CLAUSA mihi geminae cum Venit epistola chartae,
Signa mea dixa charta Sororis habet.
Nota probe manus est, nec decipit ora character.
Proditur affectu muta tabella suo.
Vique resignatam momenta per omnia legi,
Visa fuit lacrimis utraque nare tuis.
Adiunctura meas fueram, si flere liceret:
Causa gravis, Lacrimas quae duplicaret, erat,
At locus impediit: sibi totum sola voluptas
Occupat, aeterna pro statione, larem.
Nam mera felices agitamus gaudia. Nullam
Affectare queunt huc mala vestra Viam.
Tu quoque (parua mora est) Lacrimas Ubi fuderis omnes,
Aridaque emeritus liquerit offa dolor,
Hic super et Lunae, et nitidos Hyperionis orbes
Stelliferosque seens conspiciere globos.
Haec tibi facta domus, qua decidit ille, rebelli
In styga qui praeceps cum legione ruit.
O quibus illa tholis? quibus est ea fulta columnis?
Et quibus est opibus plena bonumque domus?
Huius ubi formam bene Videris; omnia, dices,
Cetera sunt oculis despicienda meis,
Interea donec mortalibus ista videri,
Nescio cur, oculis cominus aula nequit,
Aspice (pigmento quamquam nimis impare) pictam
Exprimit hic cassa quam meus arte color.
Tenuia sic patriae fabricans simulacra viator,
Quem nequit ore locum cernere, mente videt.
Sic canit absentem Tyrrhena per aequora portum
Navita; quo rauca taedia Voce levet.
Et tibi forte ferent eadem solacia, Visae
Quas mea describet penna, Sionis opes.
Grandia procerus qua brachia pandit Orion.
Disponuntque suas Astra minora faces.
Edita quadratur lucentibus area campis,
Urbe sua dignus caelicolique locus.
Clauditur immenso campi latus Undique muro,
Iugera metiri quem neque mille queant.
Nulla ibi Taenartae sordent caementa fodinae,
Nulla Thasos, vili nec lita calce Paros.
Tota sed e solida consurgit taspide moles,
Cui pretii multum, plus tamen artis inest.
Bissenis eadem subeuntur moenia portis,
Quas patula cardo servat agitque sera.
Liminaque et postes rutilat et hyperthyra baccis,
Conchae parit clauso quas Erythrea sinu.
Infima murorum duodenis fabrica gemmis,
Nominaque in gemmis fert duodena suis.
Prima Virens cinctu niveo tralucet Iaspis.
Sapphiri rutilis altera gleba notis.
Mox Umbrae impatiens Adamas, et lata Smaragdus
Et Vitrea clarus luce refulget, Onyx.
Proxima Sarda loco; lapidemque imitatus et aurum
Chrysolithus, gemino nobilis igne nitet.
Lucet ibi et puri color aequoris in beryllo,
Sed puri minor est aequoris ille color.
Tum Virides suetus simulare Topazius Herbas,
Gemmifero structum tergore portat onus.
Tum radiis auri, porrique Virore colorat
Fulgida subiectus moenia Chrysoprasus.
Hic Violis pallens Hyacinthi gemma renidet;
Hic Tyrii formam cocci Amethystus habet.
Hac fundata basi stant Urbis mania: talisque
Extima Vallorum munit, et ima, lapis,
Intima quid porro depingere coner, et aulas,
Et plateas, verbis extenuare meis?
Omnia sunt auro constructa Palatia puro:
Aurea calcandas sternit arena Vias.
Et quacumque pedes superorum quilibet infert,
Excipit impressas aurea massa pedes.
Quin etiam Vitrea fluvius pellucidus Unda,
Aurea tranquillum per Vada carpit iter.
Qui mediam lymphis peragrans Vitalibus urbem,
Nectareo ripas irrigat amne duas.
Inde salutiferis ripa Utraque pota fluentis,
Arborea faetam stirpe maritat humum.
Nec poterit folio marcescere silva caduco,
Floret enim aeternis plena Viretque comis:
Alternusque subit per menstrua tempora fructus,
Inque suo Vitam semine fructus habet.
Haec oculis bona mille tuis obiecta placebunt,
Et rapient oculos altera mille tuos.
Haec tamen, haec, nihili (quamvis sint maxima) fient.
Visa tibi clausa cum bona mentis erunt.
Aspicit illa DEUM, Visoque moratur in illo,
Saepeque iam Visum saepe Videre cupit.
Ac veluti terrae conspecta mapalia sordent,
Aurea cum lacrimans eminus astra Vides,
Sic mihi, dum cernunt mea cominus ora tonantem,
Ipsa, licet placeant, vix tamen astra placent,
Finge mero de melle dapes: tu Numine Viso,
Mille meae, dices, mille Valete dapes.
Mille Falerna sitim properent sedare! iubebis
Cedere ab intacta mille Falerna siti.
Adde cheles totidem, fidibusque sonora canoris
Plectra, meae, dices, mille tacete cheles.
Ipse suas vanges, Indusque Hermusque Tagusque
Promat opes, omnes ire iubebis opes.
Sufficiet spectasse DEUM: Quod et indus et Hermus,
Et Tagus et vanges nullos habebit, habet,
Quodque boni est usquam: bono id omne tenebis in illo:
Quodque etiam et alibi nusquam; ibi et illud erit.
Hoc tamen, o titulis tibi Numen amabile tantis,
Esse suo dignum Vulgus amore regat?
Esse neget, tenebrasque amens noctisque profundae
Phasmata, posthabita luce Tonantis amer;
Tu, vermana, tuos sapientior erige vultus,
Et, quo sunt studio nostra videnda, vide,
Dumque ea sunt oculis mortalius invia, fixam
Mentis in bis aciem maenibus esse iube.
Quos ibi tu cives? quot ibi mirabere reges?
Prole tua plena est, plena nepote, domus.
Omnibus insigni radiant diademate frontes;
Omnibus aeterna tempora luce rubent.
Palma decora manus; humeros chlamys aurea velat:
Defluit in Dominos aurea palla pedes,
Blanda quies animos tenet. effusoque Voluptas.
Duratura pios irrigat imbre sinus.
Nullus ab hoste metus. Dolor exulat omnis; et omnis,
Languida qui posset membra gravare, labor.
At, ne falsa tamen te ludat opinio; tanquam
Per mer a sit nobis otia parta quies;
Saeva etiam nobis pepererunt bella quietem,
Partaque non parco sanguine palma fuit.
Quisque suam meriti Varia sumus arte coronam:
Et nulla est Villi deside capta manu.
Hanc gladio Paullus meruit: Cruce petrus eandem.
Hanc lacrimis emit Magdala, thecla feris.
Hanc pelagi mediis Clemens invenit in undis:
Hanc Cypris e mediis ignibus Afra tulit.
Emit et hanc, Phario generata puella Canopo,
Dentibus: hanc Vulsis alter a Virgo genis.
Trinacris hanc sectis nurus est licitata mamillis;
Altera caeruleis hanc nurus hausta vadis;
Hanc Catharina rotis: hanc Nympha Britanna sagittis:
Hanc aliis aliae centum, aliaeque modis.
Quilibet hic. precio si vel maiore, corona
Rursus emenda sibi sit sua, rursus emat.
Usque adeo impensae non paenites huius. Habere
Qualitacumque puta; qualiacumque dabit.
Haec subeunda prius, mortalibus alea cunctis,
Pervia quam caeli porta patebit, erit.
Quondam eadem superis fuit immortalibus ipsis
In Phlegethonteum Pugna cienda gregem.
Cum gravis aligeram traheret discordia gentem,
Miscerentque duos agmina bina duces:
Altera, collatis exscindere sidera dextris,
Omniaque imposito regna gravare iugo:
Alter a tutari pugnacibus astra lacertis.
Iuratamque DEO non violare fidem.
Infestis acies stetit auctor aeta maniplis
Utraque, cum signis utraque turba suis.
Illa, gerens picto vexillum informe colubro,
Errabat tumido spreta per ast a gradu,
Seque DEO SIMILEM, stulta ambitione, ferebat,
Vix ipsum solio passa sedere pari.
Non tulit hos animi legio Pretoria fastus;
Opposuitque armis arma, virosque viris.
Haec, niveo vexilla sibi sua pinxerat AGNO:
(Nulla minus poter at signa probare DRACO.)
Tela fuere CRUCES. et inevitabile iam tum
Partibus adversis in CRUCE fulmen erat.
Nec mora, Caelituum vox tollitur una; QUIS ALTER
UT DEUS? aut maior quis cupit esse DEO?
Quisquis erit, terra caeloque extorris agatur:
Aestuet in stygiis ille, gematque focis.
Hinc inimica ruunt effusi in praelia; seque
Alterna feriunt, deiciuntque manu.
Lucifero pubes animos numerosa; suaeque
Ante alios formae bella iuventa, dabat;
Caussa, DEUSQUE suis. Dum signifer aere rigentem
Improba LUCIFERI torsit in ora CRUCEM.
Intemnere poli: Subitis Velut ignibus aether
Cum ruit, et tactam fulmine terret humum.
Nutat Athos, dubiaque Othrys radice laborat,
Concussusque sua sede vacillat Atlas.
Haud secus, impacta tremuit CRUCE Lucifer: Et mox
Cum socio praeceps milite miles iit.
Tartara dirupta crepuere voragine; pronosque
Excepit piceo iussa caverna rogo.
Hic Usti, veteres abolent fuligine vultus,
Oraque Lerneo versu dracone gerunt.
Non illis ibi forma prior; non illa remansit;
Quae quondam integris copia rebus erat.
Sed miseranda loci facies, et turpis egestas,
Et sitis, et iugi faeta dolore fames.
Ah, quoties tentasse pudet? pudet impia Vanis
In socias turmas arma parasse dolis.
Sed serus post damna pudor. sequiturque pudorem
Perpetuus, sensi non moriente, dolor.
At legio Victrix meritis donata triumphis,
Iam stabiles inter praemia condit opes.
Iam sudasse iuvat: iuvat occurrisse superbis
Hostibus; et manibus conservisse manus.
Dulce, quiescenti est Veteris meminisse laboris,
Et post longa rata praelia pace frui.
Verum. ubi deiectis viduata rebellibus astra
Vidimus, et vacuis omnia maesta locis,
Et desolatas tot circumstare cathedras,
(Tertia nam dominis pars erat orba suis)
Optabam agnatis habitata videre colonis
Bidera, nec socios cive carere lares.
Nam, legio si sola scelus fuit ausa rebellis,
In poenas legio sola rebellis eat.
Quid meruere mali subsellia nuda? Superbum
Abfuit a Vacuo crimen, abestque, loco.
En quibus ista nitent? quibus illa sedilia gemis?
Quos ea sapphiros? quos adamantas habent?
Hoc nuper solio fulgebat Lucifer: isto
Conspicuus nuper signifer alter erat,
Hac alii rursum, hac alii sedere curuli,
Ingenio prompti quisque, manuque, duces.
Nunc Vacuus sessore locus, quem duret in usum
Nesciit; et insuetum tristis INANE timet.
Da, subeant alii meliore propagine cives;
Da, numeros felix impleat aula suos.
Sic ego. Sic numen: Priscis haec orba colonis
Astra; ut debis, ait, mox fore plena novis.
Nomina continuo Sellas ego nota per omnes
Conspicor. O oculis nomina laeta meis!
Hic soror; hic inscriptae meae numerosa Sororis
Pignora; et innumerus cum pronepote nepos.
Et series prolixa patrum. Sua nomina cuique
Aurea: divina cuique notata manu.
Nec fugit infernum Successo nostra Draconem;
Dona videt natis iam sua picta tuis.
Inde dolor. Nec enim Lethai flamma camini
Tam gravis est illi, quam gravis illa fuit.
Ringitur; et natos natorum. et quodquod ab illis
Nascentur, rapta perdere matre, studet.
Tu studio, vermana, nihil terreberis isto;
Maius enim studium, quo fovearis, adest.
Praesentes animos viresque rogata ministram
Sidera: dant nullis arma domanda minis.
Fortiter obniti Cocyto perge; brevesque
Perfer in adversa conditione moras.
Exiguum durabit adhuc labor: inde sequentur
Praemiae, perpetuo digna labore peti.
Tum Germana, graves aerumnas, ipsa videbis,
Quas ibi tu fueras passa, fuisse LEVES.