OPTAT uti properas Cereris seges arida falces:
Aestifer albentes cum Canis urit agros;
Aut fugiens acres nemore in sitiente molossos,
Irriguas Cervus quaerit anhelus aquas;
Aut decepta levi mendacis arundine Visci,
Rumpere lenta pedum vincula certat Auis;
Sic ego fessa malo, longisque sepulta favillis,
Et merito iusti Carceris usta foco,
Tristibus haec fugio nequicquam ergastula votis,
Et gemitu caelum deficiente peto.
Differor, huc, toties! totiesque audita iubetur
Ah! nimium longas ferre repulsa moras.
O possim interat tua saltem audire Sororis,
Mutuaque auditis reddere Verba soror!
Sed prohibent utrinque viae; coramque serendis
Colloquiis magni tramitis obstat iter.
Restat ut absentes interpres epistola iungat,
Iungere praesenti quas nequit ore locus.
At qualis, Superi, qualis locus? Omnia carcer,
Et, si quid peius carcere carcer habet.
Iste sua me nocte locus circumstat, et arcto
Non expugnandas occupat aere fores.
Vix penetrare queunt tenues SUSPIRIA rimas,
Et querulae, Caelo dissimulante, preces.
Cetera nulla patent: sed abenus ubique rigenti
Postis habet solidas ex adamante seras.
Nec tamen hic Erebi, Ditisque immitia regnant
Sceptra: procul nostro sunt ea iura foro.
Assiduis illic ululant convitia linguis,
Impiaque obscoeno murmure probra sonant.
Nostra DEUM laudant, patienti incendia questu,
Et quamquam iratum pectora numen amant.
Hoc miseri discrimen habent duo Carceris ignes;
Ignis habet poenas cetera paene pares,
Insere sis oculos, si qua tibi parte fatiscet
Rima: Potest oculis rima sat esse tuis.
Illa tibi plures monstrabit sola dolores,
Quam Vigiles monstret Luna serena faces.
Sed cave, ne refugo paveas exterrita Vultu:
Mirus enim visi carceris horror erit.
Hic ardente palus Unda Vomit atra Mephitin
Plenaque sulfureo balnea rore parat.
Hic piceae lambunt nebulosa cubilia taedae.
Et querulos vastant igne nigrante lares.
Nos medii prunis candentibus Urimur; inter
Artifices qualis massa liquata focos.
Nos rota praecipiti discerpit ahenea gyro;
Nos abies fixo torret adacta veru.
Nos refina coquit, plumbique liquentia, et aris
Horridus ignitis agnitis abluit imber aquis.
De scopulis illos, saxisque minacibus illos
Subdita praecipites scindit acuta silex.
Ast alibi tortor scuticis immanibus instat,
Verberaque elata librat ahena manu.
Candentes alibi cuneos intorquet, et uncos,
Vulsaque flammifera forcipe frustra secat:
Et gravidis aequat commissa piacula plagis;
Nec Venia est culpis ulla, nec ulla reis:
Quae quondam fecere, luunt. Neque grandia solum,
Sed, quae vix oculis utsa fuere, luunt.
Atque utinam lacrimis et tunc eluta fuissent,
Cum lacrimae precio non caruere suo!
Tunc redimi paucis potuissent omnia guttis.
(Inscia quam magni gutta valoris eras?)
Nunc mea si toto madeant mihi lumina NILO,
Nil meus hic toto flumine NILUS aget.
Vincitur unda foco. Vestris eget imbribus ignis,
Victor Ubi nostram non timet ignis aquam.
Saepe quidem, fateor (nec enim bene facta silebo)
Ad mea sunt lacrimae missae hypogaea tuae,
Affusaque rogus caepit mitescere lympha,
Parsque fuit paenis dempta pusilla meis.
Sed pars magna manet. Tu pluribus utere nimbis,
Et reliquas misso dilue rore faces.
Sentit opem mea turba tuam, nihil ambige. sentit.
Utque tuam porro sentiat, optat,opem.
Aliger hoc certe mihi saepe renarrat Ephebus:
Cum peregre nostro victor in igne volat.
Tu quid agas, germana refert. Quam sedula tentes
Saepe meos miris meque iuvare modis.
En, ait, illecebras soror ut pertaesa, perenni
Arida membra fame maceret! ora site?
Ut stipe continua patulas exhauriat arcus!
Ut tenues fuso sublevet aere tribus!
Praecipue, sacris ea se simul applicat aris,
Pro misera, Viden, ut crebra sorore litet!
Nunc eadem duro nudum latus ambit echino,
Increpat adducto nunc sua terga flagro.
Et modo fixa solo placandis supplicat astris
Proque tua glomerat prona salute preces.
Hibernis modo corpus aquis immersat et artus
Implicat Aeolio conglaciata gelu.
His tuae contendit sopire incendia curis,
Inque tuas poenas saepe subire soror.
Sic mihi Caelestis cum multa renuntiat Ales,
Nescio, quae sensus permeat aura meos.
O superi, meretis date Vos, date, praemia tantis
Non reperit grates nostra crumena pares.
Dum loquor, innumeros misero de carcere Manes.
Ad sua sublimes conspicor astra rapi.
Quae species illos, quae forma repente venustat;
Nullus iis tacto naevus ab igne manet.
O fugiant plures, fugiant! patriosque soluto.
Aere lares, flamma non remorante, petant!
Quondam ego tota sequar; sed quondam? ubi lumina pro me
Mutata in fontes tota sororis erunt.
Hei mihi! quando dies aderit? quando horae, solutum
Quae reliquum paene nuntiet esse meae?
Nam superest pars maior adhuc. Dum penditur assis
Sunt pendenda super mille talenta mihi.
Te penes ergo Vides, quanto hic ego tempore testem.
Expectat LACRIMAS nostra favilla tuas.