CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaJoannes Vincartius

Joannes Vincartius · Barroco

Heroides (Vincartius) — Epistola II. Xaverias Jasso parenti.

latín

Quae tibi nunc Genitor reddetur Epistola claustris
Prodiit; et licita prodiit illa via.
Ire coegit Amor, fratrisque, hominumque, Deique,
Tu natae frater vota sororis habet.
5Nostin’? an, heu! Xaveriados mihi nomina quondam
Exciderint animo forsitan illa tuo.
Perlege, Jasse, parens: amico et perlege vultu,
Quod tibi fratris amans filia mittit opus.
Fama Lutetiaca nuper properavit ab urbe
10Fausta quidem, at votis durior illa tuis.
Xaverius Sophiae per amata cacumma tendit:
At patrias una largius haurit opes.
Nunc petit ex aliis alias: quo volvimur; inquis,
Pauperies illa saepius arte subit.
15Non ego tot Sophiam nummis, opibusque requiro:
Nec dubito doctus, dives an esse velim.
Stat juvenem revocare: patrisque haec littera sensus
Perferat, et modica transvolet ille mora.
O! dolor, o! quid agis? cela Pater optime, quantae
20Pauca per has nescis damna petantur opes!
Forsitan hic summos cleri mediteris honores,
Quodque vehit secum sacra tiara decus?
Falleris: ah! sese frater maioribus aptat:
Nuntius ille novi, victor et orbis erit.
25Neve putes tantum vanae praeconia votis;
Accipe, sed tanquam vaticinantis opus.
Transierat (memini) ter senis messibus aestas,
Et ter sena novo fluxerat uva lacu.
Annorum fratri fuit haec mensura: colorque,
30Ut species mentis, candidus oris erat.
Veste nova, sed quae corpusque animumque deceret:
Si quis quid Gallis mandat, abimus, ait,
Quin etiam claustris tum proximus, ultima frater
Adjecit verbis haec quoque verba meis.
35Chara soror, fratris si quae tibi cura supersit,
Si remanet nostri non abiturus amor.
In mea fer lacrimas conamina, vota, precesque;
His Germana tibi saepe juvandus ero.
Dixerat haec abiens: abeuntem prosequor ore:
40Excipit hinc fusas saepius ara preces.
Hic ego cum starem nuper sub solis obortum:
Cum pallent primo sidera pulsa die.
Altaque conceptis sine corpore gaudia formis
Mens sibi fingendo carperet intus iter.
45Nescio quae visa est dubiae sub imagine lucis
Extendi in longas area lata vias.
Pro segete in campis circum crescebat oriza,
Plurimaque ignoti stirpitis arbor erat:
Tecta levi cultu: tectisque simillima templa
50Horrida per fumos haec quoque facta suos,
Hic Pagodum sedes, Fotoci, Xace, Amidaeque:
Nomina sunt ipso barbariora loco.
Plurima gens illic circum fuligine tincta.
Ad fuligineos tendere visa lacus
55Ut vidi, indolui: tacitoque pectore dixi;
Turba virum lacrimas exigit illa meas.
Exigit illa preces: cur sic ruit acta sub umbras
Ut miseros nossem, Japon et Indus erant.
Haec ego dum meditor sensum fugere tenebrae
60Nox quoque suffuso cedere visa die:
Lucis id accessu (liceat mihi visa referre)
Xaverius primo limine frater erat.
Hinc tranare amnes, latisque excurrere campis
Coepit, et in varias concitus ire vias.
65Illinc et pueros tinnitu cogere nolae
Coepit et insolitas spargere fontis aquas.
Nunc aras raptare solo, Pagodasque cremare,
Caeteraque aggestis lignea signa focis.
Et (bene si memini) Franciscum tota sonabat
70India? cum nuptis, cum senibusque puer.
Haec ubi: Germano votis gratamur, et illuc
Moturo placidas esse precamur aquas.
Quidquid id est, longo concurritur aequore: multa
Quaeque feras (dixi) tristia, frater, habes.
75Nec retuli falso: curvo te corpore vidi:
Sarcina cui dorso decolor Indus erat.
Qualis eras, Germane, ista sub mole! ferebas,
(Si bene conjicio) teque ferebat onus;
Tela, arcum, pharetramque gerit niger iste Cupido:
80Postmodo sed lotus Candidus, alter erit.
Te quoque conspexi diffracta puppe per undas
Jactantem tumido brachia lenta mari.
Nec tibi caussa metus gens Maurica spargere quamvis
Dicitur infida dira venena manu.
85Heu! Pagodas timeo: gens est feralis ab arcu:
Sed fugies jussum missa sagitta locum.
Saepe sub ambusta sudantem vidimus ora;
Saepe gelu nudos diriguisse pedes.
Utque fit hoc verum, Genitor: praedicere casu
90Attinet, et certa dicta probare nota.
Pendula Xaverio Christi stat lignea Castro
Effigies patriae laus pietasque domus.
Saepius hoc coram Franciscus voce manuque
Dicitur et flexo vota tulisse genu.
95Crede mihi plus est, quam quod videatur imago,
Mistaque cum Christo symbola frater habet.
Nam quoties mediis frater cruciabitur Indis,
Et Christi toties perpluet ora liquor.
Tempora fac numeres: quoties fuderit imago,
100Xaverii toties signa dolentis erunt.
Plura quid attexo; geminus quantumlibet orbis,
Non tantum, ut tantus condoceatur, habet;
Damna quid ergo tuae Genitor, vereare crumenae?
Mitte, precor, missae sic bene dantur opes.
105Nec tibi sola isto venio pra munere supplex:
En jacet ante tuos India tota pedes,
Consule dilutis quid turba minutula noxis
Mussitet: hic nobis erudiendus, ait
Sic faveant Superi! Sic oret Japon et Indus
110Adjungant votis et sua vota meis.
Sic bene Franciscus totum circum ambiat orbem:
Nec (satis est) genitor, proferat ille Satis.
Interea frater carae memor usque sororis
Vive, licet varias usque ferare plagas,
115Ibis? (et hoc vereor) patrios, Germane, penates
Curaque nec matrem visere forsan erit.
Quidquid erit, genitor, magnae praeconia famae
Totus et exiguo pendet ab aere Japon.
Incipe sic sacras titulis augere tabellas,
120Inque fidem versus quatuor una ferat.
Xaverius victor, victorem Lojola fecit:
Jassaeusque parens, Xaveriasque soror.
Lojolides pugilem castris adscripsit Jesu:
Ille dedit nummos, addidit illa preces.

Sigue explorando

Por su autor
Joannes Vincartius · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Vincartius) — Epistola II. Jephtias Jephte.Heroides (Vincartius) — Epistola III. Anna Tobiae. →

Expediente

Autor
Joannes Vincartius
Título
Heroides (Vincartius) — Epistola II. Xaverias Jasso parenti.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-vincartius-epistola-ii-xaverias-jasso-p--joannes-vincartius-d37711
Cita recomendada
Joannes Vincartius, «Heroides (Vincartius) — Epistola II. Xaverias Jasso parenti.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-vincartius-epistola-ii-xaverias-jasso-p--joannes-vincartius-d37711.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.