MITTERE quam patri debet sua Nata salutem,
Hanc mea fert PATRVO missa tabella meo.
Nam Patruum quamvis mihi ter natura creavit,
Te tamen et patrem credere iussit amor.
Non capitis regale mei diadema, nec illud.
Quod mea tot gemmis colla monile gravat,
Nec tituli efficient, (quos nonnisi territa sumpsi)
Quin te ego Nata meo pro Genitore colam.
Hoctibi nomen erit. Volo, dum Regina vocabor,
Non nisi Reginae Tu vocitere pater.
Clausa quod haec Tyrio tibi littera mittitur ostro,
Scriptaeque non solito more, tabella rubet.
Ne mirare, pater, Dedit hunc res ipsae colorent:
Non scribenda aliis laeta fuere notis.
Sed, quam laeta tibi ferat hic color, accipe. Pandae
Qualia sint, et quo quaeque peracta mode.
Cum faceret longos tua nuper Epistola questus;
Innumeris inerat facta litura locis.
REbar ego a lacrimis illam esse cadentibus orta:
Caussa gravis, quare sic ego rebar, erat.
Nam tragicam populi miserando carmine clade
Visus eras oculos ante locare meos.
Iam prope undatas iugules incumbere sicas,
Sanguine iam sparsas tamque madere manus.
Quodque magis doluit, tibi iam prope iamque parata
Immanem in mediis aedibus esse crucem.
Me miseram dixi; quid agam? Quas rebus in arctis
Suppetias patri, quas populoque feram?
Sae ius enim furit hostis: et undique, et undique nostram
Antevolat praeceps, ni properamus, opem.
Parua morae est ferroque senex, iuvenesque, puerque,
Et cum sol licita matre puella cadet.
Ergone cras oculis, ego cras trabe pendulis ab altae
Cogar inulta meum Nata videre patrem?
Et siccis audire genis, ululantiae mille
Agmina, millenis interiturae modis?
Ne videamus, opem citi, opem, properamus. At illam,
O superi! qualem ferre volemus opem.
Vos potius, vos ferre decet. Pueri ite, senesque,
Ite viri, ite, pias ingeminate preces.
Ipsa meis ego, quodquod erunt, comitata puellis
Tres sine rore dies, tres sine pane traham.
Astra utam facient. Vim nos faciamus et Astris.
Auxilium nullo in praeside maius erit.
Hac effata, genas lacrima subeunte rigavi,
Tresque DEUM noctes, tresque precata dies.
Tum luctu posito; Conchilia rursus, et aurum
Induor, et fuce serta molesta suo.
Sic iter ad Regem, non accersita capesso.
(Exitii plenum magni iter illud erat.
Inter Achamenias lex una gravissima leges
Scribitur, incaeptis non satis aequa meis.
Regis ab accessu procul illa facessere, quisquis,
Non accersitus tentet adire, iubet.
Quem violata reum lex noverit, ille trecentas
Oppetit exemplo, lege iubente neces,
Una potest legi res intercedere; tacto
Aurea si iubeat parcere virga reo.
Hac ubi lege mihi tentanda palatia sensi,
Sum tacito, fateor, femina tacta metu.
Sed vicere metum maiora pericula: vicit
Sanguinis Isacii non peregrinus amor.
Attigeram iam paene fores; perque ipsa parabam
Limina non tusso lenta subire gradu;
Cum procul adverso me respicit ore Tyrannus:
Heu mihi! quam toruae nubila frontis erant?
Ardebant oculi, stammamque iramque vomebant
Seque latens rupto prodidit igne furor.
Mi subitum per et ora gelu, per et ossa cucurrit
Atque animo fugit deficiente color.
Mortua iam fueram, vel uts moritura lababam,
Per famulas ab humo vix relevanda manus.
Ast ubi semianimam solio rex vidit ab alto
Pallidior buxo protinus ipse fuit.
Mutatusque animi cecidit furor; ira resedit:
Promicuit blando multus ab ore favor.
Tactaque porrecta sunt membra labantia virga,
Haec liquidam vitae spem mihi signa dabant.
Erigor, atque animo media de morte recepto,
Ad latus, a primo proxima Regeo locor.
Foscere tu iubeor: nullamque habitura repulsam.
Dimidium regni si peteretur, eram.
Da veniam, dixi; iubeor quod poscere, poscam.
Crastina cum medium fecerit hora diem:
Si tamen, assumpto dignaberis hospes Amano.
Non gravis ad nostras mane venire dapes.
Annuit; et, iuncto veniam hoc, ait, hospes amico:
Ille meis quadrat moribus, ille tuis.
Altera lux aderat: tamque in staurasse vocabat
Ad stata convivas prandia mensa duos.
Advenere pares. Sed rege beatior ipso,
Appositus Regi qui comes ibat, erat.
Ille triumphanti similis, mea fercula soli.
Iactarat, socio rege, patere sibi.
Discubuere toris, fulgente rubentibus ostro;
Adstitit ad dominos turba ministra pedes.
Pressa laborabat regali mensa culina;
Factaque deliciis est gula fessa suis.
Ora peregrinos mirari visa sapores,
Sumptaque de nostra quaeque probare manu.
Post, ubi fecundo mensae caluere Lyaeo,
Et posita ex hortis poma fuere meis.
Hesternae concepta iubet sibi vota diei,
Dilaetasque diu Rex aperire preces:
Quicquid erit pete; habebis, ait: nullamque repulsam
(Vota licet fuerint grandia) vota ferent.
Nil moror; et passis ad regem cernua palmis,
Implevi geminos imbre ruente sinus.
Altaque vix motis iterans suspiria labris,
Quae mea sint, dixi, prodere vota iubes.
Prodam ego. Non Regni me vexat avar appetendi
Ambitio. Dono capta minore trahor.
Imperii partire tui diademata, si quem.
Praemia vis meritis digna referre suis.
Vita mihi donatae tuo si munere constet,
Quolibet id maius munere munus erit.
Parce animam hanc, (siquae precibus fit gratiae nostris)
Hostibus hanc animam dedere parce meis.
Haec mihi dona peto. Quae si concedere differs.
Cras ego sum miseres interitura modis.
Nam devota neci vagor hostis: meque meosque
Destinat insontes una ferire dies.
Nec procul illa dies; iam tamque propinquat: et hosti
Tarda, licet properent omnia, tarda mora est.
Finieram lacrimis. Rex incipit. Ergone quisquam
Haec impune sibi tanta licere putet?
Testor, ait, superos; luet hoc, luet, improbus. Ede
Tu modo, et ille hostis quis sit, et unde, doce.
Excipio. Macedum scelus ille ab origine, Persas
Sanguine commaculat degenerante tuos;
Moribus immanis. Vin' clarius omnia? Terris
Invisum et superis nomen AMANUS habet.
Ergone AMANUS? ait. Simul indignantia gliscunt
Lumina et abrupto verba stetere sons.
Ipse fremens, epulis cyathisque recedit omissis,
Pomiferumque subit, non procul inde, nemus.
Dumque ibi metitur dubio viridaria passu,
Conclusaque sua culta vireta manus.
Conscius e strato se tollit Amanus eburno,
(Pallida nulla olim cera perinde fuit.)
Et capiti metuens mala iam properantia, pronus
Applicat ad nostros ares genasque toros.
Votaque ibi Lacrimans effundit inania. nam quas
Anxius effudit, distulit aura preces.
Ecce suis inopinus adest Rex hospes ab hortis,
Plena ferens odiis pectora, plena minis.
Conspectumque procul, procul aversatus Amanum,
Perpetuum ex oculis iussis abesse suis.
Ite citi, infausta suffigite in arbore, dixit,
Pendulo ubi furuas corpore pascat aves.
Vix ea finierat; iamque insultare satelles
Plurimus, inque reas indere vincla manus.
Avulsoque toris, flentique et multa precanti
Obnubit miserum taenia furva caput.
Dein, tragico longe per compita publica ludo,
Raptatum ante suam destituere domum.
Trabs ibi funestam procerae tetenderat Umbram,
Quam scelus ille tuam, iusserat esse crucem.
Nunc Versas dolet esse Vices, dum celsus ab illo
Stipite carnifices ipse saginat aves.
Interiit cum stirpe parens: scelerumque ministri
Quam tibi nexuerant, opperiere necem.
Pignora dena patri fuerant: haec omnia circum
Stipitibus pendent fixa trophaea decem.
Iam domus ipsa mihi, mihi iam donata tyranni
Praedia; mi totae tam famulantur opes,
Ergo tui Ut redeant ad gaudia desit a cives.
Et trepidet nullo femina virque metu:
Tu succede loco: quemque hostis AMANUS habebat
Hunc, pater, a primo Rege secundus habem.