Te tua, Tobiade, mater lacrimabilis Anna,
Ultra pollicitum tempus abesse queror:
Limine cum primo stares abiturus, et illic
Exciperes verbis ultima jussa meis,
5O mea lux! dixi; si te pia cura parentis
Tangit, fac redeas ad mea vota celer.
Tu quoque complexus inter, lacrimasque parentis
Exiguo dixti talia verba sono:
Nec dubita, mater, reditus me cura lacessit,
10Et tuus huc etiam sponte reducet amor.
Tempora fac numeres: cum plena coiverit orbe
Luna, viae finis, quae modo coeptat, erit.
Luna, semel, totoque iterum semel orbe coivit;
Nullaque de reditu nuntia fama tuo.
15Ah melius, qui te peregrinas nummus in oras
Expulit, intacta delituisset humo.
Non tibi quas absens calamo, transmitto, querelae,
Coepissent tantas in mea damna moras.
Aureus ut multis fuerit, qui protulit aurum;
20At nobis certe ferreus ille fuit.
Cur sileam? gemino currunt mihi lumina fonte,
Inque abeunt similes ora soluta modos.
Heu! ubi lentus abes? Cur te dimisimus unquam
Nate, dolor matris; nate, parentis amor?
25Non erat, infelix repetenda pecunia tanto
Pignore; tu nobis omnia solus eras.
Quid faciam? quo sola ferar? caecove parenti
Te sine quis posthac suppeditabit opem?
Mater anus, seniorque pater, sine viribus ambo;
30Ille suum fatum sustinet, illa suum.
An tibi vis scribam, quis pectora concitet aestus,
Udaque quam crebris ora rigentur aquis?
Finge tibi, matrem scissa tunicaque comaque
Lugentem nati funera? talis ego.
35Adde quod et genitor, quantumvis lumine cassus,
Plus solito affligi se quoque nocte gemit.
Scilicet exul abes: quem cum domus una teneret
Jucundi nobis luminis instar eras.
Ah! quoties pater exclamat: quid fecimus ipsi;
40Divitiis potior natus habendus erat.
Vive, licet, quamvis rapuisti lumen, hirundo:
Magna, sed antiqui signa doloris habes.
Plus mihi Tobiades absens nocet: ille tenebras
Condensat; nostrum surripit ille diem.
45Haec genitor: justa mater turbatior ira
Condemno nimia credulitate senem,
Quid facis? inclamo: nunc nunc circumspice mente.
Quo per distractas spes tua venit opes,
Funera curabas, vivos ut condere posses;
50Heu miser! illa tui meta laboris erat:
Fortior ille tamen redituri tempora nati
Praecipit: et questus temperat ille meos:
Anna, quid in luctum fereris lacrimabilis? inquit:
Cur sic immodicis fletibus ora rigas?
55Mitte queri, quem sic frustra ploratibus urges,
(Singultus Precor o! comprime) vivit, ait.
Nec reor hoc falso: ductoris provida certe,
Ut credam virtus, sedulitasque facit.
Quin et vaticinans, venturaque tempora doctus
60Longa tibi vita: stamina nenda canit.
Nimirum stabili properantibus ordine fatis
Ille meos oculos comprimet, ille tuos.
Interea tamen usque tui me cura fatigat,
Et placidam dubius non sinit esse dolor.
65Non aliter flatu turbantibus aequora ventis,
Fluctuat incerta quassa phaselus aqua,
Non aliter validis segetes Aquilonibus horrent,
Et laevis in madidi canna palude tremit.
Quid quod scire avidus causamque modumque morarum
770Multa sibi fingit suspiciosus amor?
Nam modo Gabelum mordacibus increpo verbis,
Nec prohibet reditus forsitan ille tuos.
Forsitan at fato Gabelus cessit, et inde
Cogeris incertas ire, redire vias.
75Fallimur? an Sarae forsan connubia captas:
Heu mihi funesta flebiliora tuba!
Tobiade, moneo: Sarae connubia vita;
Ne sanguineus funera jungat Hymen.
Urgeat hoc ductor quam vis, Raguelque: parentem
80Fas mihi sit, dicas, consuluisse prius.
Interdum timui, ne, dum transmittitis amnes,
Ore necaturas acciperetis aquas.
Nec timui frustra: juvenem prope fluctibus haustum
Nuper fama fuit: quique referret, erat.
85Membra lavaturus juvenis descenderat, inquit,
Qua Tigris primas porrigit amnis aquas.
Cum subito exiliens metuendo corpore piscis,
Ore minax, praedae visus hiare tuae.
Extimuit juvenis, totoque expalluit ore,
90Frigidior tacta tunc quoque factus aqua.
Et periturus erat, sociam nisi protinus alter,
Qui comes astabat, voce tulisset opem.
Addidit et fellis tractas de viscere partes,
Lenimen castis utile luminibus.
95Subjeci tacite mecum: opportuna marito
Fellea quantumvis, ista medela foret.
Erigor interdum, nostrisque offensa querelis
Accuso lacrymas fortior ipsa meas.
Saepe videns caelum puro spectabile Phoebo,
100Tobiades dico, si valet, ipse redit.
Et cur non valeat? subdit pater: ah! valet, inquit,
Et reducem media suspicor esse via.
Talibus erigimur dictis primasque subinde
Capto tui reditus officiosa notas.
105Monte minor collis, campis sublimior aequis
Stat prope, qui Medium Niniva pandit iter.
Hunc ego conscendens molli proclinor in herba.
Lataque prospectu metior arva meo.
Nec lacrimae prohibent, illis quantumlibet uda
110Longius assueto lumina nostra vident.
Inde ego quas longe venientes conspicor umbras,
Tobiadem credo protinus esse meum.
Fallimur ah! quoties! quoties mendacia dixi,
Exemploque nocens sum prope facta tuo!
115Vidimus hesterni sub primam vesperis horam
Ire canem, Domini signa sequentis erant.
Ut vidi, ut solita coepi compellere voce,
Laetaque complosae ligna dedere manus!
Constitit attonitus: falsam me denique sensi!
120Qui tecum exierat, non fuit ille canis.
Indignor, fallique pudet: jam jamque parabam.
Quae solet iratus promere verba dolor.
En canis hoc timuit; vel ut hoc timuisse putarem,
Obliqua fugit longius ille via,
125Sic ubi fera dies fusco decedit Olympo,
Claraque lassatis sol juga demit equis:
Moesta domum repeto: suspiria crebra sequuntur,
Quamque premo, lacrimis humet arena meis.
Utque domus tetigi primum moestissima limen,
130Et strepitum inserti clave dedere fores.
Obvius accurrit genitor, gressuque labascens:
Anna quid? (exclamat) quid precor Anna refers?
Tobiades rediit? suspiria reddimus? illa
Nempe negaturae pondera vocis habent.
135Nec mora, congemimus, lacrimaeque per ora cadentes
Inque sinum, rigui fluminis instar eunt,
Et tu lentus abes; nec te promissa reducunt,
Quique tuo forsan pectore friget amor?
Huc revoca gressus: precor o miserere tuorum,
140Per lacrimas oro, per mea jura patrum.
Rumpe moras vel dede neci? par poena parenti est,
Seu mors, seu longae, quas trahis usque, morae.