CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroides (Bidermannus) — III. CANDACE Regina, Optimatibus Sabaeis. De Sapientia Salomonis.

latín

ADVENA vix Solymos nuper Regina pena.
Attigeram: et populo est littera missa meo:
Quae properante fuga fines ingressa Sabaeos,
Innumeras visae rettulit urbis opes.
Altera nunc proceres appellat Epistola nostros,
Quos penes est regni cura laborque mei.
Quaeritis, ecquis amor peregrinam suaserit oram
Tot maris, et terrae tot per, adire, vias?
Expedio. Iam Rubra diu per littora nobis
Didita Iessei fama Nepotis erat.
Grandia narrabat Sapientis acumina Regis,
Et bona, mortali vix capienda sinu.
Regnaque; prae regno laudabat opima Sabaeo;
Queis neque par Medus, par neque Persa foret.
Vix poterat sibi fama fidem tam mira mereri,
Addere, quae magnis maxima saepe solet.
Ergo oculis lustranda meis; coramque beati
Et regni, et Regis fama probanda fuit.
Fama probata fuit: vicitque probatio famam.
Vidimus auditis ter bona plura bonis.
Vidimus excelsa SOLOMONEM in sede locatum,
Et circumstantes, nomina magna, Duces.
Vincebat reliquos unus tamen ipse, minores
Vincit uti magno Cynthius igne faces!
Os oculosque DEO similis. Nota frontis amaenae,
Nescio quae, magnae Symbola mentis habet.
Hinc populos nutu facili terrasque coercet,
Hinc fera cordato pectore bella cavet,
Sceptra manus implent adamante corusca: pyropis
Degravat ornatum texta tiara caput.
Caesaries humeros tergumque refusa flagellat,
Lenis ubi motas ventilat aura comas.
Ipse relucenti trabeae vestitus amictu,
Divite gemmatam syrmate verrit humum.
Sed populo cum verba facit, Sapientia nostris
Viva suo terris creditur ore loqui.
Rursus ubi leges, et iura perennia condit,
Iustitiae partes optimus actor agit,
Forte duas nuper sciderat discordia matres,
Cum dubiae vindex viraque prolis erat.
Viraque se matrem magno clamore ferebat;
Et prolem illa sui iuris, et illa sui.
Lis agitata diu, nec teste probabilis villo,
Insolitam a solo Rege petebat opem.
Hic (dubium, iustusne prius, sapiensne, vocetur)
Arbiter aequus, ait, magnae ego litis ero.
Ferte citi ferrum, et stricta properate machara
In partes, pueri membra secare, duas.
Partem utrique suam matri date. Totus utrique
Quando nequit, medius detur utrique, puer
Iamque aderat ferrum. Conspecto femina ferro
Altera, non solito palluit ora modo.
Et, per ego obtestor, mea viscera, parcite, clamat.
Vincor ab hac. Partem nolo ego, nolo, meam.
Auferat: integram sibi victrix aemula palmam,
Auferat: et prolem gaudeat esse suam.
Dixit: et effusis pia lumina proluis undis;
Iniectaque manus est remorata manu.
Ast alio longe stetit adversaria vultu;
Livida quo vultu stare noverca solet.
Sorte pars vincamus: ait, Pars utraque partens partem
Tollat; et e lacero corpore frusta legat.
Ipsaque mox nudo puerum admovet impia ferra
Et pavido segnem culpat in ense moram.
Horruit insanae Rex barbara vote Noverca,
Et fieri a vera posse parente negat.
Tu rediviva procul Medaea facesse. Tribunal
Talis ad hoc caussas non bene mater agis:
Huic sobolem concede suam; totamque merenti
Redde, ait. Indicium sola parentis habet.
Natura, non arte probat. Nam voce tacente.
Proditus affectu vera loquente parens.
Hanc ubi circumstans excepit concio vocem.
Mota repentinus per fora plauseus iit.
Mox et fama volat, regnumque vagata per omne
Nuntiat Assyriis Niliacisque plagis.
Inde suis proceres egressi finibus, unum.
advertunt aculos ad Solomona suos.
Hunc audire iuvat. Iuvat hoc didicisse Magistre
Prodere Memnoniae quod nequiere scholae.
Hoc sapiens ETHAN orante stupescit, et HEMAN;
Hoc patrios spernunt Bactra loquente MAGOS.
Nos quoque nostrates, Panchaea oracula, Mystas,
(Plus licet ipsi aliis se sapuisse putent,)
Caepimus audito SOLOMONE, nec esse disertos,
Nec veteri dignos voce putare sophos.
Nulla illum ambiguis fallunt aenigmata nodis,
Implicet insuetis Sphynx, licet, illa dolis,
Naturae depromis opes: calique rotatum
Callidus invente tramite, monstrat iter.
Quid praesaga velint mutatis ignibus Astra;
Quid varie surgens lumine Luna ferat:
Quid veniente dies, quid sole cadente, minetur,
Quae mala vibratum nubila fulmen agant;
Unde suas habeant ventorum murmura vires;
Cur Pelagire fluas incitet Aestus aquas:
Quas dumeta feras; quas aequora caerula phocas;
Quas liquida ignotas aura crearit Aues:
Quas nemus abstrusis in vallibus occulat herbas?
Quos medica suctos Thessalus arte coquat.
Denique quos Adamas, quos vivat laspis ad usus;
Quam vario Garamas splende at igne lapis:
Quosque armenta velint; quosque arua nitentia cultus.
Consita felici ques velit Arbor humo:
Civiles qua iura domos; qua iura gubernent
Armata rigidos cum legione duces,
Omnia (quid longa nequicqua ambage fatigor?)
Omnia, qua nusquam docta fuere, docet.
Noster erat dubitare labor. Que quisque rogasset.
Paene soluta prius, quam dubitasset, erant.
Haec alii dum quisque rogant, humilesque latentis
Naturae gaudent arte aperire vias:
Regis adhuc alio victrix sapientia nodo
Vel tentanda mihi, vel superanda, fuit.
Sciscitor; unde suas hac mundi machina caussas.
Unde suas nostra mentis orige trahat?
Quas animus capiat, morituro corpore, sedes?
Quas ibi delicias inter, opesque colat?
Qualibus Astra DEIS, quantisque insessa, premantur?
Quas scelerum paenas impia turba luat?
Haec ego finieram nondum omnia quaerere, imaque
Omnia quaerenti clara fuere mihi.
Ille rudes mundi primosque recensuit annos,
Et nascentis adhuc orbis inane chaos.
Monstravitque DEUM; Verbo cum iussit ab une
Hoc totum immensae surgere molis opus.
Iussit: et ex Nihilo tellus generata pependit:
Et mare cognatis mobile fluxit aquis.
Ex nihilo Caelum mirando prodiit ortu,
Atque habuit cunas Luna ibi, Solque suas.
Quin etiam aetherias Nihili: de carcere Mentes
Perpetuos aevi iussit habere dies.
Iussit, et ex nihilo pars prodiit altera nostri,
Altera de molli prodiit hausta luto.
Haec generis magni Cunabula. Talibus orti.
Cur tumidi vana nobilitate sumus?
Excidit ingratis Opifex: vivumque perosi
Numen, ad exanimes vertimus ora DEOS.
Quosque polo virtus succedere iusserat, ultro
Per scelus in Stygios mergimur usque lacus.
Mergimur. Heu, quantas ibi gens dabit improba poenas?
Vivet ibi aeternos inter humat a rogos.
Sed sua quos pietas super evehet aethera, vivent,
Vivent delicias inter, et inter opes.
Talia cum Regis Saepientia proderet, haesit
Vox mihi, et attonito fugit ab are color.
Genua labant, tremuere pedes, animaeque meantis.
Vix aliquod lasso corpore mansit iter.
Ut redsere tamen modico post tempore Vires,
Aeque iterum sensus convaluere mei.
O' nimium, exclamo, nimiumque beata tuorum
Vota, quibus tali vivere Rege licet!
Tuque Deo dilecte! polus sua prodigus in quem
Munera tam largo sparsit opima penu.
Me quoque felices inter numerare quid obstet,
Cui licuit Regni discere iura tui?
Cui libare, mero manantem nectare, vocem?
Cui sapiente sacri pectoris imbre frui?
Te didici miranda DEI secreta magistro;
Te, quicquid cupii scire, docente scio.
Te duce mentitos, infamia numina, divos
Exsecror: et Veneres calce Iovesque preme.
Vae mihi! cur longa caligine caeca, nefandos
Implevi toties iure nocente focos.
Erra! um nimis est. Dolet, hunc tam sero reperti
Auditumque boni tramitis esse ducem.
Iam tamen hunc, vel sero, sequar: verumque Tonantis
Numen, inoffensa relligione, colam.
Haec ego dicebam Selomons, et plura: sedistis
Optarem ad proceres scribere plura meos.
At, modo quod nequeo, spatiis agere, irrita, tantis,
Illud, ubi vobis olim ego reddar, agam.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Bidermannus) — II. EVA, CAINO Filio. De ABELI caede.Heroides (Bidermannus) — III. ECCLESIA TRIUMPHANS Militanti. De Caeli Caelitumque felicitate. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroides (Bidermannus) — III. CANDACE Regina, Optimatibus Sabaeis. De Sapientia Salomonis.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-bidermannus-iii-candace-regina-optimati--iacobus-bidermann-bab302
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroides (Bidermannus) — III. CANDACE Regina, Optimatibus Sabaeis. De Sapientia Salomonis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-bidermannus-iii-candace-regina-optimati--iacobus-bidermann-bab302.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.