Quae tibi Jephtiadis signatur Epistola voto,
Venit ab umbrosis Galaad illa jugis.
Causa viae justa est: venit oratura salutem,
Quae nunquam insonti jure negata fuit,
5Forsitan incultam mirabere fronte papyrum?
Albaque pulvereas vellera passa notas.
Da veniam genitor: fatis agitamur iniquis:
Quam trahimus, vitae convenit iste color.
Nimirum occursat lethi feralis imago,
10Pallidaque in vultus transvolat usque meos.
Otia seu sylvis, seu fontibus otia captem,
Fata mihi sylvae, fata loquuntur aquae.
Est locus, unde tibi nunc scribimus, obsitus umbrae:
Plurima quae viridem taxus opacat humum.
15Alta quies illic, circumque silentia lucum
Horrificant: nullas esse putabis aves.
Sola sibi raucum defuncto compare turtur
Adgemit: ut media caetera nocte silent.
Illa suo, nostro sed et adgemit illa dolori,
20Erudit et gemitus ad mea fata suos.
Ah! quoties dixi: turtur gemebunda, quid usque
Concinis infaustum praefica carmen avis?
Scimus, et ille mihi cantus fatum occinit; ille
Sanguinolenta mei vota parentis habet.
25Interea quamvis lethi niger ingruat horror,
Sylvque conspestus terreat atra meos;
Saxa tamen miserata meas sine crimine poenas,
Molliri nostris edidicere malis.
Nam quoties clamo, toties nemus, antrique clamant;
30Meque silente silent, meque gemente gemunt,
Ero etiam durae plangant mea funera cautes?
Cautibus ipse pater durior unus erit?
Jephtias infelix! meliori digna parente,
Si tam saxosum pectore robur habet!
35Vincimus? an contra necdum pater exuit iram?
Et revocat patrias in sua jura fibras;
Vincimus, o genitor: succedunt taedia voti,
In tua quae charus pectora versat amor.
Forsan et absenti succlamas: filia vive:
40Vive, nec unius funere perde duos.
Cum fatis conjux cessit, tibi, teque relicta
Dimidia genitor parte superstes eram.
Quo rapimur? culpa est, caedem voluisse: quid ultra
Urgemus pavidas ad fera jussa manus?
45Novimus Abramidem; jugulum mali praebuit ensi;
Quod pater incepit, rescidit Ales opus.
Quid facis? exclamat: vibratae parce securi:
Sta, voluisse sat est, nuntius Ales ait:
Fundere quem properas, non haec sitit ara cruorem;
50Respice, quae petitur victima, dumus habet,
Constitit hic aries implexus cornua dumo:
Hic jussam effuso sanguine tinget humum,
Non ego sum tanti: verum hac sub imagine mortis
Erigor, et votis blandior ipsa meis.
55Namque sub occasum lucis, cum forte vagarer,
Qua prope Masphatico sylva recedit agro,
Protinus exiliens nemoroso cerva recessu,
Me petere adversam; nec hostis erat: (vocabulum in hoc versu omissum?)
Constitit ut propius, juvit spectasse: ditique
60Detinuit vultus molliter illa meos.
Circum colla fuit maculosi velleris; illam
Excipias labem, caetera lactis erant.
Hanc ego cum primo dubitarem stringere: Jephti,
Stringito, de nostris una sodalis, ait.
65Quis scit, an haec patrium tinctura est sanguine cultrum?
Nempe quod olim aries, hoc quoque cerva potest:
Stringo feram; sequitur non indignata, ligari;
Mollius ut traherem, serica zona fuit,
Ex hoc (crede mihi) sacros nutritur in usus,
70Si quando letho sufficienda meo est,
Ah! quoties blandae dum tergora mulceo cervae,
Implevi lacrimis talia verba meis!
Indoleo, pia cerva, tibi! qua parte minetur,
Quaque ruet, nescis, in tua colla mucro!
75Quod tibi sit cervix collo maculosa, futuri
Indicium certe vulneris ille gerit.
Grande tamen caedis pretium tibi: crimina tolles:
Quaeque insons per se filia vivat, erit.
Quidquid id est, timeo: lacrimaeque per ora cadentes
80Vicini tacitum funeris omen habent,
Perditus es, genitor: quid voto crimen obumbras
Esse pius, fuso sanguine, nemo potest.
Consule, quas leges naturae scripserit ordo:
Ille mihi justa plus quoque parte favet
85Fallimur? an casus populum servaverit hostis;
Unaque, quam perdat, Galaaditis ero?
Profuerit pater externis; ego filia caedar?
Reddita victori cantica, crimen erunt?
Ah! utinam tunc, cum tectis exire paternis
90Mens fuit, haesisset pes mihi fixus humo!
Artubus aut lassis violenta febre stetissent
Languida virgineo tunc mea membra thoro:
Quae male fefliva pulsavi tympana dextra,
Debuerant bellis insonuisse tuis.
95Non erat ille sonus victi praenuntius hostis:
Ille sonus vere bella moventis erat.
Nec tamen aversor mortem, votumque retracto
Sufficit exiguae copia facta morae.
Quam gero, non tumulum, connubia postulat aetas:
100Carpitur ante fuum flosculus iste diem,
Si mihi Jephtiades patria colluderet aula,
Fortia qui magni facta referret avi:
Depolitis certe majori parte querelis,
Inciperet noster mitior esse dolor.
105Viveret o utinam mater! fera jussa parentis
Molliret lacrimis forsitan illa suis.
Sed frustra est: perstat dura sententia patri:
Sanguine, quo facta est, dissoluenda fides.
Nulla mora est, genitor: venio tibi victima: tinget,
110Quem mihi donasti, jam tua tela cruor.
Ante oculos araeque meos, cultrique nefandi;
Ante meos oculos in patre tortor adest.
Deprecor hoc unum, tibi cum nova victima sistar,
Casura ad patrios sanguinolenta pedes.
115Ultima plectendae libes pater oscula natae,
Lenibunt poenas scilicet illa meas.
Forsan et adjicies jam formidabilis ense:
Quod facio, constans filia, perfer opus?
Quem prius ira tulit, pietas nunc sustulit ensem;
120Ammonibus gravis hic, hic tibi mollis erit:
Viderit iste Deus, qui nunc mea pectora versat
Atque umbrae placidus fit precor ille tuae.
Forsitan ista refers, lacrimis tingentibus ora,
Et gemitu medios impediente sonos:
125Ipsa ego disponor; reditumque ad patria tecta
Apparo, tecta oculis mox rapienda meis.
Interea Nymphae, charaeque valete sodales,
Admisse memores sed tamen este mei.
Excurrisse domo, nimium fatale puellis:
130Altera Jacobias, altera plector ego,
Hoc ades o Thamarilla, meis comes addita fatis,
Et fida sepeli corpora caesa manu.
Tu quoque postremis consors ploratibus Aegle
Huc confer lacrimas, ultima dona, tuas.
135Pluraque vaticinor; venient huc moesta, puellae,
Agmina, Galadii flosque decusque soli:
Pars calatho violas, pars candida lilia fundet:
Pars teneri sparget nostra sepulcra rosa,
Quaque per umbrosas valles protenditur Hermon
140Ibitur in tristes, annua festa, choros
Tympana pulsabunt, male quae pulsavimus olim:
Conveniunt fatis scilicet illa meis.
Populus est illic denso pulcherrima ramo;
Illa meum scripto cortice nomen habet.
145Popule, vive precor mea post quoque funera: quamvis
Tristior atrata conspicienda coma.
Quaeque udo inscripsi funebria carmina libro,
Fac crescant titulis officiosa meis,
Atque utinam sylva quoties spatiabitur illa,
150Scripta Manassaeus perlegat ista nepos.
Jephtias infelix, florenti nubilis aevo,
Concidit ad patrios victima caesa pedes.
Fecit et hoc genitor, fecit quoque filia: causam
Haec necis occursu praebuit, ille manum.