Quos questus, germane, dolens fert pagina, mittit
Hos tibi eum chara matre relicta soror,
Tesqua petis certe viduis invisa, diserto
Ante quibus studio mite levamen eras.
5Profuerint doctae quidnam, modo scimus, Athenae:
Ut fugerent, solos erudiere pedes.
Qua prodesse parens voluit, male proditur arte,
Et patitur telis vulnera facta suis.
Quo fugis, ah frater: cur sic modo deseris urbem?
10Et saxa(?) sylvosis rupibus antra petis?
Si lacrimas quaeris, latebra male quaeris in ista:
Exhibet has animi nuntia charta mei.
Collige, sic melius qui nobis depluit imber,
Inque tuos vultus, et tua saxa cadat.
15Interea quae prima sequar, vix anxia novi:
Multa dolenda soror, plurima mater habet,
Illa mihi nuper lecto subnixa jugali
(Forsitan at vobis excidit iste locus)
Singultus ducens, oculis quoque tristior udis
20Materno tales edidit ore sonos.
Durus(?), Anthuse, frater tibi: durior idem
(Fas sit vera queri(?)) filius iste mihi est.
Nempe Secundiadem mentitur nomine: nobis
Dum vixit conjux, ille Secundus erat,
25Ille Secundus erat, quo fortunata marito
Perstabat patriae forsque decusque domus
Laedimur, Anthuse, potuit succurere frater:
Sed mihi quam dederat, prodidit ille fidem.
Confiteor , volui retinere; at abire volentem
30Nec potui lacrimis continuisse meis.
Addidimus precibus thalamum quoque: nempe sedebam
Quo me nunc thalamo, nata sedere vides.
Indeque suspirans multoque interlita fletu,
Admovi validas in mea jura preces.
35Ibis? et o cui me miseram, cui nate, relinques.
Desertae posthac quis mihi fautor erit.
Quas ego tunc lacrimas, quae non suspiria fudi!
Quam patuit curis area lata meis!
Constitimus tamen: et curarum pondera, pro te
40Maternus viduam ferre coegit amor.
Saepe mihi quando thalami simulacra redibant
Tolle tuas, dixi, pronuba turba faces.
Qui mihi natus adest, vultuque animoque parentem
Sustinet: ille mihi conjugis instar erit.
45Fallimur, heu nimium! conjux prius orba marito,
Nunc etiam nato deseror orba parens.
Fleste feros animos; puerum quo fovimus, uber,
Non te tam duri pectoris esse sinit.
Da breve maternis spatium ploratibus; illos
50Mox ubi desiero fundere, funus ero.
Corpore ab exangui, fugiunt viresque, colorque
Vitaque plus justa dimidiata colo est,
Surdior ille tamen, faxo quoque durior omni
Restitit, et potuit dicere triste vale.
55Dixerat haec: gemitus successit; flevimus ambae.
Si me amas, lacrimas finge videre meas.
Sr me amas (nec enim solita meus ire moratur
Lege dolor) lacrimis dum capiare meis.
Quid? quod et hae nobis plus uno flumine currunt?
60Has profugus frater, has mea damna movent,
Nam quid ego referam crescentia prima juventae
Tempora, praeceptis instituenda tuis?
Quid Paphias artes memorem, queis saepe doloso
Protulit in salebras tractus ab hoste pudor?
65Nos sumus imbelles, doctas neque, frater, Athenas
Vidimus, aut Pauli grande tenemus opus.
Tu mihi dicebas: (memini) soror optima, cautum,
(Livet iter glacie) ferre memento pedem.
Quam sapies! pietas si casta instruxerit annos,
70In tua virgineas ferre sepulcra comas!
Confiteor, verba haec animum movere sororis:
Castaque jam nobis tela vibrabat amor.
Quid tamen hoc prodest, si te privata magistro,
Quid faciam ignorem, quodve sequamur opus,
75Interea dum lentus abes, servatur imago
Tradita, fraternas pignus amicitiae.
Lilia stant circum pictis fulgentia limbis:
In medio magnae Virginis ora nitent.
Hanc specto, teneoque manu, pressisque labellis
80Solvimus in tales saepius ora sonos:
Diva, precor (quam saepe!) tuis qui militat aris,
Frater, fac voto militet ille meo.
Quid procul excurrit? redeat: monstrabimus hostem,
Clarior unde suo Marte triumphus eat.
85Hic matris dolor est, timor hic meus: hostis uterque:
Sed reditu fratris victus uterque cadet.
Sunt, quos ille domet tota felicius urbe:
Plus et Orontaea quos bene tingat aqua.
Hunc repetit damnosus ager, qua Cassia circum
90Stant juga, barbarico Numine sueta coli.
At forsan dum scribo, magisque magisque recedis,
Antraque dumetis horridiora tenes.
Est rupes praerupta, cui specus accubat, isthaec
Diceris invisi saxa subisse laris.
95Hei mihi! quam vereor, ne sic novus incola saxi,
Tam lapis evadas, quam lapis ipsa casa est.
Saxa super recubas: pluvio caput imbre madescis:
Carpis et aestivum vertice nudus iter.
Adde, quod herbarum summas depascere frondes
100Diceris, et gelidae nil nisi potus aquae.
Jam stomachi vis fracta labat, renuitque medelam;
Heu! ne commissi poena fit illa tui,
Genua labant, macies exsuccos contrahit artus:
Si videam, qui sis forsan, et unde, rogem.
105Interdum timeo: mediis vagus incola sylvis,
Ne fias rabidas forsitan esca ferae.
Quid tamen haec moveo? quid saevos ungue leones,
Fulmineove truces dente veremur apros;
Te viso fugiunt, forsan squallore figurae:
110Forte (putem) quod et his plus feritate noces.
Parce tamen: dolor illa movet, germane paternus
Non sinit esse ubi tam fera corda vigor.
Exierat sylvis nuper leo dente cruentus,
Vicinam late depopulatus humum.
115Incultus squallebat ager; circumque jacebant
Ossa cruentato semisepulta solo.
Ausus es ire tamen metuendaque bella ciere
Stipite, transversa cui trabe robur erat.
Crux fuit una tibi, ferroque potentior ensis
120Hanc panxisse, feram perdomuisse fuit.
Et fera praesensit, rugitu fassa dolorem.
Strataque signatam corpore planxit humum.
At cruce depacta saevum stravisse leonem
Quid juvat, in mores si redit ille tuos?
125Qui tecum male saevii amor, leo dictur ille
Maternas fibras diripit, ille meas.
Plura quid attexam? calamum lassata premendo
Est manus, et vires subtrahit ipse timor
Matrem, nate, juva: frater succurre sorori?
130Instant officio nomina bina tuo,
Non agitur de me tantum; majoribus angor:
Sollicitat reditus publica cura tuos.
Aurea quid tituli laudumque insignia calcas?
Et pergis longi Saxeus esse mora?
135Morbe, veni, profugumque reduc ad publica fratrem,
Te sine jam proprii funeris auctor erit.
Cantabo reduci: morbi est haec palma; carendus
Perpetuo frater, ni doluisset, erat.