CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Bidermann

Iacobus Bidermann · Barroco

Heroides (Bidermannus) — II. CANDACE Regina, populo SABAEO. De opibus Salomonis.

latín

PONITE regna metum: nihil est, quod Ne. rea vestra
Ulterius pergant sollicitare preces.
Soluere nam portu quas iussimus usque Sabaeo,
Regna profecturas ad Solymaea, rates,
Iam saluae placidis tranarunt aequora ventis,
Usque Palaestinos dum subiere sinus.
Hic comites regina meos, omnemque clientum
Exposui, portu vix capiense. gregem:
Quaeque meis fuerant portata talenta liburnis,
Quaeque Sebaea sacris tura parata focis;
Quaeque Arabum felix generarat Aromata messis
Quaeque Rubri gemmas foverat ora maris,
Omnia sexcentis imponi iussa Camelis,
Intrarunt Solymos, me subeunte, lares.
Mille sequebantur comites longo ordine; mille,
Ordine diverso me praeiere duces.
Ipsa mihi, curru dum celsa vehebar in aureo,
Forma triumphantis vera, vel instar, eram.
Instar eram certe. Nec enim maiora putaram
Esse alibi regnis altera regna meis.
At Solymas postquam mirari contigit arces,
Structaque marmoreis aurea tecta iugis,
Et validas turres, et vasta palatia; et omnes
Pluribus aequandas unius Urbis opes;
Ingentes cecidere animi: primumque Sabaeas
Tunc ego divitias inter egena fui.
Viluit omne meum; quod classem oneraverat, aurum;
Et digiti gemmas erubuere suas.
Quaeque superba domi Maura trabe regia fulsit,
Hic mihi plebeiae visae erat umbra casae.
Tanta loci est species. Quam si describere tentem,
Deficiet casso victa labore manus.
Stat, tentare quidem, calamo licet impare Pingi
Impare se calamo si tamen illa sinat.
Moenia, qua Solem spectant extrema cadentem,
Surgit ab excelso scrupeus umbo iugo.
Fundamenta gravi premit ille Sionia saxo,
Seque recessuris nubibus indit apex.
Inde domus omnes, vicique viaeque videri.
Et, quicquid tota clauditur urbe, potest.
Agger ibi, et solido stant propugnacula vallo,
Nullo ea Bellonae concutienda metu.
Illa Palaestinis quondam abstulii hostibus, ille,
Creber adhuc puero cui leo ludus erat.
Cui validos olim memorant cessisse gigantas,
Milliaque in pugna succubuisse decem.
Primus hic imperii sedem arce locavit in illa,
Et proprium iussit regibus esse larem.
Sed subiit magno soboles patre maior; et auctum
Extulit auspiciis imperiisque locum.
O superi; quales iubet illa assurgere moles?
Sidera tacturas iam prope tamque putes.
Praecipite fulvo radiant ibi tecta metallo,
Quae triplici Parius circumit orbe lapis.
Porticus auratis libratur trina columnis:
Vestit odoradam cedrus eburque domum.
Ductas pavimentum pingunt Asarota: superbit,
Et pede calcari se stomachatur Onyx.
Pensile distinguit Nereia bacca lacunar;
Inque tholo partem multa Smaragdus habet.
Heliadum crusta paries; et iaspide postes,
Ipsaeque Erythrea tanua luce rubet.
Aula tamen luxu magis una triumphat Eoo,
Qua, scio, Regna nihil pulchrius ulla vident.
Regis ibi solium gradibus sublime coruscis;
Incertum, pretio praestet, an arte, labor.
Materies ebur est, sed eo flavescit ab auro,
Quod rotat occiduo dives arena Tago:
Bis ternos locus ipso gradus: bissena leonum
Hinc atque hinc spectat signa minora latus
Sed gua parte manum sustentat utramaque tribunal,
Excubias ingens servat utrinque leo.
Quicquid id est, aurum est. Solido leo fulgarat auro;
Excipit impositas aurea lamna pedes.
Aurea defendunt Solium conopea; cingunt
Aurea celato contabulata sinu.
Praeterea tanti qua copia deficit auri.
Altera gemmarum copia sarcit opus.
Chry soliti trudunt Smaragdos, Adamantas laspis.
Haec Ametyston, et haec pars Hyacinthon habet.
Quocumque aspicias, gemmae omnia, et omnia gemmae:
Nullus ibi argenti, nullus ibi aeris honor.
Nam quid ego centum simili conclavia luxu?
Quid simili structos mille nitore toros?
Quid tripodas memorem? plenisque triclinia mensi
Quid pretio centum sigmata facta pari?
Cymbia miscende locus aurea servat Iaccho;
Servat ad innumeras aurea vasa dapes.
Et parili fulgent lancesque orbesque metallo:
Et gabatae, et mensis cetera digna suis.
Et phialae, pateraeque omnes, abacique supellex
Cantharus, et multa nobilis arte calix.
Totae etiam pelues, et grandia vasa lebetes,
Memnonias inter conspiciuntur opes.
His ornata bonis quamvis domus omnis abundet,
Cetera sunt ipsa nobiliora domo.
Muneribus certant populi: pensoque tributum
Extera longinquo regna ducesque ferunt.
Indica deductae percurrunt aequera classes,
Et reduces auri lecta metalla vehunt.
Hin rerum ubertas, et pleno copia cornu,
Nemo sitim ut possit, nemo timere famem.
Hinc fora mercatu locuplete frequentia, quicquid
Reris alibi totus parturit orbis, habent.
Turribus armantur muri vigilique perennes
Pluribus excubias agmine miles agit.
Omnia plena viris, armisque: at qualibus armis?
Qualibus, et quantis omnia plena viris?
Omnibus insignes auribus temine vestes,
Omnibus ostrino tincta colore chlamys.
Hic saga Sidonio plebeia lavantur aheno,
Hic tumet Assyria serva lacerna stria.
Hic quoscumque videt classis postrema ministros.
Nostra potest dominos terra putare suos.
Armiger auratas tercentum in limine peltas,
Aurea bis centum scuta satelles habet.
Et simili caput, et simili praecordia quisque
Et simili frontes, uraque, nube tegunt.
Et similes arcus, auroque micante sagittas,
Et simili vibrant aurea tela manu.
Stant habiles alibi bello plus mille quadrigae,
Plus alibi decies mille morantur equi.
Quid nemora, et vitreis viridaria pervia rivis
Citrea quid ramis pendula mala suis?
Quid, dubios, oculis placeant an naribus, hortes
Dum trahit huc odor, huc retrahit ora color?
Mira peregrinis ibi gratia floribus. Ardet
Perpetuis illic spica Cilissa rosis.
Fragrat Achaemenio tota area consita Costo,
Liliaque assidui copia Veris alit.
Si qua potest usquam species caelo aemula pingi,
Debuit hoc species picta fuisse modo.
Sed quid ego augusti spatia, et miracula Templi?
Substructique moror dicere saxa iugi?
Omnibus haec aliis memoranda fuere relictis,
Totaque in his solis penna terenda fuit.
Tectum augustum, ingens, centum est sublime columnis;
Quo nihil in toto pulchrius orbe viget.
Exteriora lapis, Parso de marmore, vestit,
Et Scythica reddit candidiora nive.
Singula saxa queunt totidem miracula dici;
Nam speciem magni singula montis habent.
Qui molem artifices potuere attollere tantam?
Aut satis esse operi quae valuere manus?
Aere rigent portae, quantas bis dena gigantum
Brachia moliri, vecte gemente, solent.
Laxa patent intus plus senis atria campis;
Pro totidem credas urbibus esse locum.
Cincta peristyliis sunt atria singula trinis;
Suspendit triplices subdita pila tholos.
Subtus, opes Regnis, et regibus admirandae,
Fabrica quas nullo viderat ulla loco.
Ara tenet medium; Cyprio quae fusa metallo
Surrigitur, moli vix satis una suae.
Nemo illam pecudum numeratis imbuit extis;
Sed lavat immenso prodigus amne cruor.
Vix Hecatomba locum sibi tota meretur in illa,
Mille boves illam, mille merentur oves.
Parcus et hic numerus. Nam tota armenta trahuntur,
Usque boum denae, et milia dena boum:
Milia quin etiam plus quam centena bidentum,
Sacrificas lassat caedua turba manus.
Vulgares hinc illa DEOS, plebemque Dearum
Despicit, et nulli supplicat ARA Iossi:
Sed patrio risu colit unum conscia numen:
Immolat huic tantos soli, adoletque, greges.
Non procul hac Ara, LABRUM, stagnantius undis
Tergora bissenum pressat abena BOUM:
Vasta MARIS species, maris occupat aemuli nomen;
Nec sibi re vacuum nomen id esse putat.
Nam cubitis illam ter denis circinat orbis
Aereus, immensis prodigiosus aquis.
Centum aliae circum Temesaeo pondere CONCHAE,
Vasaque centum aliis stant Ephyraea locis.
Cuique suus SACRIS viget in solennibus usus
Cuique suus patria lege statutus honos.
Hactenus ambages, templique suburbia, vobis
Qua licuit, penna non renuente, dedi.
At pars DELUBRI memoretur ut altera, non sunt
Parcite, nec calami iam, neque verba mihi.
Vestibulo in primo gemina stant mole COLUMNAE.
Arte pares ambae, materieque pares:
Aera recedentes solidant infusa medullas,
Aurea conspicuum lamina vestit opus.
Aurum est ima BASIS puro CAPUT eminet aura;
Aurea cum SPIRIS sunt ANAGLYPTA suis:
Perque TOROS aurum supraque infraque vagatur;
Inque STRIAS audax in fluit inque STRIGES:
Ipsae PAVIMENTI series distinguitur Auro;
Aurataeque meant per tabulata TRABES.
Et PARIES aurum est, aurum est cum cardine LUMEN;
Inclusaeque auro sunt radiante FORES.
Quaeque inibi donis cumulata perennibus ARA
Sentit odoratos ture calere focos;
Quaeque suas animant face candelabra LUCERNAS,
Quaeque vaporata fumat ACERRA prece;
Quaeque altos ibi VASA loci servantur in usus,
Divitis auri ingens omnia pondus habent.
Intima restat adhuc Templi DOMUS, abdita velo,
Plaenaque secreta relligione domus.
Certum ibi NUMEN inest, et maiestate verenda
Non passa est oculos illa subire meos.
Turba profana loco procul, et procul esse iubetur,
Ne pede caelestem calcet inerte larem.
Fas tamen e reliquo pretium dignoscere templo,
Magnus ut e paruo noscitur ungue leo.
Namque ubi VESTIBULUM fuluo nitet omne metallo,
Et calcata pari luce renidet HUMUS.
Quae species ADYTIS erit et penetralibus ipsis,
Hic, ubi praesentem tota habet aula DEUM?
Hic, ubi sacra latent Mosei faedera pacti;
Scriptaque divina bina TABELLA manu;
Hic, ubi, finitimis quondam pavor hostibus, ARCA?
(Nescio, quid magni nominis ARCA sonet.)
Fallor enim, aut nullo locus ille quiescet in auro.
Plus aliquid gemma, plus ADAMANTE volet,
Sed quid ago? aut ubi sum? Dum scribere MAGNA laboro,
Omnia sunt calamo facta MINORA meo.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Bidermann · 38 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroides (Bidermannus) — I. IEPHTHIS immolanda, NUTRICI suae. De patris voto, et Sacrificio.Heroides (Bidermannus) — II. EADEM, EIDEM. De Hereticis grassantibus. →

Expediente

Autor
Iacobus Bidermann
Título
Heroides (Bidermannus) — II. CANDACE Regina, populo SABAEO. De opibus Salomonis.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroides-bidermannus-ii-candace-regina-populo-sa--iacobus-bidermann-08dfe6
Cita recomendada
Iacobus Bidermann, «Heroides (Bidermannus) — II. CANDACE Regina, populo SABAEO. De opibus Salomonis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroides-bidermannus-ii-candace-regina-populo-sa--iacobus-bidermann-08dfe6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.