Illa ego, quae pomo decepta nocente peremi
Prima PARENS natos, prima NOVERCA meos,
Versibus extorres his alloquor EVA nepotes,
EVA propagandae facta ruina domus.
Parcite crudeli, mea paricite pignora: poenas
Ipsa mei sceleris, quas decet, ipsa dabo.
Ah! minus est dixisse, DABO. Simul ungue scelesto
Noxia tentavi carpere Poma, DEDI.
Exiguae decepit amor dapis improbus. Eheu!
Vendita quam parvo sunt mea prata lucis?
Vera queror. Primae vitanda pericula culpae,
Blandaque mentiti verba DRACONIS erant.
Iam vagus, ut placitis errabat ADAMUS in hortis,
Spectabatque suas, nec capiebat, opes;
An ego sola comes, laterique propinqua, recentes
Undique carpebam, quae placuere, dapes.
Hic erat: et gravidi certabant optima rami
In dominos ultro condere poma sinus.
Una meas inimica manus fastidiit arbos;
Noluit humano quam DEUS ore peti.
Este procul visa, procul hac, ais, arbore, quodquod
Estis, ab his omnes fructibus este procul.
Nam simul hoc vobis digito violabitur une,
Tactaque faedi fragis dentibus arber erit,
Mors aderit vindex properato funere. Certum est,
Hac ultrice ream plectere lege gulam.
Sic DEUS. Inde metus vetitam contingere ficum:
(Fallor enim, aut similis ficubus arbor erat.)
Atque utinam constans ea miformido fuisset!
Ah! nimis, et nimio plus brevis illa fuit.
Forte iubatus ibi, squamoso tergore serpens
Alta per herbosam colla ferebat humum:
Sibilaque, et lingua vibrabat verba trisulca,
Mille venenatis illita verba dolis.
Ecquid, ait, male cauta fugis? Cum seruiat omnis
Arbor, opumque ferax pabula praestet ager,
Cur aliis intenta cibis, hac semper ab una
Arbore, ieiunam retrahis EVA manum?
Crede mihi, haec reliquis est dulcior omnibus arbor.
Tende manum: dices, nil nisi Nectar habet.
Sed, puto, fata times. Timor angit inutilis. Istos
Tam bona non debent poma creare metus.
Illa tuos acuent mirando lumine sensus,
Ut, quae nescieras ante, repente scias.
Adde, quod ambrosio sunt poma fluentia succo,
Quo, scio, vos fieri posse liquore DEOS.
Dixit. Ego auditam rapui male credula vocem,
Retractoque oculis poma probata meis.
Utque ea suspexi: manus irritata cucurrit
In male conspectas, nullo inhibente, dapes.
Ipsa reformidans, tactu a violante refugit
Arbor, ut hac stultam falleret arte manum.
At manus insequitur fugientem perfida ramum,
Arboreque invit a poma cupita coepit.
Ora repente manum dentesque repente secuti
Comminuunt avida missa furta mola.
Sic epulis ego pasta meis, capio altera demens,
Alteraque incauto do melimela viro.
Nec sibi dona meus renuens porrecta maritus,
In sua fatalem condidit ore cibum.
Hic, simul ac vetitos ea restitit inter hiatus,
Morsaque compressis dentibus esca fuit.
Omnia continuo mutata labascere; et omnes
Deliciae refugo vertere terga gradu.
Excussere iugum rabie nascent Leones.
Et nova desuetas imbuit ira tigres.
Congressum renuere ferae, renuere volucres,
Sumpserunt faciem tristia prata novam.
Dictaque cum propriis perierunt foedera membris,
Et rupit frenos nostra iuventa suos.
Mutua quin adeo nos ora refugimus: et vir
Ipse suos vultus horruit, ipsa meos.
Nam neque vestis erat; nec erant umbracula: donec
Exiguum ficus tegmen utrique dedit.
Tegmen utrique dedit, foliisque virentibus ambos
Vestiit. Haec mundi purpura prima fuit.
Interea medium Titania lampas Olympum.
Emensa, occiduas prona petebat aquas.
Ecce fragor! qualis nemora inter opaca citatis
Non exspectatus cum ruit Eurus equis.
Inde sonare gravi vicinia murmure; moxque
Crescere, et ambiguis aura tonare minis.
Tum gelidus per membra mihi decurrere sudor.
Consciaque insueto corda pavere metu.
Nam violata manu, morsuque recurrerat arbos,
Et non concessae dira libido gulae.
Inde metus. Trepido nos ergo per avia cursu
Fugimus, adverso femina, virque DEO.
Et procul obscura nequicquam abstrudimur umbra:
Illa fuit stultae meta repertae fugae.
Quid moror! Eluso prodire iubemur Asylo,
Heu mihi! quantus erat inde redire pudor!
Cogimur humenti renuentia tollere vultu
Lumina: et ecce, manu vindice numen adest,
Numen adest: factoque duos iubet ordine caussam
Dicere. Qui posset dicere, neuter erat.
Sola reis poterant prodesse silentia. Sed nos
Stulta novo fecit murmure lingua reos.
Ille suum titulis ut crimen inanibus umbret,
Consiliis crimen factum ait omne meis.
Ast ego serpenti (nec enim mihi) garrula dixi
Scribendam admissi criminis esse dicam.
Sic, ubi se neuter vult dici posse nocentem,
Dictus ab irato est iudice uterque nocens,
Protinus extorres agimur tectique bidentum
Exuviis, noto pellimur ambo solo.
Clauditur atergo locus; eiectisque colonis
Restitit obiecta porta reducta sera.
Huc reditum tentare nefas. Nam tela; coruscus
Aliger armata vibrat ahena manu.
Ipse nemus late circumuolat omne; feroque
Ultor inaccessas obsidet igne fores.
Nos profugi, post multa viae divortia, fessum
Figimus in sterili denique valle pedem.
Inde procul positos oculis humentibus hortos
Quaerimus heu! oculis praedia rapta meis,
Pectora nequicquam pugno impatiente ferimus,
Et meritas crebro caedimus ungue genas.
Denique me, lacrimis iam deficientibus, aegram
Obruit, illapsus clausa per ora, sopor.
Ille loci faciem sopor omnem, et Tesqua iubebat
Cum sterili subitam carpere valle fugam.
Mox alia. atque alia mentitus imagine, totas,
Quas modo perdideram, restituebat opes.
Iamque iterum Eoos percurrere libera campos,
Perque meos fueram visa meare lares.
Rursum ego praegnantes opulenta lacessere ramos,
Rursum implere meos flore, rosaque sinus.
Et reduces dominam veterem stipare leones.
Et reliquae imperium rursus amare ferae.
Et male fide suas iterum me Vipera ficus
Carpere delusa visa iubere manu.
Ter conabar ibi dextram protendere: terque
Languit; iniecto territa dextra metu.
Sero nimis spuit: Sopita cavere volebat,
A quae debuerat peste cavere vigil.
Has mihi delicias nocturna reduxerat umbrae.
Quas tamen, heu! nullas veperit orta dies.
Nam simul ista mei fugerunt ludicra somni,
Nocturnum eluso fugit ab ore nemus.
Quacumque aspicio, steriles iterum undique valles;
Undique praeruptis aspera saxa iugis.
Nulla loci species. Non arbor onusta volemo
Pondere; non pictum flore, rosaque solum.
Sed mera Tesqua, et ubique vepres, dumique tibique,
Et tribuli, et lolio plena nocente Seges.
Nec Caeli facies eadem: Prius illa serenum
Riserat; in rugas nunc, nebulasque coit.
Me prius Elysiae Zephyrus recreaverat aurae,
Algida nunc tristi frigore torret hiems.
Nec satis haec. Misera dum forte in valle resido,
Meque mei miseret sape, virumque sui,
Ecce per adversos video deformia colles
Ad me mille suum vertere monstra caput.
Confusum superi, atque habitu miserabile vulgus,
Quo nihil ipse puto, tetrius Orcus habet.
Pallor ibi, et Macies, et Squallor, et Anger, et Horror,
Cumque Tremore Timor, cumque Labore Dolor.
Et Lacrimae, et vemitus, mixtoque ululantia Planctu
Agmina, et exangui lurida turba Fame.
Et lenta cum tabe Febres: et in anis Egestas,
Et Sitis, et tremulo tarda Senecta genu.
Et Mala, quae numero caruere, et nomine: quaeque
Nulla alio quondam visa fuere loco:
Omnia turmatim me solam en monstra petebant:
Nec mihi fas ulla vertere terga fuga.
Praeclusere vias; et ubique haerentia, nusquam
(Pompa molesta) meum destituere latus.
Meque suam, et matrem, et nutricem infesta salutant;
Nutrita uberibus nempe fuere meis,
His alimenta dedi, cum poma nocentia carpsi:
Coepit ab hoc proles crescere nostra cibo.
Hos ego iam comites, hos EVA superba clientes,
Hos stipatores vestra noverca traho.
Usque licet iubeam, iubeamque recedere; perstant.
Inque meos subeunt monstra pavenda sinus.
Fac tamen, haec aliquis desit mihi pompa; comesque
Me prope, cum tali schemate, nullus erat:
Fac desint tribuli, lappaeque vepresque; merisque
Deliciis tellus, illecebrisque fluat:
Mox ubi dilectos animus revolutus ad hortos,
Primaevaeque memor conditionis erit.
Omnia sordebunt terrarum gaudia; nullum,
Docta licet resonent fila, probabo melos.
Plorabunt cytharae; flebit chelys, omnia mellis
Tymbia, continuus reddet amara dolor.
Sola mei poterunt (quid enim per multa vagabor!)
Sola, volent nemoris rura placere mei.
Nam mala sint quamvis inventa gravissima; cogar
Illa ego prae raptis parua putare bonis.
Hei mihi! cur tali libuit discedere prato?
Mors fuit, ex illo posse migrare loco.
At vos progenies mea, qui viridaria numquam
Talia, nec tales incoluistis agros,
Hac vestrae, haec saltem (si quiquam) credite matri:
Non audita mihi, sed mihi visa loquor;
Quid rerum ignari, miserae solacia vitae
Nequicquam in vestro quaeritis exilio?
Nec dolor amissi vos huius tangit Hymetti,
Quando merum vestros implet inane Sinus!
Implet inane merum. Quid enim omnia vestra videri,
Quam miserum, nobis, et meris inane, queant?
Flectite vel seros ad praedia perdita vultus,
Et mecum hoc omni visite parte nemus.
Divitias illic animus, quas quaerit, habebit;
Et, vas non etiam quaerit, habebit opes.
Haec petite, haec vestrae dotalia rura novercae;
Auctor ego vobis, ut repetatis, ero.
Verum ego quid vobis fierem redeuntibus auctor?
Auctor ego vobis, ut fugeretis eram.
Altera quaerenda est redeuntibus, altera; clausas
Pandere virginea quae sciat arte fores.
Dux erit illa viae. Sed non erit illa, priusquam
Mutato ex EVAE nomine, fiat AVE.