Quam male nupta tibi mitto Polydora salutem,
Sola mihi tribui te redeunte potest.
Luctus adest, et falsus amor pro conjuge vero:
Materies Elegis sola relicta meis
5Hei mihi! cur unquam socialia junximus ambo
Foedera, promissa non coitura fide?
Cur ego non dixi, cum sponsum mater Alexim
Obtulit: ille mihi (nolo) dolendus erit.
Utilis ah! nobis, et vates vera fuissem:
10Nec biberet lacrimas noxque diesque meas!
Sed quaeror incassum: miror magis, omnia furto
Seruisse, inque tuos officiosa dolos.
Nox erat apta fugae (memini) nam luna latebat
Moerorem vultus fassa tegendo suos.
15Stillabant pluvio pendentia nubila caelo:
Dixisses nostris illacrimare malis.
Ipsa ego, quis credat? fueram tunc jussa precari,
Pro facinus! precibus prodat ut ipsa meis:
Proder: namque preces inter mihi lumina somnus
20Corripit: hic nobis (versus para altera invisibilis)
Nec mora, secedens sopitam linquis amantem,
Suspensoque fugis patria tecta pede.
Quae tibi nunc patuit fugienti janua, quantos
Heu! nobis ludus janua saeva tulit.
25Debuerat rauco collidi cardine postes,
Debuerat clausa porta manere sera.
Debuerant latrasse canes, famulosque ciere
Nempe reus furti, sic fugitivus, eras.
Pro dolor! in nostram jurarunt omnia cladem:
30Prodita sum multis una puella modis,
Excitor interea nostrumque vocamus Alexim:
Nullus erat: resonant atria; nullus erat.
Protinus adducta sonuerunr pectora palma:
Ora nec a lacrimis sicca fuere meis.
35Quin et sopitae turbare silentia Romae,
Perque urbis vicos impetus ire fuit.
Sed flentem socrus, flens acrius ipsa repressit:
Saeviit occlusa tota procella domo.
Dum sic congemimus, famuli penetralia lustrant.
40Quasque domus latebras, arcaque coeca tegit:
Neve putes Latiis id agi tantummodo terris:
Longinquo certe quaereris orbe procul.
Misimus Aeoliam Thyrrhenaque littora circum
Finitimis nulla est fama remissa locis.
45Misimus et Solymen, et Solyme quoque nescia veri.
Quas habitas terras? quo vagus orbe fugis?
Quis scit; an Edessae? servum quoque misimus illuc(?; male visibile)!
Quamque tibi reddat, tradita charta fuit.
O! si quando tuae reddatur Epistola dextrae,
50Perlege: fert animi nuntia verba mei.
Quo fugis infelix? cur sic me linquis, Alexi:
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest:
Si tibi simplicitas visa est mea (vera fatebor:)
Simplicitas justo digna favore fuit.
55Si tibi virginitas placuit libata Tonanti:
Virgineo potui vivere nupta thoro.
Caeciliae castos non ignoramus amores,
Quaque tibi nupsit, Valeriane, face.
Quo fugis infelix? me mille pericula terrent,
60Et vagus in curas pectora versat amor.
Est tabula appictum quae nobis exhibiet orbem
Illo saepe tuas quaerimus orbe vias.
Prima statim subeunt oculos Tybris ostia: puppi
Unde reor sine me tradita vela tuae.
65Prospicio, tanquam fugientia vela viderem;
Et retinet vultus ista tabella meos.
Saepius exclamo: nimis, o! velociter exit,
Cymbaque Tyrrheno labitur illa mari,
Crudeles Venti, male tensis parcite velis:
70Una deest numero, quam vehat ista ratis.
Quo properas fluctus inter periturus, Alexi?
Cur sic insanae te male credis aquae
Consule, Tarsensi qui navigat aequore, Jonam;
Ille tibi dicet, quo periturus abis?
75Nempe fidem violasse nocet portumque subire.
Perfidiae poenas exigit iste locus.
Quae vehit et crimen, quamvis patientior undae,
Spe bibit falsas naufraga puppis aqua,
Flecte ratem, dum tempus habes, Romamque revise:
80Hic reducem quae, te sospitet, uxor erit.
Talia nequidquam pictae fero verba tabellae;
Et madet a lacrimis saepius illa meis.
Quidquid id est, picta dum sic male navigo charta;
Te dubium pelagus, me mea Roma tenet.
85Forsan et hic etiam quid agam, rescisse juvabit;
Flemus; habes vitae facta, modumque meae.
Aut modo cum socru de te, fugitive, susurro:
Quaeque tuum, miror, causa suasit iter,
Aut modo contrectant male coepti pignus amoris.
90Corripio verbis haec tua dona meis.
Annule, quid fidum (dico) mentiris Alexim;
Nil praeter vacuae murmura vocis habet.
Saepius hunc volui digito deponere; semper
Hoc vetuit, constans qui tibi pugnat amor.
95Ergo mihi de te nisi tantum injuria restat?
Donaque pollicitis inferiora tuis?
Fallimur: et gemitus restant, lacrimaque per ora,
Deque meis oculis in tua dona cadunt.
At tibi quam meliis caderent in pectus Alexi?
100Mollirentque tuas in mea vota fibras;
Quid referam, quoties votiva supplico cera;
Humescit lacrimis quaelibet ara meis.
Heu! quam dissimiles? dum tu male forsitan erras,
Erramus puro per loca sacra pede.
105Nam modo porticibus spatior, quibus addita moles
Vaticana suis incubat alta jugis
Nunc propiora sequens, sacram properamus in aedem;
Sive Sabina, tuam; seu bona Prisca tuam.
Trans Tybrim interdum nostras quoque defero flammas,
110Fons tibi non una Salvius exit aqua.
Nunc subiens templum gradibus sublime Mariae
Exiguo dixi talia verba sono.
Deficimus, Virgo scis causam: fugit Alexis:
Meque sine ignotas corripit ille vias.
115Si face praeluces sulcantibus aequora nautis,
Fac teneat portus haec quoque cymba suos.
Ipsa ego sum portus: neu fors nunc devia fallat,
Lumen in aspectu nocte, diuque gero.
Interea patrii dum moestae occludimur aula,
120Conveniunt matres, Romulidesque nurus.
Quid, Polidora, gemis? quin splendes murice, dicunt,
Et tunica formae conveniente tuae?
Scilicet ipsa tegar saturata murice veste,
Vix lacero panno tectus Alexis erit?
125Ipsa comas pectam? pluvia caput ipse madescat
Sponsaque sim sponso decolor usque meo?
Non erit hoc; squallore tuos imitata labores
Dicar, et ista fugae tempora tristis agam.
Nec male jam coepi: moeret domus obsita luctu;
130Atque intus speciem funeris esse putes.
Credor in hoc etiam? media jam psittacus aula
Dedidicit solito tristior ore loqui.
Nempe meos gemitus suspiria nostra resumit:
Et tanquam adgemeret, clamat: Alexi, redi.
135O fugitive redi, si te caelestia tangunt:
Si qua tibi pietas, o fugitive redi.
Si reditum excusas, latites qua parte, moneto?
Illuc me cursu praepete ducet Amor.
Seu pedibus, carpenda via est, talaria nectet:
140Seu mare sulcandum, diriget ille, ratem.
Foemina sim quamvis natura mollis et annis:
Te duce condiscam fortis acerba pati.
Attamen hoc potius; Latiam remeabis ad urbem;
145Neu dubites quonam tramite, facta via est.
Forsitan adjicias, quod sis metuentior undae,
Expertumque prius nunc vereare fretum.
Ne metue, infidis mare formidabile nautis:
Si redeas, nullum jam tibi crimen erit.
150Tunc (reor) implebunt spirantes lintea venti,
Tutaque pacata cymba recurret aqua.
Ut venti desint, suspiria nostra juvabunt:
Aspirant omni scilicet illa die.
Ipse movebit Amor remo yeloque, phaselum,
155Instruet et cursus ad mea vota tuos,
Huc ergo fugitive redi, sponsamque revise:
Quae modo sic tecum, quilibet esse feret.
Sin minus, ah nimiis cedam moeroribus impar:
A nobis profugus non potes esse diu,
160Te levis umbra sequar: forsan terrebere visu,
Et mortis, dices, huic ego causa fui:
Ipsa tamen parcam: quin tu quoque discis amanti
Parcere, et exemplo mitior esse meo?
Quod si sacra placent, si sanctior esse laboras;
165Sic fugiens, certe non sapienter agis.
Qui vagus ignotas peregrinus obambulat oras;
Sordescit longae saepius ille via.
Ergo redi, patriaeque domus penetralia serva:
Ille locus templi pondus et instar habet.
170Hic bene si degas, quamvis sub limine primo,
Crede mihi, nusquam sanctior hospes erit.