis.
105Aspice: sic Jonathas occulto proditur hoste,
Inque Tryphoniacas incidit ille manus.
Notus et Abobides socerum fratresque necavit,
Sanguine constructas inficiente dapes.
Est ego nunc, ne forte parum Assamonia credar,
110In patrias clades ultima gentis eo,
Quidquid erit, moriar: sed, ut altae prodiga mentis
Pectora, queis victor, quo fremat hostis, habet,
Insequar auctorem (sic me volet ire Tonantis
Ultio) sanguineis umbra timenda comis.
115Percurres pavidos lymphata voce penates,
Ut solet affuso currere Baccha Deo.
Clamabis modo tolle faces, modo vulnera tolle:
Sum reus, oppressae conjugis ultor adest,
Attamen incassum; nil proficientia fundes
120Verba, stat immota vindicis ira manu.
Jamque minuta parant; ibi foedam examina mortem:
Debetur vitae terminus ille tuae.
Forsan et in tumulo pereat ne fama sepulti,
Aut hoc, aut simili carmine notus eris.
125Hic jacet Herodes: tumulum execrare Viator:
Despue, foetorem nil nisi terra tegit
Neu lethi mirere genus: qui funere multos
Mersit, et a multis jure necandus erat.