Quam legis, a salva Theodora littera venit,
Officii gratas exhibitura vices.
Nempe quod illaeso fugi mala tecta pudore,
Sunt ea militiae, Diddyme, facta tuae.
5Eloquar an sileam? primas quoque criminis umbras
Cor pavet, et coeptum paene relinquit opus.
Quae loca pes tetigit, non audet scribere dextra:
Quamvis sint lacrimis illa piata meis.
Pro me scribat Amor, bene qui servavit amantem.
10Et castam impuro jussit abire loco.
Ille mihi tunc, cum Veneris spelaea subirem,
Quid fles? hic casto corpore, dixit, eris.
Consule pacatis habitata leonibus antra,
Et non laesuros corpora nuda rogos.
15Pura specum introiit, sed purior, exiit Agnes:
Hae mihi, sunt vires, hoc et Amoris opus.
Ergo age, neu primi formides militis ora,
Ille meo missus nomine, tutor erit:
Caesarie quamvis vultuque oculisque decorum
20Vestiat attonsis prima juventa genis.
Veste super fulvum quamvis suspenderit ensem:
Pictus et hunc Phrygia balteus ornet arcu.
Nil tamen hic, Theodora tibi, quod tere timendum;
Diddymus est, castris militat ille meis.
25Dixerat haec; subitoque mihi fiducia crevit:
Spurca tamen lacrimas antra bibere meas.
Quin etiam, dixi, lacrimas consistite: carcer
Ille meo melius sanguine lotus erit.
Sunt mihi, quae stricto pateant praecordia ferro,
30Impuras nunquam ferre sueta faces,
Christe, per has lacrimas oro, (quando ire paratus
Suffosso nondum pectore sanguis abit.)
Vel fer opem, vel dede neci: superabimus illa:
Servandae vires virginitatis habet.
35Haec ego dum meditor, subito succedis in antrum
Ausus es et casto sic prior ore loqui,
Pone metum, Theodora, tuo pugnamus amori,
Virginea tecum stringimus arma manu.
Non ego sum, quem reris, amans: succurro sorori
40Frater, habes animi sensa, notamque mei.
Mutemus tunicas, fraus haec juvat; altera fiam
Hic THEODORA; foris DIDDYMUS alter eris.
Nec mora depositos humeris mihi tradis amictus,0
Aptaque versandis pallia laxa dolis.
45Involvor tunica: coguntur vertice crines:
Virgineumque premunt non mea tela latus.
Egredior, pressoque caput velata galero.
Irisolita cupidos fallimus arte viros.
Qualiter accipitris laxo fugit ungue columba;
50Aut excisa avidi dentibus agna lupi:
Aut sic, (omissum aliquid?) etiam fugi magis: ursit amantem
Et plantis alas addidit ipse timor.
Ah! quoties vultus, pallentiaque ora reflexi,
Ne coeptum a tergo curreret hostis iter.
55Crede mihi, si quod passa est male Lothica. conjux,
Pone Gomorrheos linquere jussa rogos.
Hoc ego passa forem: multus lapis esset ubique,
Et nova per medias stantia signa vias.
Mox ubi lapsa fuga, tuta statione resedi,
60Converti plausus in tua facta meos.
Vivat jo (dixi) qui sic certamina miscet
Diddymus, et lauro tempora vinctus eat.
Spectandus curru venias sublimis eburno.
Virginea resonent parta, trophaea tuba.
65Pone Venus subiens, manibusque Cupido revinctis,
Lugeat attritas et sine luce faces.
Blanditiae comites captae ducantur, et omnis
Quaecunque Idaliae gens famulatur herae.
Ipsa regam currus, populo clamante triumphum:
70Quaeque prius belli, pars quoque laudis ero.
Quid tamen haec jacto? scribenti nuntia venit
Littera, te tunicae fraude perire meae.
Hei mihi: quid feci? cur letho indebita cedas
Victima, pro casta Virgine castus amans?
75Quid moror; iniusto procumbas hostia ferro,
Ipsaque supplicii causa superstes ero?
Hocce meo lacrimae, fluat isto corpore sanguis?
Dumque fluet, lacrimas provocet ille meas?
Provocet usque licet: dabimus quoque sanguinis undas,
80Et decet: huc enses, lictor, et arma para
Ante quidem fugi; sed fugi damna pudoris:
Quam peto, mors damno est quaelibet ipsa minor.
Ibimus, adverso pectus praebebimus ensi,
Hic ubi casta prius vulnera fecit Amor.
85Dum loquor, heu! stricto forsan mucrone satelles
Exerit armatas in tua colla manus.
Ah! nimium properas: ferrum compesce, satelles:
Altera, quae tollas, jam tibi colla dabo.
Diddyme, fac dicas etiam, cum videris ensem,
90Siste precor, miles, jam Theodora venit.
Illa cupit nostri testis certaminis esse:
Illa madere suo sanguinis imbre cupit.
Utque sit hoc verum, transactae somnia noctis.
Sinceram faciunt in mea vota fidem.
95Namque sub auroram, cum jam morientibus umbris
Disparent primo sidera pulsa die.
Qua vada Nilus habet fluvialibus oblitus herbis.
Flebile nescio quid clangere visus olor.
Clanxerat: ecce tibi candore simillimus alter
100Adnatat, et sociam ferre laborat opem.
Fit via per juncos, prior enatat: alter in alga
Haeret, et occlusis septus oberrat aquis.
Nulla mota est; circum telis metuendus et arcu
Flumineae miles fata minatur avi.
105Protinus evigilo, et castam miserata volucrem
Visa mihi clara dicere voce: cave.
Si qua fides somnis; ista sub imagine disco,
Quae te etiam captum fata, malumque premunt,
Scilicet ipse petis, cygno formosior albo,
110Dum sociam servas candidus ales avem.
Quidquid erit; merito sculpentur marmora versu,
Ante tamen lacrimis mollia facta meis.
Diddymus hic recubat: mutata veste sorori,
Quam mortem frater distulit, ipse tulit.
115At male vaticinor: visi sub imagine somni
Alter in alterius fata recurrit olor.
Funera junguntur: prima cadit ille sagitta:
Inque cruentatas mergitur alter aquas.
Debetur, nostris haec duplex gloria fatis:
120Quos agit, hos una funere junget Amor.
Quin etiam fundus tumulo componet eodem,
Causaque versiculis scripta duobus erit,
Diddymus hoc tumulo Theodorae jungitur, illa
Quod fugit Virgo, quod tulit alter opem.