FALLIMUR? an, primis mea littera plenae querelis,
Venit in agnatas, iam tibi lecta, manus.
Venerit o Utinam! Spe non ego nitar inani,
Et placuisse meas et valuisse, preces.
Altera nunc primae succedit epistola; quodque
Littera tentarat prima, retentat iter.
Materies in Utraque, dolor, lacrimaeque: novique
Semper, ab insidiis excidiisque, metus.
Nam simul ac socio cum Caesare Dalmata Caesar
In stygiis poenas est dare iussu aquis,
Auspicio subiit meliore Britannus; et orbem
Subdidit arbitrio Caesar Utrumque meo.
Tum delubra gravem traxere profana ruinam,
Et caluere suo Dique Deaeque rogo.
Spargereque infamem cessavit Acerra Vaporem,
Cum sua sacrilegum perderet ara Iovem.
At nova surgebant excelsis Templa columnis,
Pane suis nubes ausa ferire tholis.
Lucebant adamante Cruces: Fixumque receptae
Signum in regali fronte Salutis erat.
Quis dolor hic Erebi, cum totius orbis habenas
Invidus in nostra cerneret esse manu?
Cum fasces parere mihi? et diademata regum,
Regiaque ante meos ora iacere pedes?
Nil, ait, ergo fera, nihil ense, nec igne, Nerones,
Totque alios odio nil potuisse suo?
Semper ab occisis plures oriuntur: et uno
Intereunte, patent in statione decem.
Scilicet, est numeri Mors uberioris origo.
Inque suo mortes sanguine semen habent.
Consiliis cruor ipse meis, qui funditur; obstat.
Experiar, tecto quid furor ense queat.
Dixit; et ex omni Furiarum plebe, Cerastas
Mille, parare sibi mille venena iubet.
Mille Medusa suo dedit illi e crine colubros,
Mille alios illi crine Megaera suo.
Rursum alios mille, atque alios plus mille daturae
Tisiphone (Si plus ille iuberet) erat:
Impulit hos Acheron, tacitis irrepere signis,
Per non servatas in mea castra Vias.
Irrepsere feri, legio Lernaea, dracones,
Et subitis paucos implicuere dolis:
Sparseruntque aconita Viis, quae tacta, medullas
Ilicet infami corripuere lue.
Mox Vulgata lues, lateque vagata, veneno
Intulit, heu, castris qualia damna meis!
In Votis Nero rursus erat, Nilotide ripa
Cum vastare meas caepit Arius oves.
Non Lybia, non ille Asia frenatus; ad ipsos
Extulit Euxini se maris Usque sinus:
Et Latiam faedavit humum. Iamque orbis Arii
(Hui pudor) est fieri visus uterque cliens
Ulta sed infandum sunt ilia denique monstrum:
Et data conveniens ilibus Urna fuit.
Huic propior, Pelagi balaena pudenda Britanni
Prodiit, orsa meum dilaniare gregem.
Mox Byzantino se littore bellua Nestor.
Extulit: at subitis Vermibus esca fuit.
Armenios quis deinde tibi, quis narret Isauros.
Theophilisque alios, Copronymisque pares?
Non ita Trinacrio furit Aetna Sicana camino;
Non ita Campano Vesuta flamma foco;
Qualibus hos furiis agitatos, sacra Videbam
Vertere sacrilegas in monimenta manus.
Auulsos Latio discordia vexat Achivos,
In Romam veterem, dum nova Roma fremit.
Saepe laboratur, positis ut amica duellis
In placidum, flexo tramite, faedus eat:
Illa Viae caeptique tenax, audire recusat;
Et meliora videns, deteriora probat.
Inde gravem patitur (mala Vix memoranda) tyrannum,
Barbaricoque gemit pressa fremitque iugo.
O sapiat, redeatque tamen, Vel sera! vementi
Sentiet amplexus illa patere meos.
Sed quid ego longa veteres ambage dolores
Persequor: orta novis est mihi Lerna malis.
Nuper ab Arctois halante Trionibus aura
Prosiluit: Stygio pota Rubeta lacu:
Evomuitque nocens impuro e gutture Virus,
Virus Hyperboreis exitiale plagis.
Hoc istri Rhenique caput ripasque potentes
Polluit, indigena quas lavat Albis aqua.
Hei pietas! hei prisca sides! quae Teutonas olim
Conspicuos terris caelitibusque dabas:
Quam longe patriis haec te fera transtulit oris?
Quis flatus exilii. quis modus, huius erit?
Cerne suo careant Ut avita sacraria cultu!
Nudaque contempto maereat Ara DEO!
Vittatam Ut raperet, chorea plaudente, Lacaenam,
Clausa cucullatus rupit, Asyla Paris.
Rupit: et exemplo neptes, praeeunte, nepotesque
Hac didicere suos dote parare toros.
Et necdum, o segnis, necdum Collina dehiscis!
Pridem erat haec gremio digna caterua tuo.
Ecce, aliud Rhodani fugiens a littore monstrum
Excipit infausto ripa Lemana sinu.
Dira ferae facies. Armos liventia signant
Lilia. versicolor cetera tergus habent.
Pallor in ore sedet. Macies tegit ossa. Fatentur
Ebria sanguineas lumina fronsque minas.
Terrtia, quae superi, quae bellua prosilit inquam:
Vultur ei Calui, nescio cuius, inest.
Cerberea de stirpe venit. Probibete ruentem,
O populi, et templis hunc prohibete canem.
Maior in hoc rabies. plus haec vomit Una Veneni
Rellua, quam Stygio quod coquit olla foro.
Sensit Arar. cavitque leger: Volucerque Garumna
Vindice latrantem terruit igne feram.
Vallica si terris sata Lilia in omnibus essent,
Pulsa lues terris omnibus illa foret.
Belgica floreres: neque delibata Batavae
Gloria, cum gentis relligione fores,
Tuque etiam regina tuo circumflua ponto
Insula, tu tanto terra Britanna situ.
Nunc etiam templis arisque decora maneres,
Et Vetus Ornaret nobile mitra caput.
Audirent solitos nunc templae tacentia cantus;
Et deserta sacras Ara calere preces.
Polluit haec, eheu, decora omnia, palluit uno
Omnia latratu Cerberus iste suo.
Quos ego tunc oculis afflicta madentibus imbres!
Quos gemitus, et quo presso dolore, dedi?
Viscera si lento grassetur in omnia ferro,
Intimaque in partes distrahat exta, dolor.
Aequius ista feram, quam si (lacrimabile!) cernam
Hac mihi dilectas tabe perire plagas.
O utinam voti sit copia! tuque priores,
Qua praeiere viatur ba sequaris avos.
Tunc tuus ingenua qui dudum in fronte relutes.
Rursus in arcano pectore Candor erit.
Illeque Gregorii, regnis impensus avitis,
Incipiet pretium rursus habere, labor.
Et mea conflabunt iterum mihi gaudia: Thuleque
Ibit in amplexus ultima terra meos.
Interea lacrimis ego maesta perennibus insto,
Caelestesque frequens in mea Vota Voco.
Adde preces, vermana, tuas, facilisque sororem,
Quo licet, auxilio consilioque iuva.
Nam pertasa loci, iam dudum hoc carcere solui
Mens avet, inque tuos ire soluta lares.
Ipsa Vides, quantis iactata carina periclis
Oceani medias anxia sulcet aquas
Nunc vicina ferit strisdentibus astra procellis,
Tartara nudatis nunc Videt ima Vadis.
Nunc scopulis illisa gemit. Nunc servit arenae
In Libyca structas Syrte latere minas.
Parte alia rabies terret Scyllaea; suasque
Insidias alia parte Charybdis habet.
Quid memorem infames tibi, saxa Capharea, rupes?
Quaque alias hausit saepe Vorago rates?
Non metuenda mihi sunt sola Ceraunia: Siren
Blanda meum cantu saepe moratur iter.
Quae tamen Ut multos haec Voce fefellerit, omnes
Hac, licet Usque Velit, fallere Voce nequit.
Sunt aliqui ceram qui castis auribus aptent,
Ad magicos pateat ne cava rima sones.
Sunt, sua qui spinis et Vepribus ossa cruentent,
Hac dolor Ut blandas sopiat arte faeces.
Pars gelidos innare lacus, aut ardua tentat
Nuda per hibernas membra rotare nives.
Pars etiam linguae (Victricia tela) recisae
Euomit in Cyprias frusta cruenta genas.
His studiis, cantante meus Sirene physelus
Transit, et elusa victor ab hoste fugit.
Quippe iuvant Zephyri, plenis carchesia velis
Per loca maturam carpere blanda fugam.
Effugisse tamen quid erit, si pergat eodem
Anxiae perpetuo cymba nat aremari?
Pergit adhuc innare mari; perguntque recentes
Carbasa perpetuo nostra ferire Noti.
Ipse meis iterum si Petrus inambulet undis,
Fidere tam tumidis Vix Petrus ausit aquis
Da faciam, bissena cohors quod fecerat olim,
Cum quater et fragilem saeva procella ratem.
Tum memini, riguisse metu, trepidosque rogasse,
Surgeret oratam ferre magister opem.
Nec mora, Surrexit: minimoque coercita nutu
Tristis ab intacta puppe recessit hiems.
Nunc mea cum similes incessant lintea Cauri,
Quassatumque fremens ad latus unda furat,
Quis vitio dederit, parili si voce iubebo
Ad moderanda meum surgere vela ducem?
Surgat et iniecto moderetur Nerea freno,
Optataque sinat suppara pace frui.
Dumque diem caligo premit, noctemque profundam
Alta fatigatis Luna gubernat equis,
Tu Cynosura meae poteris, SOROR, esse carinae,
Nocturnamque Pharos tendere clara facem.
Tende facem, portumque libens ostende: Sorori,
Una recepta Soror, non gravis hospes ero.