CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroides (Bidermannus) — II. EVA, CAINO Filio. De ABELI caede.

latín

EVA suo mittit, iam plus semel orba, CAINO
Haec procul a patrio verba legenda solo.
Ad scriptura locum fuerat; quo currere certo
Tramite quaesitum littera posset iter.
Nesciit EVA locum. Veniam dabis: Ipse parenti
Ignotam voluit filius esse fugam.
Nunc ubicumque lates, ibi te tua Mater avere
Et iubet, et, redeas sospes ut inde, vovet,
Sed quid ego hoc quondam mihi nomine blandior? Huius
Forte tibi MATRIS iam grave nomen erit.
Suspicer unde, rogas? Ego suspicer unde, fatebor.
Tume, utinam, falli suspicione sinas.
Fratris enim fuerat dum nomen amabile fratri,
Maior apud natos gratia matris erat.
Verum ubi versa fidem rupit natura; meusque
Triste sui specimen fratris ABELUS habet;
Mater idem metuit. Facile esse alienus ab ipsa,
Qui potuit fratrem perdere, matre potest.
Pinge tuum facinus, quocumque colore: tuumque
Id mihi, periura voce, fuisse nega;
Esse tuum fuga muta probat; claroque nocentem
Murmure fraternus te facit esse cruor.
Assiduo cruor ille DEUM clamore; paternasque
Ille frequens aures flagitat, ille meas.
Nuper enim occiduas cum Sol properaret ad undas,
Tempore quo pastas nox revocabat oves.
Sponte sua visae remeare ad septa bidentes;
Nemo sequi comitum, nemo praeire ducum.
Territa, quae, Superi! quae sunt haec omina! dixi;
Ipse suo custos a grege pastor abest.
Non solet hoc alias. Placidum pecus ipse reducit
Semper, et extremum providus agmen agit.
Caussae aliquid, quod mutet, erit. Fugit interea nox,
Et nova Sole venit cum redeunte dies.
Egredior; nulloque errans comitante, locorum
Per vicina diu, perque remota vagor.
Atque ibi plus decies lugubri Mater ABELUM
Arua per, et nemora, et pascua, voce voco.
Reddita plus decies querulis mihi vocibus Echo est;
Quemque ego quaesieram, quaesiit illa magis.
Nullus ABELUS erat. Rursum nemora omnia tento;
Qui responderet, rursum ibi nullus erat.
Ergo domum inventa maerens sine prole revertor;
Quidque mea fiat nescia prole, queror.
Et suspecta quidem subeant vestigia cladis:
Abdita sed cladis caussa, modusque fuit.
Hic ego dum coeptis iterum premor anxia curis,
Altera subductum condidit umbra diem.
Sternor humi. At lacrimis defessa madentibus ora
Obruit infuso vincta sopore quies.
Mox facies mutata loci. Meus, ecce, repente
(Nescio quid metues fratris) ABELUS adest.
Lividus, et maesta deformis imagine; qualem
Ipse, sibi visam, nesciat esse suam.
Membra labant; fracto vacillant poplite gressus;
Detrectant aegri pondas inane pedes.
Vulnere non uno fissum caput omne fatiscit:
Deformatque frequens ora decora tumor.
Turgida suffusis rorantur lumina guttis;
Mixta natant binis unda cruorque genis.
Quis color! exclamo, quaeve haec tam barbara formae
Gratia! quis faciem turpat, et ora, cruor?
Me sine, perfundam quaesito vulnera succo:
Tubera materna da medicanda manu.
Ille nihil; Sed triste silens, expassa refugit.
Brachia; et oblatam respuit aeger opem.
Denique cum gemitu, Nihil hac, ait, arte mederis,
Sera parens; frater fortior arte fuit.
Intulit ille gravi, quae conspicis, omnia clava;
Illa colorem oculis hunc dedit, illa genis.
Inde recens formae subiit mutatio, sanguis
Germanos rubuit cum meus ante pedes.
Haec summa. At caussam si forte, modumque requiris
Ista fuit caedis caussa, modusque mihi.
Sacra parabantur. veminas extruximus aras;
Institimusque ara quisque litare sua.
Ille manu parca graciles collegit aristas,
Imposuitque suo vilia dona foco.
Mens diversa mihi. urege de meliore bidentem
Immolo, et electi sanguinis exta lito.
Continuo sensere DEUM pars utraque, sacris
Haec procul esse suis; ista favere suis.
Vidi ego laetantes glomerare volumina fumos,
Perviaque erectas tendere in aestra faces;
Ille suas piceis umbrari nubibus aras;
Obscenasque supra ludere vidit aves.
Infremuit viso, spretaque CAINUS ab ara
Ad sua morosos retulit arua pedes.
Haec odii sementis erat: neque fratris ab illa
Tempore se dubiis prodidit ira notis.
Nec tamen inde metus. Quid enim graviora timerem?
Nescieram nostras posse nocere manus.
Nunc potuisse scio: docuit me crimine facto
Frater; et hac aliis prodromus arte fuit.
Ecce tibi! media dum forte cubamus in umbra
Ante fores patria, pransus uterque, casae;
Ille prior, surgamus, ait: me expectat aratrum,
Iungendosque monent arua colenda boves.
Te quoque lanigerum pecus, et tua pascua dudum
A timido cupiunt non procul esse grege.
Ingrediamur iter. Nihil est, germane, quod instes;
Sponte suum, par est, quisque resumat opus.
Dixi ego. Mox praeeo. Iamque in convalle profunda
Viderat errantes ire CAINUS oves.
Cum levat immani nodosam pondere clavam,
Inque meum illidit terque quaterque caput.
Praecipitas ego labor humi, et fratre? inscius ipsum,
Ut fratri auxilio currat adesse voco.
Adfuit auxilio: repetitaque fulmine querno
Inter anhelantes contudit ora preces.
Tunc totum occubui; nudaque extensus arena,
Haec spolia fratri frater opima dedi.
Talia per noctem memorabat ABELUS. Avebam
Plura quidem, et multo plura rogare parens.
Ille tamen tenues abiit dilapsus in auras,
Elusitque meas, ceu solet umbra, manus.
Euigilo, partesque oculo rorante per omnes,
Qua simulacra prius visa fuere, vagor.
Nulla usquam simulacra super: solumque superstet
Vivit ab exstincta prole, videtque dolor.
Cur peperi, infelix? aut, si peperisse iuvabat.
Cur peperi fratres fertilis EVA duos?
Plus satis unus erat. Socio sine fratre CAINUS
Esset, adhuc belli nescius orbis erat.
Nunc geminos inter rubuerunt praelia fratres.
Hei mihi! crescentis quid furor orbis aget?
Sed male questa fui, de natis EVA duobus:
Est potius, nullos cur peperisse querar.
Nam fugitivus abest geminis de fratribus alter:
Frater in ignota conditus alter humo est.
Orbare licta parens. Potes hunc lenire dolorem?
Altera tu reditu pars fugitiva tuo.
Nullus adest a fratre metus. Ouaecumque placebunt
Praelia, cum nullo praelia fratre geres.
Forte patrem metuis? Patrem metuisse decebat,
Cum tua cognatus spargeret arma cruor.
Cum gravis infesto saeviret clava lacerto,
Barbaraque: immeritum finderet ira caput.
Nunc veniam sperare potes; si crimen amatum,
Criminis auctori displicuisse potest.
Fas rediisse puta. Quid proderit usque vagari,
Et tote incertos quaerere in orbe lares?
Plus abes Elysiis, ah plus satis, exul ab hortis!
Vin' etiam patriis exul abesse focis?
Verte, CAINE; gradus. Na si cupis Exul haberi,
Hic, licet in patria manseris, Exul eris.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Bidermannus) — II. EADEM, EIDEM. De Hereticis grassantibus.Heroides (Bidermannus) — III. CANDACE Regina, Optimatibus Sabaeis. De Sapientia Salomonis. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroides (Bidermannus) — II. EVA, CAINO Filio. De ABELI caede.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-bidermannus-ii-eva-caino-filio-de-abeli--iacobus-bidermann-2609e2
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroides (Bidermannus) — II. EVA, CAINO Filio. De ABELI caede.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-bidermannus-ii-eva-caino-filio-de-abeli--iacobus-bidermann-2609e2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.