CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroides (Bidermannus) — VI MACHABAEA Mater, Filio natu minimo. De fratrum maiorum supplicio.

latín

QUAe modo fecundas ibam inter honora parentes;
Iam mihi septenas visa Videre nurus,
Crescentumque senex seriem numerare nepotum,
Agminaque effaeto blaesa fovere sinu;
Orba repente vocor. Quid enim, sine prole, vocari
Nunc aliud, species quam Niobaea, queam?
Sum NIOBE, sum, Vera nimis. Sipyleia quondam
Altera, uraiorum fabula mater erat.
DELIUS illi Uni, septem uni Delia natos,
Ille suis Iaculis sustulit, ista suis.
Sustulit ANTIOCHUS senos mihi. Delia plus quam
Ille mihi, et plus quam Delius ille fuit.
Septima vivit adhuc, natuque novissima, proles:
Quam solam ex omni vivere prole sinit.
Sed qua lege sinit? Miserum te, vivere lege
Si cupis hac, fratres qua cupiere mori!
Cernis ut impatiens, promissum a Rege favorem
Iusserit, in magnam PRIMUS abire crucem?
Porrigit ipse libens, linguamque cutimque, manusque
Et bona truncandos ob meliora pedes.
Ultimus Athletae labor, in sartagine. Cernis,
Quantum ibi sudet, Uti sidera Tostus emat.
Proximus huic annis, animoque simillimus heros
Omnia, quae tulerat frater, et ipse tulit.
Cetera turba duos imitantur. In omnibus idem
Ardor, et a PRIMO degenerare, pudor.
Nemo pedes refugit pendenti subdere ferro,
Nemo manus, nemo brachiae, nemo caput.
Stridentes animis rident ingentibus Ollas;
Feruidaque Undantes inter ahena rogos.
Expavit Sartago Viros: quemque ipsa timebat,
Mirate est, illos non timuisse, focum.
Flamma, Triumphus erat. Rex agmine Victus inermi,
Erubuit vires vi caruisse suas.
Quid modo restat? ait: Validos lassavimus ignes;
Redditus est paenis tortor et ensis hebes:
Vulnera vulneribus crevere omnemque cruentus,
Quacumque ingredimur, lubricat imber humum.
Suppliciis absumpta dies, Nihil egimus: Irat,
(Pro pudor!) eneruat caesa iuventa meas.
Ergo manus dabimus? neruisque rebelle, feremus
A nostris subigi non potuisse, genus?
Vi subigi nequeat: Super abitur arte. Sed artis
Certa magistra meae non nisi Mater erit.
Ite aliqui,matremque citi mihi sistite, Sistor.
Quotque mihi superent pignora viva, rogor.
Restat adhuc, dixi, de septem fratribus unus.
Interiit flammis cetera turba tuis.
Huic quoque tu manuum, dic, summa, pedumque secentur:
Ipse manus totas offeret, ipse pedes.
Cetera feruenti, die, membra coquantur aheno,
Cetera continuo membra coquenda dabit.
Nam licet ipse aliis aetate sit omnibus impar;
Omnibus ille animo se putat esse parem.
Me quoque iunge meis. Erit hic quoque lingua, pedesque:
Et mihi erunt, iubeas quas resecare, manus.
Adde faces, ollasque super. Quas spernere Nati.
Tot potuere met, Mater amare potest.
Sic ego. Sic contra, simulata fronte Tyrannus:
Nec tibi, nec proli flamma timenda tuae est.
Maternae soboles volo vivat ut una senectae:
Plus ea, quam septem si numerentur, erit.
Illi ego divitias, et lati praedia fundi
Largiar, et quales patria nescit opes.
Illa Palatinos insignior inter amicos
Antiochi felix audiet esse Cliens,
Sic ego perpetuos, quibus Utimur, aetheris ignes
Testor: abest pactis perfida lingua meis.
Tu modo, si quondam tua sunt tibi pignera curae,
Hoc unum (et certe parua precamur) age;
Obsequium suade iuveni: fac, iussa facessat;
Quaeque omnes faciunt, ne facere ipse neget.
Non ego proceras, iubeo, radicitus ornos
Eruat; aut pardos ille, tigresque domet.
(Res tamen et tantas, hac si mercede, tuberem;
Tanto etiam merces digna labore foret.)
Quod iubeo, factu, vel te, grave, iudice, non est.
Quippe, fame, iubeo, ne crucietur, EDAT.
Quid, si Virus edat? lubeo, quae fercula, nostras
Inter lautitias: prima putantur, EDAT.
Hoc satis. I felix, Iuvenemque induce; parato
Mandere ne iussas abnuat ore dapes.
Nate, quid expectas? Ego te huc inducere, Mater?
O' vere exitio facta noverca tuo.
Quin prius et tellus patula mihi fauce dehiscat;
Inque meum recidant fulmina mille caput.
Quam tibi prodendi patrii. sim Numinis auctor.
Aut Vetitos iubeam tangere lege cibos.
Nam Syrium, fac, multa tibi fac, magna Tyrannum
Praemia munifica solvere velle manu:
Fac, Promittat opes, quantas Vix possidet ipse,
Deque sua partem cedere sorte Velit:
Tu vili mercede DEUM? tu sidera, vendes;
(Vilis erat certe fratribus illae tuis.)
Tu fragilem ut serues morituro in corpore Vitam,
Perpetua Vitae sorte carere voles?
Tu modicis tradas ne membra caduca favillis,
Membra dabis Stygiis nen moritura focis.
Denique, ut Antiochi (quantum hoc?) numeris amicus,
Vin', tuus Ut te hostem clamitet esse DEUS?
Hoc, scio te, scio, Velle nequis. Spem noster manem
De me, deque mea prolem Tyrannus alit.
Iam fratres monuere tui. Quibus omnibus Unus
Tu, quamvis cupias degener esse, nequis.
Idem sanguis inest; et lacte rigatus es illo,
Ubera quod labris nostra dedere tuis.
Inde graves uteri per ego partusque labores;
Et per quaeque tibi grata fuere, precor:
Aspice sidereis lucentes ignibus orbes,
Aspice, quas peragrat lunaque solque vias;
Illa tibi patria est; illuc iter. Omnia tressis
Cetera sunt; habeat, qui volet, ista sibi.
Tu caelum contentus habe. Sine curribus illuc,
Et nullis illuc, cum lubet, itur equis.
Ipse pedes etiam poscenti impende tyranno;
Est via per nullos illa terenda pedes.
Invenere viam fratres, nihil ambige, truncis
Artubus: et trames certior iste fuit.
I,sequere. Et certe, (Video dudum ipsa) sequeris:
Ultima pars pompae Vestrae, ego Mater, ero.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Bidermannus) — V. SIBYLLA Erythrea, Mortalibus. De Turri Babylonia.Heroides (Bidermannus) — VI. MARIA Mosys Soror, ventibus. De PHARAONIS Naufragio. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroides (Bidermannus) — VI MACHABAEA Mater, Filio natu minimo. De fratrum maiorum supplicio.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-bidermannus-vi-machabaea-mater-filio-na--iacobus-bidermann-11640b
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroides (Bidermannus) — VI MACHABAEA Mater, Filio natu minimo. De fratrum maiorum supplicio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-bidermannus-vi-machabaea-mater-filio-na--iacobus-bidermann-11640b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.